Obrázky na stránke
PDF
ePub

nem, probatio spem, spes autem non confundit; quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quis huic nocebit? quis hunc subiugabit? homo, qui prosperis rebus 5 proficit, asperis quid profecerit discet. cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscitur utrum eum non ceperint, quia plerumque cum adsunt nobis putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, inuenimur qui simus. hoc enim sine amore nostro 10 aderat, quod sine dolore discedit. uidetur ergo uincere cum uincatur qui superando ad id peruenit quod cum dolore. amissurus est; et uincit cum uinci uideatur, quisquis cedendo ad id peruenit quod non amittit inuitus.

Quem delectat ergo libertas, ab amore mutabilium rerum liber 15 esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori deo subditus haereat plus eum diligendo quam se ipsum. et haec est perfecta iustitia, qua potius potiora et minus minora diligimus; sapientem animam atque perfectam talem diligat qualem illam uidet, stultam non talem, sed quia esse perfecta et 20 sapiens potest; quia nec se ipsum debet stultum diligere. nam qui se diligit stultum non proficit ad sapientiam; nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. sed donec ad sapientiam perfectionemque ueniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret, si stultus esset et amaret 25 sapientiam. quapropter si et ipsa superbia uerae libertatis et ueri regni umbra est, etiam per ipsam nos commemorat diuina prouidentia quid significemus uitiosi et quo debeamus_redire correcti. iam uero cuncta spectacula et omnis illa quae appellatur curiositas quid aliud quaerit quam de rerum cognitione

[blocks in formation]

laetitiam? quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa ueritate, ad quam spectator omnis peruenire se cupere confitetur, cum uehementer ne fallatur inuigilat?

QVOD DEI LEX ALTA QUAEDAM DISCIPLINA SIT. EX LIBRO II DE ORDINE INTER CETERA ET AD LOCVM.

5

23 Cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur, oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. 10 quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus, 15 non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. at multa talia et imperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit; et tamen etiam ista omnia quae fatemur esse peruersa non esse praeter diuinum ordinem 20 alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotissima disciplina se ita studiosis et deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.

Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa 25 et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius,

G

T

2 spectatur D

5 et

1 ammirabilius DT amirabilius G1yl inter c. Gv 6 cernerent D 9 sicut D 11 demonstratur D demonstret G1v pollitiatur G1 14 primo DGP dicor 15 uiciendum G1 16 quod om. v 17 at] ad P 18 deri19 nomo T 21 multitudines D' multis Gr manifestatus adesse D(?)G1v 26 transscri

dantur v

23 animantibus G1 bitur GTv

quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis 5 eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione, obtrectatione, inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupidi10 tate se abstineant; amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant; nihil eneruiter faciant, nihil audacter; in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis; neminem oderint, nulla uitia non curare uelint; magnopere obseruent cum 15 uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum; nihil puniant quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant quod uertat in peius; suos putent omnes in quos sibi potestas data fuerit; ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis 20 molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant quod pati nolunt. rempublicam nolint administrare nisi perfecti. perfici autem uel 25 intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentutem. sed quisquis sero se ad ista conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum: nam ista utique facilius decocta aetate

[blocks in formation]

seruabit. in omni autem uita, loco, tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus; superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant; deum colant, cogitent, quaerant fide, spe, caritate subnixi; optent tranquillitatem atque certum cur- 5 sum studiis suis omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam.

Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione; tem-10 pore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem 15 imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docibilis possit, euenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae cum docilis factus fuerit, tum 20 demum discet et quanta ratione praedicta sint ea ipsa quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque comprehendit; et quid intellectus, in quo uniuersa sunt, uel ipse potius uniuersa; et quid praeter uniuersa uniuersorum 25

[blocks in formation]

que T peccatamque v 8 erudire Go; ri debeant a m. 2 in ras. P 9 instituerent v1 11 re om. D ratione priorem (om. est) D aliud - aestimatur a m. 2 in marg. inf. P 12 plures G'v ape15 peritos et imperitos D bona D

tendo Gv

13 multitudine DG'T

17 docilis esse DGv esse docibi a m. 2 in ras. P

19 uita Dv

henditur T om. DGP'v

20 per] pro G1v 21 praedita G'P
25 ante et add. DGPv uniuersorum

24 conpreuniuersorum

principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque uotis constanter operam dederint, aut contemnentes 5 aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuunt, nescio quomodo appellem; tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari. auctoritas autem partim diuina est 10 partim humana; sed uera, firma, summa ea est quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque potentias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut 15 fragilium cupidas potestatum aut inanium formidolosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens ostendit ei quo usque se propter ipsum depresserit; et non teneri sensibus, quibus 20 uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare, simul demonstrans et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam. quae omnia sacris quibus initiamur secretius firmiusque traduntur, 25 in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas plerumque fallit; in eis tamen iure uidetur excellere.

4 uocis D

2 ultramD1 contemnentis D P inquonasse D 8 minus (om. ue) DG1P'v liberare G laborare P'v est add. P2 summae atq (om. ea est quae) D D2 furtunarum G'v; om. T propter G

7 inconcusso

9 dificilius D 10 firma om. DGPv 14 perituram perituraurum 15 cupiditas G1Pv 19 ipsum

depressit D 21 que tanta (om. et) D possint

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »