Obrázky na stránke
PDF
ePub

XI.

ITEM DE EODEM PRINCIPIO, QVOD MAGIS PROSIT MULTIPLEX SENSYVM PROLATIO, SI NON SIT CONTRA FIDEM. EX LIBRO

CONFESSIONVM XII AD LOCVM.

5 Sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribusque riuis 26 in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura

paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae ueritatis, unde 10 sibi quisque uerum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec uerba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino placito extra se ipsum tam15 quam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. et cum audiunt: ,dixit deus: fiat illud, et factum est illud“, cogitant uerba concepta, finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut 20 existeret; et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate

carnis opinantur. in quibus adhuc paruulis animalibus, dum isto humillimo genere uerborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum

habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum 25 sensus mirabili uarietate circuminspicit. quorum si quispiam

5 par

7 que G1

1 cap. XXVI DGPTV 2 de) ex DGPTV 3 fidelem T uulo co Pi 6 quelibet G

locarum D eodem] eorum P 8 dispensata oris G?v sermocinatoris D sermocinatoribus P sermone G?v 9 modolo G scatet et (et a m. 2) P 11 loquillarum D amfractus T 13 aliqua MV molem DG TV inmensā D'immense G'v potestate D’G’T 14 ipsam DG 15 dua MV

magno v 16 contenerentur D conterentur 17 f. illad] f. lux P?

et-illud om. v

18 concepta MV: coepta DGP-Tv et fipita DGPTV temporalib. MV

19 corum P existeret P? 22 sine T 23 infirmatas T 25 circuminsp. -uilitatem a m. 2 in marg. inf. M circumspicit DGPTV

[ocr errors]

G

5

quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere ne implumem pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat donec uolet.

Alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opacata frutecta sunt, uident in eis latentes fructus et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos; uident enim, cum haec uerba legunt uel audiunt, tua, deus, aeterne stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec 10 tamen quicquam esse temporalis creaturae quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem 15 tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te siue gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. uident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic 20 ualent. et alius eorum intendit in id quod dictum est: in principio fecit deus et resipiscit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. 25 atque in eis qui intellegunt in principio quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram

quae Gio

1 in ante dictorum eras. in M conas V curas P 2 tu post et add. D'P 3 miserire Di

6 uerba om. Go

opaca GPTV opaga D 7 fructecta T eius D? 8 carpiunt P 9 tua) tuum G tuum est Gv aeterna D'G' est stabile Gi 10 et futura om. D*

15 dissi. militudine v in forma MPV 18 remotiora P 19 locus Dp loca v pulcras D

uariationes a:

narrationes DMP? TVO 22 respicit Pv 23 loquetur v

aliud Div ididem pi 26 qui] om. T'; quae v

27 fecit P alius - terram om. T- hoc ipsum v

superare G'v

creabilem materiam caeli et terrae sic esse credit cognomiDatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in 5 nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo intellegunt, sed alius unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum unde sensibilis moles ista corporea sinu

grandi continens perspicuas promtasque naturas; nec illi uno 10 modo qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et

terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

At ille qui non aliter accipit in principio fecit quam si 15 diceretur: primo fecit, non habet quomodo ueraciter intellegat

caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo quaeri

poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps; et post 20 uniuersitatem non inueniet ac per hoc audiet inuitus: quo

modo illud primo, si postea nihil? cum uero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere quid praecedat aeternitate, quid tempore,

quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; as tempore, sicut ilos fructum; electione, sicut fructus florem;

origine, sicut sonus cantum. in his quattuor primum et ultimum quae commemoraui difficillime intelleguntur, duo media facillime. namque rara uisio est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere ualeat quomodo prior sit sonus quam cantus ? ideo quia cantus est formatus sonus 5 et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest. sic est prior materies quam id quod ex ea fit: non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior interuallo temporis; neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore 10 in formam cantici coaptamus aut fingimus sicut ligna, quibus arca, uel argentum, quo uasculum fabricatur. tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in cantu non ita est. cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in 15 cantum. quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit nec ex eo quicquam reperies quod resumtum arte componas; et ideo cantus in sono suo uertitur, qui sonus eius materies eius est. idem quippe formatur ut cantus sit, et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per 20 faciendi potentiam prior: neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore de quo cantụm faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quando quidem cantus est non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus; 25 sed prior est origine, quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. hoc exemplo qui potest

ית

1 materiarum MV credidit P 2 unum T 4 nominae

5 omnibus D’pi materia ex materie correctum P 6 terrā P id post modo add. DPTO 7 consumaretur P sensiblisque P 8 molis D 9 prumtasque D prumptasque P: proptasque T 10 degestasque P 11 uisibilem atque inuisibilem T adque P 13 suscipimus Pv 15 primum D'V 17 corruptibilisque T 18 formata et uniuersa v 19 potest D 21 primum inf. D' 22 formatū D? absordus Pi modo] quomodo D'Plo 23 aeternitati D' 25 tempora v elictione D 26 sonos D

2 incommutabilia (om. mutabilia) v 3 priore D atutum M acxtum (u ras.) D acuto P? 4 Ill agnoscere (om. magno) M denoscere Dp 8 prior om. P quia — prior in marg. inf. P: ipse Plv fecit v

9 tempore om. P 10 sonus Dv informis D'u canto Di 11 furmam D pr.

12 archa v 14 at] sed Pin ras.

cantum DMV 15 eius) est T 16 canticum P 17 repperies libri 18 qui] quia P 20 priore D 21 perficiendi (om. per) DPTv popotentiam V pr. potentia DMPU

22 cantandi MVO 23 canto Dv 24 post sonus add. D: uerum etiam speciosus 25 uerum — Bonus om. MV sonus om. D

intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra; nec tempore primo factam, quia formae rerum exerunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animads uertitur; nec tamen de illa narrari aliquid potest nisi uelut tempore prior sit, cum pendatur extremior — quia profecto meliora sunt formata quam informia – et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo unde aliquid fieret.

In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat 10 ipsa ueritas et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege

utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc si quis quaerit ex me quid horum Moses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum; si tibi non con

fiteor, nescio; et scio tamen illas ueras esse sententias exceptis 15 carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum: quos

tamen bonae spei paruulos haec bona uerba libri tui non territant, alta humiliter et pauca copiose. sed omnes, quos in eis uerbis uera cernere ac dicere fateor, diligamus nos in

uicem pariterque diligamus te dominum deum nostrum, fontem 20 ueritatis, si non uanam, sed ipsam sitimus; eundemque famu

lum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te reuelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit.

Ita cum alius dixerit: hoc sensit quod ego, et alius: immo illud quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non utrum

25

exerum V

2 terram (nec) DV; m expunxit m. 1 in V 3 rurum T1 exser T

5 narrare D'PT uelud P 6 com (o ex u corr.) D profectu D 7 informa DP praecedetur P praeceditur v

aeternitatē P 9 sententia post diuersitate add. D condiam (om. cor) T

pareat D 10 miseriatur Di lege om. D; legē P 11 utamur (uta a m. 2 in ras.) D

ac] hac D ses PT

13 hii MVV 14 nestio Di 15 loquutus MV 16 paruolis Di bona om. DPTU 17 cupiose D 19 dominum om. DPTv 20 uana D’T 21 scriptore Di 22 honeremus D' relante Di 24 utilitatis) uti (ut M) litteris MV 25 cum aliis Pi 26 relegiosius D

12 moyo

« PredošláPokračovať »