Obrázky na stránke
PDF
ePub

que potius, si utrumque uerum est? et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa uidisse credatur per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris multorum sensibus temperauit? ego certe, quod intrepidus de meo corde pronun- 5 tio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod ueri quisque de his rebus capere posset mea uerba resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam prae- 10 ceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus iuuenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inueniri potest.

15

Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiam si ille per quem dicta sunt unam fortassis ex multis ueris 20 sententiam cogitauit? quod si ita est, si igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo, siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat.

[blocks in formation]

25

XII.

ITEM DE PRINCIPIO LIBRI GENESIS. PRINCIPIVM LIBRI GENESIS

AD LITTERAM.

Omnis diuina scriptura bipertita est secundum id quod 27 5 dominus significat dicens scribam eruditum in regno dei similem esse patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera, quae duo etiam testamenta dicuntur. in libris autem omnibus sanctis intueri oportet quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda 10 praecipiantur uel moneantur. in narratione ergo rerum factarum quaeritur utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur an etiam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda sint. nam non esse accipienda figuraliter nullus christianus dicere audebit attendens 15 apostolum dicentem: omnia autem haec in figura contingebant in illis, et illud quod in Genesi scriptum est: et erunt duo in carne una, magnum sacramentum commendantem in Christo et in ecclesia. si ergo utroque modo illa scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter alle20 goricam significationem: in principio fecit deus caelum et terram? utrum in principio temporis, an quia primo omnium, an in principio, quod est uerbum dei unigenitus filius? et quomodo possit ostendi deum sine ulla sui commutatione operari mutabilia et temporalia? et quid significetur nomine 25 caelum et terram, utrum spiritalis corporalisque creatura 15 I Cor. 10, 11 17 Gen. 2, 24

5 cf. Matth. 13, 52

18 cf. Ephes. 5, 32

2 Principium libri (primi add. D) de genesi ad litteram DPTv; et quod sps di supferebatur sup aquas add. P 4 biperdita G1 5 eruditum om. P 7 autem add. P' supr. 9 narrantur G1 10 moni15 haec autem G1 18 ecclesiam D'G'P1

uers.

antur D'P1

6 nouo G 8 omniub; V (u ras.)

11 tanto modo DG1

16 illis (om. in) T genisi D

19 scru

danda D1 alligoricam D allegoriam G' 22 in eras. in P

24 operaru V2 operarari P operi v

25 caeli et terrae DGP

[blocks in formation]

caeli et terrae uocabulum acceperit an tantummodo corporalis, ut in hoc libro de spiritali tacuisse intellegatur atque ita dixisse caelum et terram, ut omnem creaturam corpoream superiorem atque inferiorem significare uoluerit? an utriusque informis materia dicta est caelum et terra, spiritalis uidelicet 5 uita sicuti esse potest in se, non conuersa ad creatorem tali enim conuersione formatur atque perficitur; si autem non conuertatur, informis est - corporalis autem si possit intellegi per priuationem omnis corporeae qualitatis, quae apparet in materia formata, cum iam sunt species corporum siue uisu 10 siue alio quolibet sensu corporis perceptibiles? an caelum intellegendum est creatura spiritalis ab exordio quo facta est perfecta illa et beata semper, terra uero corporalis materies adhuc imperfecta? quia terra, inquit, erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; qui-15 bus uerbis uidetur informitatem significare substantiae corporalis. an utriusque informitas his etiam posterioribus uerbis significatur, corporalis quidem eo quod dictum est: terra erat inuisibilis et incomposita; spiritalis autem eo quod dictum est: tenebrae erant super abyssum, ut 20 translato uerbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam uitae informem, nisi conuertatur ad creatorem, quo solo modo formari potest ut non sit abyssus, et inluminari ut non sit tenebrosa? et quomodo dictum est: tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux, quae si esset, utique super 25 esset et tamquam superfunderetur, quod tunc fit in creatura spiritali, cum conuertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod deus est?

[blocks in formation]

Et quomodo: et dixit deus: fiat lux? utrum temporaliter an in uerbi aeternitate? et si temporaliter, utique mutabiliter; quomodo ergo possit intellegi hoc dicere deus nisi per creaturam? ipse quippe est incommutabilis. et si 5 per creaturam dixit deus: fiat lux, quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam deus diceret: fiat lux? an non est lux prima creatura, quia iam dictum erat: in principio fecit deus caelum et terram? et poterat per caelestem creaturam uox fieri temporaliter atque 10 mutabiliter, qua diceretur: fiat lux. quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente deo per creaturam spiritalem, quam deus iam fecerat, cum in principio fecit caelum et terram: fiat lux, eo modo, quo per talis creaturae interiorem et occultum motum diuinitus 15 dici potuit: fiat lux. an etiam corporaliter sonuit uox dicentis dei: fiat lux, sicut corporaliter sonuit uox dicentis. dei: tu es filius meus dilectus? et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat deus, cum in principio fecit deus. caelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante 20 uoce facta est. et si ita est, qua lingua sonuit ista uox dicente deo: fiat lux? quia nondum erat linguarum diuersitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluuium. quaenam lingua erat una et sola, qua deus locutus est: fiat lux, et quis erat quem oportebat audire atque intellegere, ad quem 25 uox huius modi proferretur? an haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio? quid ergo dicemus? an id quod intellegitur in sono uocis, cum dicitur: fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene accipitur esse uox dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat uerbi eius, de quo

[blocks in formation]

dicitur: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum? cum enim de illo dicitur: omnia per ipsum facta sunt, satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit deus: fiat lux. quod si ita est, aeternum est quod ait deus: fiat lux, quia uerbum 5 dei, deus apud deum, filius unicus dei, patri coaeternus est, quamuis deo haec in aeterno uerbo dicente creatura temporalis facta sit. cum enim uerba sint temporis, cum dicimus quando et aliquando, aeternum tamen est uerbo dei quando fieri aliquid debeat, et tunc fit quando fieri debuisse in illo 10. uerbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud uerbum aeternum est.

Et quid est lux ipsa, quae facta est? utrum spiritale quid an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura iam hoc dicto perfecta, quae primo caelum appellata 15 est, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram; ut quod dixit deus: fiat lux, et facta est lux, eam reuocante ad se creatore conuersio eius facta atque inluminata intellegatur. et cur ita dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, et non dictum est: in 20 principio dixit deus: fiat caelum et terra, et facta sunt caelum et terra, sicut de luce narratur: dixit deus, fiat lux, et facta est lux? utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit deus, et deinde per partes exequendum quomodo fecit, cum 25 per singula dicitur: dixit deus, id est quia per uerbum suum fecit quidquid fecit?

1 Io. 1, 1 et 3

1 erat ante apud om. Gv

quo D

ralia P in V

3 satisfacta G3: om. libri

5 quod] lux om. D 6 deo patri PT qoaeternus D 8 tempo9 uerbu DP 10 debuisset in MV; t eti a m. 2 quid-spiritale om. D'GP'v

13 spiritalis GPv 14 creatura esse prima P G3: reuocantem et creatorem libri 22 terram DMV

ram D

q D cum Gv

17 ut] et D 18 reuocante et creatore 19 intellegitur D'G'v 21 ter23 caelu P 24 quod] quae P

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »