Obrázky na stránke
PDF
ePub

cum tempore autem factus est mundus, si in eius condicione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus mane et uespera nominantur, donec omnia quae his diebus fecit deus sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio dei 5 uacatio commendetur: qui dies cuius modi sint aut perdifficile nobis aut impossibile est cogitare, quanto magis dicere.

Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priorum tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus 10 refertur. et primitus quidem lux dei uerbo facta atque inter ipsam et tenebras deus separasse narratur et eandem lucem uocasse diem, tenebras autem noctem. sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris nec ita ut est intellegi a 15 nobis potest; quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. aut enim aliqua lux corporea est siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est, aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua 20 dicit apostolus: quae sursum est Hierusalem mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: omnes enim uos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualea- 25 mus, quoniam scientia creaturae in comparationem scientiae creatoris quodam modo uesperascit itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque creatoris,

21 Gal. 4, 26

22 I Thess. 5, 5

2 motabilis v se om. T 4 deus fecit PTU 5 sexto add. P in marg.

perficientur v 6 uocatio Piv 7 aut etiam impossibile PTv 8 notus P 10 priores PTV 11 verbo dei PTV 12 eadem MV 13 nocte MV lux sit P 14 quod v alterante T mota V? 19 significatū v 20 spiritalibus P 24 noctis' V; ra m. 2 25 diei PTo: die MV (cf. Ind. ad Cyprianum ed. Hartel) 26 scientia] scientiae MV comparationem MTV: conparatione Po

nec in noctem uergitur, ubi non creator creaturae dilectione relinquitur. denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis; non enim ait alicubi: facta est nox, sed : facta est uespera et 5factum est mane, dies unus; ita dies secundus et ceteri. cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in dei sapientia cognoscitur uelut in arte qua facta est; ideo uespera, quae nox congruentius dici potest;

quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et amandum refertur 10 creatorem, recurrit in mane. et hoc cum facit in cognitione

sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque

gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies ter15 tius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omni

umque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius

hominis, dies sextus. 20 Cum uero in die septimo requiescit deus ab omnibus operi

bus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam deus laborauerit operando, qui dixit, et facta sunt, uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili

et temporali. requies dei requiem significat eorum qui requi25 escunt in deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum

qui laetantur in domo, etiam si non eos domus ipsa, sed alia

22 Ps. 148, 5

cum

1 vergitur p? in ras. 2 relinquetur P denumeraret v 5 facta v 6 cognitio) cogitatio Pro 7 quam Pin ras. om. MV

8 qua] quae o ideoq; o quae — potest om. T quae MV: quā P (ā in ras. a m. 2); om. V 10 cognitionem PT 11 ipsius Pin ras. 20 fere litta ipsius - cognitione om. v cognitionem MPTV firmamenti --inter PP in marg. 12 post inter add. v: ipsos dies unus est. Cum in cognitione 13 cognitionem MV 15 luminariū Pr in ras. luminaris v 17 nataliam pi volatilium) uolaium v 24 et requies PTV 25 domos P

res aliqua laetos facit; quanto magis, si eadem domus pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur; sicut ,theatra plaudunt“ „prata mugiunt“, cum in illis homines plaudant, in his boues mugiant; sed etiam 5 illo quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut laeta epistula dicitur, significans eorum laetitiam quos legentes efficit laetos. conuenientissime itaque, cum deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere; hoc etiam 10 hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis per eos operatur deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam; hoc enim et sabbati uacatione et prae- 15 cepto legis in ueteri dei populo figuratum est.

XV.

QVOD LVCIS NOMINE ETIAM ANGELI SIGNIFICATI ATQVE CREATI POSSINT INTELLEGI. EX EODEM LIBRO XI INTER

CETERA ET AD LOCVM.

20

30 Vbi de mundi constitutione sacrae litterae locuntur, non

euidenter dicitur utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi non sunt, uel caeli nomine ubi dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, uel potius lucis huius de qua loquor significati sunt. non autem 25 esse praetermissos hinc existimo, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit,

0

1 (et 2) laetus Pt; ante l. ras. 9 litt. pulcritudine v 3 dicantur v

quo) quod P 5 plaudunt et mugiunt P his) illis boues] uobes V 6 in illo P'T 9 profetica et 12 profetia P 11 conscribta V 13 et ante per add. v 15 enim (om.

16 uetere Tv 17 cap. XXX PT 18 lucis) lucas T: 19 inter- locum om. T 21 loquuntur PT 22 sunt Pv 23 si om. Plv 26 exsistimo V 27 in om. Po

et) Po

cum liber ipse ita sit exorsus : in principio fecit deus caelum et terram, ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse uideatur. cum ergo a caelo et terra coeperit atque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter 5 eloquitur, inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est — deinde omnia creando disposita

sint, quae per sex dies consummata narrantur: quomodo 10 angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus

dei, a quibus in die septimo requieuit? opus autem dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen euidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima

uoce testatur. nam et in hymno trium in camino uirorum 15 cum praedictum esset: benedicite omnia opera domini

dominum, in exsecutione eorundem operum etiam angeli nominati sunt; et in psalmo canitur: laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius; laudate eum omnes uirtutes 20 eius; laudate eum sol et luna; laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. etiam hic apertissime a deo 25 factos esse angelos diuinitus dictum est, cum eis inter cetera

caelestia commemoratis infertur ad omnia: ipse dixit, et facta sunt. quis porro audebit opinari post omnia ista quae sex diebus enumerata sunt angelos factos? sed etsi quisquam

ita desipit, redarguit istam uanitatem illa scriptura paris 30 auctoritatis, ubi deus dicit: quando facta sunt sidera,

laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei. iam ergo erant angeli, quando facta sunt sidera; facta sunt autem quarto die. numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus ? absit. in promtu est enim quid illo die factum sit: ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumserunt et produxit terra quidquid ei radici- 5 tus inhaeret. numquidnam secundo? ne hoc quidem ; tunc enim firmamentum factum est super aquas superiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. nimirum ergo si ad istorum dierum opera dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit, cuius 10 unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus; nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri, sed idem ipse unus ad implendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter (senariam uel) septenariam cognitionem: senariam scilicet operum, quae fecit deus, et 15 septimam quietis dei. cum enim dixit deus: fiat lux, facta est lux; si recte in hac luce creatio intellegitur angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum dei filium, ut ea luce inluminati, 30 qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut 25 sit lux non in se ipso, sed in deo: a quo si auertitur angelus, fit immundus, sicut sunt omnes qui uocantur immundi spiritus, nec iam lux in domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. mali enim nulla natura est, sed amissio boni mali nomen accepit.

15 Dan. 3, 34 sqq.

17 Ps. 148, 1 sqq.

30 Iob. 38, 7

3 a om. PTO caelum et terram P 6 fuerunt P 16 etiam etiam V pr.

19 omnes angeli - eum n. P 20 eius P? in ras. 21 eum om. 22 caelo T 24 etiam) etiam et Po 25 factus pi 29 dissipit v sedarguit v

30

23 Io. 1, 9

2 ergo om. Po factus P1 dicimus Pv 3 promptum T quod v pr. 4 distincta P 5 sumpserunt Pv

6 ne] 10 quae] qui PV 14 senariam uel a:

om. libri septinariam v 16 facta) et facta PTV 24 inluminauit v 26 lux sit Tv 30 ammissio T

nec v

#

« PredošláPokračovať »