Obrázky na stránke
PDF
ePub

cum liber ipse ita sit exorsus: in principio fecit deus caelum et terram, ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse uideatur. cum ergo a caelo et terra coeperit atque ipsa terra, quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter 5 eloquitur, inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et aquae indistinctam confusionem ubi enim lux non est, tenebrae sint necesse est - deinde omnia creando disposita sint, quae per sex dies consummata narrantur: quomodo 10 angeli praetermitterentur, tamquam non essent in operibus dei, a quibus in die septimo requieuit? opus autem dei esse angelos hic quidem etsi non praetermissum, non tamen euidenter expressum est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima. uoce testatur. nam et in hymno trium in camino uirorum 15 cum praedictum esset: benedicite omnia opera domini dominum, in exsecutione eorundem operum etiam angeli nominati sunt; et in psalmo canitur: laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis; laudate eum omnes angeli eius; laudate eum omnes uirtutes 20 eius; laudate eum sol et luna; laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini; quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. etiam hic apertissime a deo 25 factos esse angelos diuinitus dictum est, cum eis inter cetera caelestia commemoratis infertur ad omnia: ipse dixit, et facta sunt. quis porro audebit opinari post omnia ista quae sex diebus enumerata sunt angelos factos? sed etsi quisquam ita desipit, redarguit istam uanitatem illa scriptura paris 30 auctoritatis, ubi deus dicit: quando facta sunt sidera, laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei. iam

17 Ps. 148, 1 sqq. 30 Iob. 38, 7

15 Dan. 3, 34 sqq.

caelum et terram P

3 a om. PTV etiam V pr.

21 eum om. v

[blocks in formation]

25 factus

19 omnes angeli—eum om. P 20 eius P' in ras.
22 caelo T 24 etiam] etiam et Pv

[blocks in formation]

ergo erant angeli, quando facta sunt sidera; facta sunt autem quarto die. numquidnam ergo die tertio factos esse dicemus? absit. in promtu est enim quid illo die factum sit: ab aquis utique terra discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa sumserunt et produxit terra quidquid ei radici- 5 tus inhaeret. numquidnam secundo? ne hoc quidem; tunc enim firmamentum factum est super aquas superiores caelumque appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt sidera. nimirum ergo si ad istorum dierum opera dei pertinent angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit, cuius 10 unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus, sed dies unus; nec alius est dies secundus aut tertius aut ceteri, sed idem ipse unus ad implendum senarium uel septenarium numerum repetitus est propter (senariam uel) septenariam cognitionem: senariam scilicet operum, quae fecit deus, et 15 septimam quietis dei. cum enim dixit deus: fiat lux, facta est lux; si recte in hac luce creatio intellegitur angelorum, profecto facti sunt participes lucis aeternae, quod est ipsa incommutabilis sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quem dicimus unigenitum dei filium, ut ea luce inluminati, 20 qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum dei, per quod et ipsi et omnia facta sunt. lumen quippe uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut 25 sit lux non in se ipso, sed in deo: a quo si auertitur angelus, fit immundus, sicut sunt omnes qui uocantur immundi spiritus, nec iam lux in domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione lucis aeternae. mali enim nulla natura est, sed amissio boni mali nomen accepit.

30

[blocks in formation]

XVI.

CONTRA EOS QVI DICVNT OB HOC FACTVM ESSE MVNDVM, VT ANIMAE, QUAE PECCAVERANT PRIVS, IN EO INCLVDERENTVR: VBI ET ORIGENEM ERRASSE PROBAT CONTRA LIBROS IPSIVS, 5 QVI APPELLANTVR ПEPI APXÎN. EX EODEM LIBRO XI

INTER CETERA ET AD LOCVM.

Sed multo est mirandum amplius, quod etiam quidam qui 31 unum nobiscum credunt omnium rerum esse principium ullamque naturam, quae non est quod deus est, nisi ab illo conditore 10 esse non posse, noluerunt tamen istam causam fabricandi mundi tam bonam ac simplicem bene ac simpliciter credere, ut bonus deus conderet bona et essent post deum quae non essent quod est deus, bona tamen, quae non faceret nisi bonus deus. sed animas dicunt non quidem partes dei, sed factas 15 a deo peccasse a conditore recedendo et diuersis progressibus pro diuersitate peccatorum a caelis usque ad terras diuersa corpora quasi uincula meruisse; et hunc esse mundum eamque causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed ut mala cohiberentur. hinc Origenes iure culpatur; in 20 libris enim, quos appellat reqì άoxov, id est de principiis, hoc sensit, hoc scripsit. ubi plus quam dici potest miror hominem in ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum non attendisse primum quam hoc esset contrarium scripturae huius tantae auctoritatis intentioni, quae per omnia opera 25 dei subiungens: et uidit deus, quia bonum est, completisque omnibus inferens: et uidit deus omnia quae fecit, et ecce bona ualde, nullam aliam causam faciendi mundi intellegi uoluit, nisi ut bona fierent a bono deo. ubi si nemo

[blocks in formation]

1 cap. XXXI PT XXXII v 3 prius peccauerant (unt v) PTV 4 urigenem M1

contra ex PT secundum v

libris PT

5 peri (petri T) archon MPTVv item ex (om. eodem) v

[blocks in formation]

libro]

8 illamque

11 mundum Pv
19 origenis v 21 scribsit V

12 deus om. v
14 par es
26 inferret P

peccasset, tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus et plenus; et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt impleta peccatis, cum bonorum maior numerus in caelestibus suae naturae ordinem seruet; nec mala uoluntas quia naturae ordinem seruare noluit, ideo iusti dei leges omnia bene ordi- 5 nantis effugit; quoniam sicut pictura cum colore nigro loco suo posito, ita uniuersitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus pulchra est, quamuis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet. deinde uidere debuit Origenes et quicumque ita sapiunt, si haec opinio uera esset, mundum 10 ideo factum ut animae pro meritis peccatorum suorum tamquam ergastula, quibus poenaliter includerentur, corpora acciperent, superiora et leuiora quae minus, inferiora uero et grauiora quae amplius peccauerunt, daemones, quibus deterius nihil est, terrena corpora, quibus inferius et grauius nihil est, 15 potius quam homines etiam bonos habere debuisse. nunc uero ut intellegeremus animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda, aerium pessimus daemon; homo autem, et nunc licet malus longe minoris mitiorisque malitiae et certe ante peccatum, tamen luteum corpus accepit. quid autem 20 stultius dici potest quam istum solem, ut in uno mundo unus esset, non decori pulchritudinis uel etiam saluti rerum corporalium consuluisse artificem deum, sed hoc potius euenisse, quia una anima sic peccauerat, ut tali corpore mereretur includi? ac per hoc si contigisset ut non una, sed duae, immo 25 non duae, sed decem uel centum similiter aequaliterque pec'cassent, centum soles haberet hic mundus? quod ut non fieret, non opificis prouisione mirabili ad rerum corporalium salutem decoremque consultum est, sed contigit potius tanta unius animae progressione peccantis, ut sola corpus tale mereretur. 30

P

9 origenis v

18

aereum PTv

5 ordinantes 12 paenapessimus]

3 maior] longe maior PTv suae P in ras. 7 posita v 8 et pulchra v liter P 17 intellegerimus V pensemus P 21 istum] per istum P1 pulchritudine v

M

salute P

soluti P

22 decori] de corpore v

23 consoluisse P

25 si] sic

26 peccassent-decoremque om. MV 28 prouisionem G1
29 contingit G1P1

30 progressionem MV

non plane animarum, de quibus nesciunt quid loquantur, sed eorum ipsorum qui talia sapiunt multum longe a ueritate et merito est cohercenda progressio.

XVII.

5 ITEM DE EODEM ERRORE ET DE IGNE AETERNO. EX LIBRO RESPONSIONIS AD CONSVLTA OROSI PRESBYTERI INTER CETERA

ET AD LOCVM.

Vsque adeo igitur in eo quod ex nihilo fecit uoluntas non 32 nihil dicitur, ut ipsa praecipue commendetur. nam cui dicitur: 10 subest tibi enim cum uoles posse, siue adsit unde fiat siue non adsit, sat est uoluntas ubi summa est potestas. quomodo ergo in eo quod de nihilo creatur, uoluntas creantis nihil esse perhibetur, cum propterea de nihilo creari aliquid. possit, quia uoluntas creantis etiam sine materia sibi sufficit? 15 quod si forte non solum animam, sed nullam omnino creaturam uolunt fateri ex nihilo factam, ideo quoniam quidquid deus fecit uoluntate fecit, quae uoluntas utique non est nihil, respiciant unde secundum corpus factus sit homo. certe enim, sicut scriptura testatur, cum de limo uel de puluere terrae 20 deus fecit, uoluntate fecit, procul dubio uoluntate fecit; nec tamen uoluntas dei puluis aut limus est. sicut ergo in eo quod ex limo factum est, quamuis uoluntate sit factum, non est uoluntas limus, ita in eo quod ex nihilo factum est, quamuis uoluntate sit factum, non est uoluntas nihil. iam 25 uero quod dolendum addidisti, ex Priscilliani haeresi ad errorem Origenis apud uos homines fuisse delapsos nec ab illa peste potuisse sanari, nisi et ipsa medicina morbidum aliquid

10 Sap. 12, 18

4 cap. XXXII T XXXIII v XXII P
10 enim tibi
18 respiciant a: respiciat libri
et ante procul add. PTv
26 originis P11

6 inter-locum om. PTV

2 qui talia] qualia P 5 errore orig et P PTV 11 non adsit] nota sit P 20 uoluntatefecit MV: om. PTv 21 uolutas P 25 prisciliani MVv labsos V delapsus P1 27 ipsi v

de

« PredošláPokračovať »