Obrázky na stránke
PDF
ePub

intulisset, non est quidem dolor iste culpandus; ueritas enim debuit, non falsitas pellere falsitatem; nam hoc mutare est malum, non euitare.. uerum tamen quia de ipso deo, creaturarum omnium conditore, hoc est de ipsa coaeterna et incommutabili trinitate ab eis qui ad uos libros Origenis attu- 5 lerant id traditum esse commemoras quod ueritas habet; contra quam ueritatem Priscillianus Sabellianum antiquum dogma restituit-ibi ipse pater, qui filius, qui et spiritus sanctus perhibetur hoc iste peior, quod etiam de anima sentit, ut non eam propriam uelit habere naturam, sed de ipso deo 10 tamquam particulam defluere et tam deformiter inquinari atque in deterius commutari cum Manichaeis audeat affirmare: non parum boni ex libris illis prouincia uestra percepit in ea re maxime, in qua capitaliter erratur: de creatore quippe, non de creatura tam falsa et tam nefaria sentiuntur. siue ergo in 15 hanc fidem qui deuiauerant restituti sunt siue qui eam nondum nouerant illarum disputationum lectione didicerunt, hoc se gaudeant didicisse quod sanum est. quod autem et in eis erroris est quamquam te cognouisse iam uideam, tamen quemadmodum contra talia disseratur ibi melius discere poteris, 20 ubi error ipse et olim exortus est et non olim proditus.

Quantum possum tamen etiam ego commoneo ut de diaboli angelorumque eius correptione et in pristinum statum reparatione sapere nihil audeas; non quia diabolo et daemoniis inuidemus et eo modo quasi uicem maliuolentiae rependimus, 25 cum illi non ob aliud nisi inuidentiae stimulis agitati nostra itinera quibus in deum tendimus perturbare conentur; sed quia ultimae sententiae summi et ueracissimi iudicis ex nostra praesumtione nihil addere debemus. ipse enim se similibus

[blocks in formation]

eorum esse dicturum praedixit: ite in igne aeterno, qui paratus est diabolo et angelis eius; nec mouere debet ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus quod alibi scriptum est: in aeternum et in saeculum saeculi. 5 latinus quippe interpres noluit dicere: in aeternum et in aeternum aeterni; sed quoniam id quod air graece dicitur et saeculum et aeternum interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt: in saeculum et in saeculum saeculi. sed non dictum est ubi dictum est: ite in ignem 10 aeternum; non enim dictum est aiuva, sed aiúvior. quod si a saeculo declinatum esset, saeculare latine diceretur, non aeternum, quod nemo umquam interpres ausus est dicere. quapropter licet latine saeculum cum aliquo fine intellegatur, aeternum uero nisi id quod sine fine est non soleat appellari, 15 alov autem graece aliquando (aeternum, aliquando) saeculum significare intellegatur: tamen quod ex hoc nomine deriuatur et appellatur alúviov ipsi Graeci, quantum extimo, non solent intellegere nisi id quod non habet finem. nos autem siue aiova siue aivov non solemus dicere nisi aeternum; sed 20 alura dicimus et saeculum, aluviov autem non nisi aeternum. quamuis quidam aeternum etiam aeternale audeant dicere, ne latinae linguae deesse uideatur ab eodem nomine deriuatio. et fortasse quidem secundum morem scripturarum inueniant isti aliquid etiam alúvior dictum quod sine fine non sit; sicut 25 deus in libris ueteris testamenti assidue dicit: hoc uobis erit legitimum aeternum; quod graecus habet aivov, cum de talibus sacramentis eo modo saepe praeciperet, quae

1 Matth. 25, 41 4 Ps. 9, 6 25 Ex. 28, 43 Leu. 16, 34

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

finem fuerant habitura. quae si diligentius dicta intellegantur, ea fortasse quae illis sacramentis significabantur finem non erant habitura. ita enim, ne longius abeam, dicimus aeternum deum, non utique duas istas breuissimas syllabas, sed quod eis significatur; dixit apostolus tempora aeterna priora et 5 antiqua, quod in graeco legitur πρὸ χρόνων αἰωνίων; ad Titum enim scribens ait: spem uitae aeternae, quam promisit non mendax deus ante tempora aeterna. cum autem retrorsum tempora a constitutione mundi habere uideantur initium, quomodo sunt aeterna, nisi quia aeterna dixit 10 quae ante se non habent ullum tempus? sed quisquis prudenter aduertit quod dictum est: ite in ignem aeternum illud esse dictum quod non habet finem, a contrario probat eo ipso loco euangelico de uita aeterna, quam iusti accepturi sunt; non enim ipsa habet finem. ita enim conclusit: sic 15 ibunt illi in ambustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam: in utroque graecus alúviov. si misericordia nos prouocat credere non futurum impiorum sine fine supplicium, quid de praemio iustorum credituri sumus, cum in utraque parte eodem loco, eadem sententia, eodem uerbo 20 praenuntietur aeternitas? an iterum etiam iustos ex illa sanctificatione et uita aeterna in peccatorum immunditiam atque in mortem relapsuros esse dicemus? absit hoc a christianae fidei sanitate. utrumque igitur sine fine dictum est aeternum, hoc est aiúvior, ne, cum diaboli poenas dolemus, et de regno 25 Christi dubitemus. postremo si aeternum et aeternale, hoc est air et aivov sub utroque intellectu in scripturis poni

[blocks in formation]

solet, aliquando sine fine, aliquando cum fine, quid de illis prophetae uerbis responsuri sumus ubi scriptum est: uermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur? qualiscumque poena significata sit nomine uermis 5 atque ignis, certe si non morietur nec extinguetur, sine fine praedicta est.

10

XVIII.

QVOMODO ACCIPIENDVM SIT: OMNIS CREAT VRA INGEMESCIT ET PARTVRIT VSQVE ADHVC. EX EODEM LIBRO RESPONSIONIS AD OROSIVM PRESBYTERVM.

Porro de sole et luna ceterisque sideribus quod caelestia 33 sint corpora uidemus, quod animata sint non uidemus. de diuinis hoc libris legatur, et credimus; nam testimonium ex apostoli epistula, quod ab eis dici solere posuisti, etiam de 15 solis hominibus dici potest, quoniam in unoquoque homine omnis creatura non uniuersaliter, sicut est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, sed generatim quodam modo: quia rationalis in illo est, quam uel probantur habere angeli uel creduntur, et ut ita dicam sensualis, qua et bestiae non carent; 20 utuntur enim sensibus et sensualibus motibus ad appetenda utilia et uitanda contraria; et uitalis priuata sensu, qualis aduerti in arboribus potest. nam et in nobis sine sensu nostro fiunt corporis incrementa et capilli nec cum praeciduntur sentiunt, et tamen crescunt. iam uero ipsa corporalis creatura 25 euidentius apparet in nobis; quae licet ex terra facta atque

[blocks in formation]

ex e corr.

8 ingemiscit T; i altera

9 post adhuc add. P: et illud in iob stellę non sunt munde in conspectu eius et uerum non esse quod ait cecus inluminatus peccatores deus non exaudit. Item

presbiterum P prespiterum v pbro M

[blocks in formation]

10 responsionis om. P

12 animati V anima intellegi PTv 16 uni

[blocks in formation]

VIIII.

11

formata sit, tamen illic ex omnibus huius corporei mundi elementis quaedam particulae ad temperiem ualetudinis. nam et calore membra uegitantur, qui est ab igne, cuius etiam lux per oculos emicat, et aere uenarum discursus, quas arterias uocant, atque spiramenta pulmonis implentur, et humor nisi 5 esset, nulla sputamenta confluerent uitamque absumeret siccitas. nam et ipse sanguis humido lapsu alias uenas replens quasi riuis et fluminibus per cuncta diffunditur. ita nullum est creaturae genus, quod non in homine possit agnosci. ac sic omnis creatura in eo congemescit et dolet, reuelationem 10 filiorum dei exspectans; quae per corporis etiam resurrectionem etsi non in omnibus hominibus, omnis tamen a corruptionis seruitute liberabitur, quia et singulis omnis est; et si quo alio modo melius potest idem locus apostolicarum litterarum intellegi: non tamen ex isdem uerbis consequens est ut 15 solem et lunam et sidera congemescere credamus, donec in saeculi fine a corruptionis seruitute liberentur. sane quoniam dixi: de diuinis legatur, et credimus", ne te forsitan fallat quod de libro sancti Iob proferre assolent qui haec asserunt; ubi scriptum est: quomodo erit homo iustus coram do-20 mino? uel quomodo se mundabit natus ex muliere? si lunae praecepit, et non lucet, nec stellae sunt mundae ante eum: quanto magis homo putredo et filius hominis uermis. hinc enim uolunt intellegi et rationalem spiritum habere stellas et mundas non esse a pec- 25 cato, sed ideo in caelis esse, quia maiorem uel meliorem locum minor culpa promeruerit. non pro auctoritate diuina istam

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »