Obrázky na stránke
PDF
ePub

in mundo permanente isti circuitus fierent siue certis interuallis oriens et occidens mundus eadem semper quasi noua, quae transacta et uentura sunt, exhiberet. a quo ludibrio prorsus immortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit, liberare non possunt euntem sine cessatione ad falsam beati- 5 tudinem et ad ueram miseriam sine cessatione redeuntem. quomodo enim uera beatitudo est, de cuius numquam aeternitate confiditur, dum anima uenturam miseriam aut imperitissime in ueritate nescit aut infelicissime in beatitudine pertimescit? at si ad miserias numquam ulterius reditura ex 10 his ad beatitudinem pergit, fit ergo aliquid noui in tempore quod finem non habet temporis. cur non ergo et mundus, cur non et homo factus in mundo, ut illi nescio qui falsi circuitus a falsis sapientibus fallacibusque comperti in doctrina sana tramite recti itineris uitentur? nam quidam et illud 15 quod legitur in libro Salomonis, qui uocatur ecclesiastes: quid est quod fuit? ipsum quod erit. et quid est quod factum est? ipsum quod fiet; et non est omne recens sub sole. qui loquetur et dicet: ecce hoc nouum est: iam fuit in saeculis quae fuerunt ante 20 nos, propter hos circuitus in eadem redeuntes et in eadem cuncta reuocantes dictum intellegi uolunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus, aliis uenientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus, aut certe de omnium rerum 25 generibus, quae oriuntur atque occidunt. fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum, erunt et post nos; ita quaeque animantia uel arbusta. monstra quoque ipsa, quae inusitata

16 Eccle. 1, 9 sq.

1 in eras. P; 7 uera om. v

v

10 at] et v

om. T 2 mundos P 4 perciperit MV
8 animam P1 imperitissimi P1 9 beatudine
ad] at Pi 11 noui] noui non MPVv
ergo non T
13 qui] quem v
14 falsi v
doctrinas /// a tramite P (an ras.)

12 quur MP
coperti v comuerti P
T1 quidem v
v 21 hos] hoc Pv
(om. et) P'v

19 loquitur MPV v
24 gerationibus P

itaque que v

dicit T
25 labsibus V

15 recte 20 saeculi

27 erunt

nascuntur, quamuis inter se diuersa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen secundum id quod generaliter miracula et monstra sunt utique et fuerunt et erunt nec recens et nouum est, ut monstrum sub sole nascatur. quam5 uis haec uerba quidam sic intellexerunt, tamquam in praedestinatione dei iam facta fuisse omnia sapiens ille uoluisset intellegi et ideo nihil recens sub sole esse. absit autem a recta fide ut his Salomonis uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum tempo10 raliumque rerum uolumina repeti, ut uerbi gratia sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola quae Academia dicta est discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis interuallis, sed tamen certis et idem Plato et eadem ciuitas et eadem schola 15 idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. absit, inquam, ut nos ita credamus. semel enim Christus mortuus est pro peccatis nostris; surgens iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur et nos post resurrectionem semper cum domino erimus, cui modo dicimus 20 quod sacer admonet psalmus: tu, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. satis autem istis existimo conuenire quod sequitur: in circuitu impii ambulant, non quia per circulos, quos opinantur, eorum uita est recursura, sed quia modo talis est 25 erroris eorum uia, id est falsa doctrina.

Quid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec aditum nec exitum inueniunt, quia genus humanum atque ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt nec

[blocks in formation]

4 (et 7) solae T1 5 praedistinatione P

uoluissent v
sophus P
15 repeti P
17 mortuos P1
sistimo V
circuitus v

scola Pv
per] per inter v

6 fuissent Pv 7 esse sub sole PTv 9 ille P 11 phylo12 achademia P 14 certis] artis v 16 sunt v ita V: ista PTV 21 in (et om.) PTv ambulabunt T 27 adytum MV

est mortuus v
23 ambulant MPVv:
26 est autem mirum v
initiu P1

nostra] istarum Pv

22 excirculos]

28 ista

quo fine claudatur? quando quidem altitudinem dei penetrare non possunt, qua, cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino, sed immutabili aeternoque consilio. quis hanc s ualeat altitudinem inuestigabilem inuestigare et inscrutabilem scrutari, secundum quam deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et genus humanum ex uno multiplicauit? quando quidem psalmus ipse cum praemisisset atque dixisset: 10 tu, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum, ac deinde percussisset eos, in quorum stulta impiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae seruatur aeternitas, continuo subiciens: in circuitu impii ambulabunt - tamquam ei diceretur: quid 15 ergo tu credis, sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo mutabile aliquid non est? - continuo respondit ad ipsum deum loquens secundum altitudinem tuam multipli-20 casti filios hominum. sentiant, inquit, homines quod putant et quod eis placet opinentur et disputent: secundum altitudinem tuam, quam nullus hominum potest nosse, multiplicasti filios hominum. ualde quippe altum est et semper fuisse et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo 25 tempore primum facere uoluisse nec consilium uoluntatemque mutasse.

3 alico P

2 qua] quam Pv PTv 8 quem] quam Pv hominum umquam Pv 12 et om. T eos om. V labunt TV: ambulant Pv

[ocr errors]

v

T

litura

quem] quae T1

21 filius P1

14 subiecens P
16 exsistimandum V
22 disputant v
25 et prius
27 sequitur cap. XXII in GPv

7 perscrutari 9 multiplicat 15 ambu

18 cui] cum

23 nullos

add. P2 in

accedere P
24 multiplicas T filius P

faceret v

5

XXI.

CONTRA ID QUOD DICITVR: VNDE DIABOLO PRIMVM VOLVNTAS MALA, CVM BONVS A DEO CREATVS ESSET? ITEM EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XII AD LOCVM.

[ocr errors]

Deus, qui summe est atque ob hoc ab illo facta est omnis 36 essentia, quae non summe est quia neque illi aequalis esse deberet, quae de nihilo facta esset, neque ullo modo esse posset, si ab illo facta non esset nec ullorum uitiorum offensione uituperandus et omnium naturarum consideratione lau10 dandus est.

Proinde causa beatitudinis angelorum bonorum ea uerissima reperitur, quod ei adhaerent qui summe est. cum uero causa miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit, quod ab illo qui summe est auersi ad se ipsos conuersi sunt 15 qui non summe sunt: et hoc uitium quid aliud quam superbia nuncupatur? initium quippe omnis peccati superbia. noluerunt ergo ad illum custodire fortitudinem suam et qui magis essent, si ei qui summe est adhaererent, se illi praeferendo id quod minus est praetulerunt. hic primus defectus 20 et prima inopia primumque uitium eius naturae, quae ita creata est, ut nec summe esset et tamen ad beatitudinem habendam eo qui summe est frui posset, a quo auersa non quidem nulla, sed tamen minus esset atque ob hoc misera fieret. huius porro malae uoluntatis causa efficiens si quae25 ratur, nihil inuenitur. quid est enim quod facit uoluntatem malam, cum ipsa faciat opus malum? ac per hoc mala uoluntas efficiens est operis mali, malae autem uoluntatis efficiens

16 Eccli. 10, 13

[ocr errors]

17 cf. Ps. 58, 10

1 cap. XXXV P XXXVI Tv

3 esset] sit Pv

6 summae MPV

peritur libri

16 omnis om. v

18 adhaerent pi 23 ob] ab v

2 dicunt T

item] tertium P; om. v

prima Pv 4 ad locum om. PTv 11 cause v

12 rep14 ad] a T

P)

9 uituperandos P

adhaerent] aderant P1 causae MV

superbia] s. nuncupatur Pv (nun ex non corr.

20 uitium] initium MV 22 - auersa P

[blocks in formation]

nihil est: quoniam si res aliqua est, aut habet aut non habet uoluntatem aliquam; si habet, aut bonam profecto habet aut malam: si bonam, quis ita desipiat ut dicat quod bona uoluntas faciat uoluntatem malam? erit enim, si ita est, bona uoluntas causa peccati, quo absurdius putari nihil potest. si 5 autem res ista, quae putatur facere uoluntatem malam, ipsa quoque habet uoluntatem malam, etiam eam quae fecerit res consequenter interrogo atque, ut sit aliquis inquirendi modus, causam primae malae uoluntatis inquiro. non est enim prima uoluntas mala, quam fecit uoluntas mala, sed illa prima est 10 quam nulla fecit. nam si praecessit qua fieret, illa prior est quae alteram fecit. si respondetur quod eam nulla res fecerit et ideo semper fuerit, quaero utrum in aliqua natura fuerit. si enim in nulla fuit, omnino non fuit; si autem in aliqua, uitiabat eam et corrumpebat eratque illi noxia ac per hoc 15 bono priuabat: et ideo in mala natura uoluntas mala esse non poterat, sed in bona, mutabili tamen, cui uitium hoc nocere posset. si enim non nocuit, non utique uitium fuit: ac per hoc nec mala uoluntas fuisse dicenda est. porro si nocuit, bonum auferendo uel minuendo utique nocuit. non igitur esse 20 potuit sempiterna uoluntas mala in ea re, in qua bonum naturale praecesserat, quod mala uoluntas nocendo posset adimere. si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit quaero. restat ut dicatur quod ea res fecerit malam uoluntatem, in qua nulla uoluntas fuit. haec utrum superior sit requiro an 25 inferior an aequalis. sed superior utique melior: quomodo ergo nullius ac non potius bonae uoluntatis? hoc idem profecto et aequalis: duo quippe quamdiu sunt pariter uoluntatis bonae, non facit alter in altero uoluntatem malam. relinquitur ut inferior res, cui nulla uoluntas est, fecerit angelicae naturae, 30

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »