Obrázky na stránke
PDF
ePub

ei dare principium, quod sit contra deum. non enim ualent intellegere omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse et nisi ab illo uero, a quo omne bonum est, esse non posse; malam uero uoluntatem inordinate moueri bona inferiora superioribus praeponendo; atque ita factum 5 esse ut rationalis creaturae spiritus sua potestate propter excellentiam delectatus tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi et inuidentia contabesceret. in quo tamen bonum est hoc ipsum, quod uiuit et uiuificat corpus siue aerium, sicut ipsius diaboli uel daemonum spiri- 10 tus, siue terrenum, sicut hominis anima cuiusuis, etiam maligni atque peruersi. ita dum nolunt aliquid quod deus fecerit propria uoluntate peccare, ipsius dei substantiam dicunt primo necessitate et post inexpiabiliter uoluntate corruptam atque peruersam. sed de istorum dementissimo errore alias iam 16 multa diximus.

In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam quid de diabolo dicendum sit. primum utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, 20 an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est in- 25 uidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidia uero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promtu est; amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei

[ocr errors]

3 nero) uero deo PTV 6 esse) est v creatura v 7 superbiam pi 8 paradysi v 10 aereum P aerius v 11 maligne P 12 uolunt v 14 expiabiliter 18 primo PT?» promo T! -19. dilectatus P 23 ei om. V

inuideret v 24 autem om. P inuidiam V pr.; corr. m. 1 sequitur om. V 25 praecidit Pi 26 sit superbia P 27 amore T inuidię P 28 unde P2 in rasura

promptu Tv 29 inuidit Pi

coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est.

Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit 5 dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio

non inconuenienter aptatur etiam illud quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque appetit aliquid amplius

quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae 10 rei amorem. cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum

appellauit priuatam, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias et in egestatem

contruditur, cum a communi ad proprium damnoso sui amore 15 redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appel

latur amor pecuniae, cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim

et diabolus cecidit, qui utique non amauit pecuniam, sed 20 propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta

societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset : erunt enim homines se ipsos amantes, continuo sub

iecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius 25 superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria

hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. cui morbo contraria caritas, quae non quaerit quae sua sunt, id est non priuata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur. hi duo amores, quorum alter sanctus, alter immundus, alter socialis, alter priuatus, alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in s potestatem propriam redigens propter arrogantem dominationem, alter subditus, alter aemulus deo, alter tranquillus, alter turbulentus, alter pacificus, alter seditiosus, alter ueritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis auidus, alter amicalis, alter inuidus, alter hoc uolens proximo 10 quod sibi, alter subicere proximum sibi, alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam, praecesserunt in angelis, alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano ciuitates duas sub admirabili et ineffabili prouidentia dei cuncta quae creat administrantis, 15 alteram iustorum, alteram iniquorum. quarum etiam quadam temporali commixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur et altera coniuncta angelis bonis in regno suo uitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum.

5 Eccli. 10, 13

7 I Tim. 6, 10

23 II Tim. 3, 2

1 uel — coaequentur om. Plv 2 coequentur pl 7 radix] r. enim P 8 aliquid om. Plo 9 propter om. v et) sed pi 12 dicta P minuitur v 13 inde angustias MV egestatemque om. et in) PTv 14 concluditur P? sui (i in ras. a m. 1) V 15 est om. T

18 est malorum v hac) hac P P hanc v 19 caecedit V 20 proprium P 22 sociari v 23 erant P 25 capud P1

26 etiam Prin marg.

27 excenlenciores P quo] ac v

qua T

20

1 cf. I Cor. 13, 5 et 4

1 quae prius om. PTV

2 et om. V inflantur v 3 amores) amatores P sanctus] s. est Tv s. et P alter) et alter v inmundus (mundus v) est Pv 4 utilitate P 7 subditur MV aemulos Ply1 8 turbolentus P turbilentus T 9 quoquomodo V (10 expunxit m. 2) quomodo P comodę v laudis] laudibus MV 10 proximum P 11 propter om. v 12 utilitatum T utilitati v 13 post angelis add. v: alter in angelis distincxerunt P 14 ammirabili TVv amirabili Po 16 quaedam T

18 (et 19) alterā coniunctā Pu

XXV.

DE DECIMATIONE LEVI IN LVMBIS ABRAHAE. EX LIBRO DE

GENESI X AD LITTERAM.

Quamuis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, 40 5 secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Leui decimatum et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione per concubitum uenturus erat in matrem; secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, 10 quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et Leui et Christus : sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum enim sit in semine et uisibilis 15 corpulentia et inuisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham

uel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de carne uirginis sumsit, ratio

uero conceptionis eius non a semine uirili, sed longe aliter 20 ac desuper uenit. proinde secundum hoc quod de matre accepit etiam in lumbis Abrahae fuit. ille est ergo decimatus in Abraham qui, licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris ipse Abraham,

id est qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum 25 de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in mem

bris repugnantem legi mentis et inuisibilem concupiscentiam,

suis v

1 cap. XL P XLI Gv; coniunctum est cum cap. LXXXVIII in т 2 in- Abrahae om. T genesi (de om.) MTV 3 littera MTV X] decimam T 4 nullius) in nullius V

5 lumbi P 7 illa MV 9 matrem V; m deleuit m. 1

10 ibi] sibi P fuerat Po 11 abra P 13 secudum P 14 **uisibilis P (in eras.) 17 conceptum 7 et v 18 carne) carnem MV 22 tantum] natus tantum Po 23 eius om. P in sui - quemadmodum om. T suis (om. patris) P ipse) etiam ipse PT? etiam ipsi o 24 pratre P habraham T 25 in) et in P VIJII.

13

quamuis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant ualere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere. non autem et ille ibi decimatus est cuius caro inde non feruorem uulneris, sed materiem medicaminis traxit. nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud 5 in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habebat et uulnus praeuaricationis et medicamentum uulneris: uulnus praeuaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem 10 inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem uulneris in eo quod inde sine opere concupiscentiali in sola materie corporali per diuinam conceptionis formationisque rationem de uirgine assumtum est propter mortis sine iniquitate consortium et sine falsitate 15 resurrectionis exemplum. (quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praeuaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt consentiant: per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae uolunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est; 20 et quod in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset: non esse autem decimatum scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a leuitico sacerdotio distinguit.

An forte dicent: sicut potuit ibi esse secundum carnem et 25 (non) decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit?“ hic respondetur, quia utique simplicem ani

22 cf. Heb. 7, 6

1 ea Vo castā et bonā P nubtiarum T sinent u 3 illi P 5 declimatio T praefiguranda medicina P 6 habrae P quod curabatur -curabatur om. To 7 eandem T eademque (om. nam) Po 9 et medicamentum - praeuaricationis om. V medicamento P praeuaritationis T 10 repugnantem legem P 11 propagatum P 13 conpiscentiali P materiae PVO per diuinam et quae secuntur om. Go 16 quae uncinis inclusi solus exhibet T 19 transfudi T pr. 26 non a: om. T animam a: anima T

« PredošláPokračovať »