Obrázky na stránke
PDF
ePub

et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quis Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet? uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere 5 sensus suos homines, ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat imponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplo ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quo- 10 rum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique; sed cum eos uitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum quos in hoc genere creauit, ut ad bonum proficere nisi malorum comparatione non possent. si enim non 15 essent, nulli rei utique prodessent. parumne boni actum est, ut sint qui certe illi generi utiles sint? quod genus quisquis non uult ut sit, nihil aliud agit nisi ut ipse in eo non sit. magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius. praeuidet bonos futuros et creat; praeuidet 20 malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munera suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus 25 bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia

19 Ps. 110, 2

1 contentiones vi

4 probet om. v conuenitur (om. cum) v
8 exemplu v

5 inquitionemque v in marg. 7 ueniant v
10 enim] etiam Pv
13 utilitate vi

sita MV

merum v

P

illorum MV: eorum PTv 11 consolendum V 17 utiles sunt PTv 18 ipsi P1 19 exquae20 praeuidit P 22 munera MPV: munerum T nu24. ignoscent

23 iuste ulciscens-ignoscens om. v

malitia cuiusquam om. Phy

[ocr errors]

28 puendum M1V1; corr. m. 2

26 consolens P1

superbia Pi

27 illam

propriae potestatis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque supplicio a superbiae atque inobedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et annuntianda parabantur?

5 Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis tantis diuinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus impletus est? non quo diabolus aliquid ad in10 structionem nostram significare uoluerit, sed cum accedere ad temtandum non posset nisi permissus, num per aliud posset nisi per quod permittebatur accedere? quidquid igitur serpens ille significauit, dei prouidentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facul15 tatem autem non nisi quae datur uel ad subuertenda ac perdenda uasa irae uel ad humilianda siue probanda uasa misericordiae. natura itaque serpentis unde sit nouimus: produxit enim terra in uerbo dei omnia pecora et bestias et serpentes; quae uniuersa creatura habens in se animam uiuam, inratio20 nabilem, uniuersae rationali creaturae siue bonae siue malae uoluntatis lege diuini ordinis subdita est. quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit?

Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet; quam 25 totam quidam haeretici offensi molestia malae uoluntatis eius alienare conantur a creatura summi et ueri dei et alterum

17 cf. Gen. 1, 20-26

23 cf. Matth. 8, 32

faetu V foetu P

1 propria P conciperat MV

plício P

v

2 su

4 paranda v 6 temptari P permisisset (om. sit) hoc om. Pv 7 tantis] tantae T tante P (e a m. 2 in ras.)

8 profetando v 9 quo] quod P

PT

uers.

12 mittebatur

v

qua] quo v

13 dei et om. Piv

ad om. v 10 accederet MV: ei T eius v et P' sup.

14 quidem] quippe P1v

16 humilanda MV 18 post dei ras. 8-9 litterarum in P cora P

19 inrationalem P 22 per PTv: om. MV PT molestia Pv

20 uniuerse V

pecrationale P1

23 xps ipse p P2 in rasura 25 quidem

26 creatura] creatoris P'v

ei dare principium, quod sit contra deum. non enim ualent intellegere omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse et nisi ab illo uero, a quo omne bonum est, esse non posse; malam uero uoluntatem inordinate moueri bona inferiora superioribus praeponendo; atque ita factum s esse ut rationalis creaturae spiritus sua potestate propter excellentiam delectatus tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi et inuidentia contabesceret. in quo tamen bonum est hoc ipsum, quod uiuit et uiuificat corpus siue aerium, sicut ipsius diaboli uel daemonum spiri- 10 tus, siue terrenum, sicut hominis anima cuiusuis, etiam maligni atque peruersi. ita dum nolunt aliquid quod deus fecerit propria uoluntate peccare, ipsius dei substantiam dicunt primo necessitate et post inexpiabiliter uoluntate corruptam atque peruersam. sed de istorum dementissimo errore alias iam 15 multa diximus.

In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam quid de diabolo dicendum sit. primum utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, 20 an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est in- 25 uidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidia uero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promtu est; amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est.

Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit 5 dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae 10 rei amorem. cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatam, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias et in egestatem contruditur, cum a communi ad proprium damnoso sui amore 15 redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae, cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amauit pecuniam, sed 20 propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset: erunt enim homines se ipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius 25 superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. cui

[blocks in formation]

morbo contraria caritas, quae non quaerit quae sua sunt, id est non priuata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur. hi duo amores, quorum alter sanctus, alter immundus, alter socialis, alter priuatus, alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in 5 potestatem propriam redigens propter arrogantem dominationem, alter subditus, alter aemulus deo, alter tranquillus, alter turbulentus, alter pacificus, alter seditiosus, alter ueritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis auidus, alter amicalis, alter inuidus, alter hoc uolens proximo 10 quod sibi, alter subicere proximum sibi, alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam, praecesserunt in angelis, alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano ciuitates duas sub admirabili et ineffabili prouidentia dei cuncta quae creat administrantis, 15 alteram iustorum, alteram iniquorum. quarum etiam quadam temporali commixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur et altera coniuncta angelis bonis in regno suo uitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum.

[blocks in formation]

V (uo expunxit m. 2) quomodo P comodę v
MV 10 proximum P

11 propter om. v

3 amores]

alter] et alter v
7 subditur MV

utilitati v 13 post angelis add. v: alter in angelis

9 quoquomodo laudis] laudibus 12 utilitatum T

distincxerunt 18 (et

P 14 ammirabili TVv amirabili Pv 16 quaedam T 19) altera coniuncta Pv

20

« PredošláPokračovať »