Obrázky na stránke
PDF
ePub

mae substantiam incrementis augeri corporalibus nec illi putauerunt qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur. proinde in corporis semine potest esse uis inuisibilis, quae incorporaliter 5 numeros agit, non oculis, sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae uisu tactuque sentitur. et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi quod non

habeat illam uim seminalem, sed tantum corporalem substan10 tiam, quae diuinitus non de propagine concumbentium in car

nem Christi assumta atque formata est. hoc autem de anima quis ualeat affirmare, quod utrumque habeat, et materiem seminis manifestam et rationem seminis occultam? sed quid

laborem in re, quae persuaderi uerbis nemini forsitan potest, 15 nisi tantum ac tale ingenium sit, quod possit loquentis prae

uolare conatum nec totum exspectare a sermone? breuiter itaque colligam: si potuit et de anima fieri quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit, ita est de traduce

anima Christi, ut non secum labem praeuaricationis attraxerit; zo si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde.

iam de ceterarum animarum aduentu utrum ex parentibus an desuper sint uincant qui potuerint; ego adhuc inter utrosque ambigo et moueor, aliquando sic, aliquando autem sic,

saluo eo dumtaxat, ut uel corpus esse animam uel aliquam 25 corpoream qualitatem siue coaptationem, si ita dicenda est

quam Graeci &quoviav uocant, (non credam) nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam adiuuante deo mentem meam.]

9 tantū (Ū in ras. a m. 2) T 10 diuinitus (us in ras. a m. 2) T 17 quod a: quot T 26 armonian T non credam a: om. T

27 garientem T pr. (m del. m. 1)

XXVI.

DE LIGNO SCIENTIAE BONI ET MALI. EX LIBRO VIII DE

GENESI AD LITTERAM INTER CETERA ET AD LOCVM. 41 Sequitur ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum

et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale 5 sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset non est dubitandum, sed cur hoc nomen acceperit requirendum. mihi etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid 10 mali – sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae rationali agenti sub dei potestate, 15 primumque esse et maximum uitium tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen est inoboedientia. non esset ergo unde se homo dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi bonum et malum, 20 quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non in figura dictum, sed uere quoddam lignum accipiendum; cui non de fructu 25 uel pomo, quod indidem nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra uetitum tacto fuerat secutura.

2 cf. Gen. 2, 16 et 17

10 cf. Gen. 1, 31

1 cap. XL T XLI P XLII GU 2 VIII) om. MPV; XI Tv 3 littera MV inter- locum om. PTV 5 erit T 7 acciperit

mihi] m. autem PTV 10 instituerit T constitueret v constituerit P 11 bomine T 12 aliunde v 15 uirtutem V; em in ras. a m. 2 16 sui P 17 nomen] non P? 19 nisi] ni P 21 quia si) quasi v 22 trangressio P 23 interesse P1 interest o 24 inobentiae P in om. p 25 accipiendum est P’T 26 de pomo P; de add. m. 2 inde Po 27 tactū v

XXVII.

ITEM DE EODEM LIGNO.

EX EODEM LIBRO VIII DE GENESI

AD LITTERAM.

Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem 42 5 deus, eius ipsius mali natura uenenata uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura: quod diligentius, si dominus uoluerit,

disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus. ab eo 10 ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se

praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum; nec potuit melius et diligentius demonstrari quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est

homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si 15 non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit

uerbi gratia: „noli tangere hanc herbam“ si forte uenenosa est, mortemque praenuntiat, si tetigerit, sequetur quoque mors contemtorem praecepti; sed etiam si nemo prohibuisset atque

ille tetigisset, nihilo minus moreretur: illa quippe res congrua zo saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non

uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset - uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab

eo cuius erat illa pecunia — ideo esset prohibito peccatum, quia 25 prohibenti poterat esse damnosum. cum uero illud tangitur

quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuiquam

6 cf. Gen. 1, 12

1 cap. XLII P XLIII Gv; om. T 2 VIII) decimo MTV undecimo D; om. P genesi (de om.) MV

5 eius om. V

mala P uenenatam V uenenatum PTV 7 ullu P1 11 praecepti P2 in ras.

12 demonstrare v 14 quia) qui v 15 nam qui] numquid

dicit] dicitur T igitur v 16 erbam Po 17 praenuntians T sequitur PTO 18 precepit T 19 nihilo minus) n. utique P Tv moriretur v quippe PT: utiq. quippe (om. res) v quoque MV 20 salute Poi

[ocr errors]
[ocr errors]

24 illa om. V

25 dapnosum P dam26 ne cuiquam Tv

num v

alteri quandolibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur? denique a peccante nihil aliud appetitum est nisi non esse sub dominatione, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur sola deberet iussio 5 dominantis attendi. quae si sola attenderetur, quid aliud quam dei uoluntas attenderetur? quid aliud quam dei uoluntas amaretur ? quid aliud quam dei uoluntas humanae uoluntati praeponeretur? dominus quidem cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit, et tunc forte uidendum est a 10 promerente, cur iusserit. sed tamen ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini quod deo seruit, iubendo deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit.

Nec fieri potest ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris extollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum dei et ex hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae, malum autem 20 inoboedientiae, id est superbiae, contumaciae, peruersae imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura mali 25 est, sed amissio boni hoc nomen accepit. bonum quippe incommutabile deus est; homo autem, quantum ad eius naturam, in qua eum deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut deus. mutabile autem bonum, quod

15

3 a om. V

4 esse) esset P 5 ammissum " smissum PTp amitteretur PVV debueret P 6 dominantes Pi attenderetur- uoluntas om. Ply 8 humani P 10 seruienti pi iussit) sito

et] ut v

16 uoluntatis Piy 17 extollenda P 18 est om. V 19 ex V: om. PTU experimentū Pi 20 scilicet] sc. et P 21 id est inoboedientiae v 22 in) dein o accedere P1 24 enim] autem Po 25 ulla) illa V malum T 27 in quantum v

eius) ius V

est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit amando atque seruiendo rationali et propria uoluntate. ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere 5 naturae; quod si noluerit, bono se priuat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam dei etiam cruciatus consequitur. quid enim tam iniquum quam ut bene sit desertori boni? neque ullo modo fieri potest ut ita sit, sed aliquando amissi supe

rioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum 10 est inferius bonum. sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate

amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amauit, dum naturarum creator ubique laudetur. adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum; nam nisi aliquod bonum reman

sisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena. 15 cum autem sine mali experimento placet bonum, id est ut,

antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere ne amittat, supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex

genere Israhel factus Hemmanuhel nobiscum deus, reconciliauit 20 nos deo hominum et dei homo mediator; uerbum apud deum,

caro apud nos; uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. quo

modo quod nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec 25 duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experi

entiam mali? per prudentiam boni malum scitur, etsi non

18 cf. Matth. 1, 23 22 Es. 7, 16

20 cf. I Tim. 2, 5

cf. Io. 1, 1 et 14

super T

1 incommutabilem V; corr. m. 1

2 ab incommutabili incipit quaternio VIIII in D adhaeret Po adherit Di rationale D1 rationabili T 4 accipit D 5 ei) et (t ex i corr.) D

6 per] 7 desertore P 8 ita) ista Dv

sint o

amisissi D 9 bono Di non non T 10 uoluptate P 12 creatur D1 13 dolit Di remansissit Di 14 null*us (i ras.) DP 16 tenire Di 19 emanuhel D emanuel Po reconchiliauit V; h expunxit m. 1 20 mediatur Di 21 caro ap.) caro autem ap. D PTV 22 suciat (i ras.) D aut] at v 23 contemnit D 24 elegit P haec) hac Dlv 26 prudentia (om. per) v

« PredošláPokračovať »