Obrázky na stránke
PDF
ePub

loannes quidem Herold in edendis Excerptis, sicut ipse profitetur, codice aliquo Colmariensi usus est: qui codex nisi idem est atque Parisinus 12,228, certe intima necessitudine cum familia codicum Telleriani et Parisini cohaeret, cum caput 355 De prouidentia dei bis in codice Parisino et in editione principe legatur, praeterea in fine Excerptorum post sermonem de laude caritatis sermo V Fulgentii episcopi Ruspensis de caritate additus sit.

In constituendis autem uerbis Excerptorum Eugippii fidem codicis omnium antiquissimi atque praestantissimi secutus iis tantummodo locis aliunde remedia petiui, ubi scriptura ipsius codicis Vaticani sana non esse uidebatur. cur hunc potissimum librum ducem secutus sim, alio loco copiosius explicabo. earum autem lectionum, quae a Vaticano traditae sunt, ita tenax eram, ut ne in formis quidem uulgaribus a Vaticano traditis, uelut de non fuerit (p. 262, 24) erat de (696, 12) triena (571, 15), aliis quidquam mutarem. res orthographicas ex uetustissimis tantummodo libris adnotaui, in codicibus VIIII et X saeculi neglexi. quae capita in libris interpolatis DG Pv et T solis leguntur, in Vaticano autem desiderantur, ea uncinis inclusa et numero tantum arabico signata addidi. si autem in his sunt quae displiceant quae sane sunt plurima — lectores et propter magnum huius operis ambitum et quod singulos Augustini locos e contextu reuulsos tractare atque emendare difficillimum est, beneuole ueniam dabunt.

Restat, ut uiris, qui me in adornanda hac editione adiuuerunt, gratias maximas agam, H. Sedlmayer, F. Weihrich, collegis optimis, A. Engelbrecht, Leopoldo Delisle, qui non solum mihi copias bibliothecae Nationalis Parisinae, cui praeest, utendas concessit, sed etiam librum Desnoyersii suppeditauit, in primis autem Guilelmo Hartelio, qui, qua est in his litteris doctrina et propensa erga me uoluntatė et humanitate, consilio et re mibi semper adfuit.

Vindobonae Kal. lan. 1885.

P. Knöll

EVGIPPII

EXCERPTA EX OPERIBVS

S. AVGVSTINI.

auctoritate firmantes tanto maiori studio semper amplexi sunt, quanto ampliori solacio his usos se fuisse testantur. nam contra multos hostes ecclesiae dimicantes et maxime contra uersipelles inimicos gratiae dei doctrina eius instructi uel potius eadem inlustrati gratia semper exstitere uictores: cuius uictoriae 5 praemia in tantum donante deo posteris prosunt, ut et ieiunos copiosius pascant et fortes armis spiritalibus muniant. catholica si quidem diuinae legis explanatio non solum esurientibus alimonia sed et dimicantibus efficitur armatura. nec immerito uicarii illius, cui pascendas oues dominus ore proprio com- 10 mendauit, compastoralis officii socium copiosa gregi dominico de pratis scripturarum pabula procurantem peramplius dilexerunt, suum uerissime putantes bonum quod per fraternam scientiam gratulabantur inuentum, scientes hunc intellegibilem ad condiendos animos salem etiam pecoribus abiectissimis pro- 15 futurum. quorum omnium ego prorsus abiectior ex aliquantis eiusdem beati uiri praeclaris operibus perpauca ruminando quodam modo lambendoque decerpsi, quae praestantibus amicis integra legeram: nam omnia illius habere uel inuenire quis possit? nonnulla ergo legenti mihi atque habere cupienti 20 quia facultas minime suppetebat, idcirco quaedam uelut ex ingenti prato floribus asperso caelestibus ex librorum eius quae data est copia inops aegerque conlegi: inops scilicet peritia, aeger offensa, uel informari tanta doctrina cupiens uel sanari. ueritatem namque sententiae Salomonis, qua ait: fa uu s 25 mellis uerba prudentiae, dulcedo animae, sanitas ossuum, in supra dicti uiri dulcissima et sapissima eruditione persensi. pauca proinde quae congessi non solum mihi qui sensu censuque sum pauper sed etiam his qui utroque praediti sunt munere profutura confido. nam cum in manus eorum 30 haec eadem excerpta peruenerint, aut ardore mendicantis accensi aut inordinata, ut assolet, congestione permoti dabunt operam uel plura studiosius habere uel ex his aptiora decerpere atque in unum corpus redacta saepius lectitare. ita 5 forsitan imperiti desiderium compendiis poterit militare doctorum. plerumque enim quod ineptius a paruis arripitur a magnis aptius adimpletur. certe si nullus magnorum id uel facere uel habere dignetur, saltem illi quibus plenaria tanti

25 Prou. 16, 24

2 ampliori] maiori v esse Gv 3 ostes T 5 extitere G’P 11 et copiosa Gmtv 13 uerissimae T 18 quodam modo om. Gv lambendo quae P pr. 20 posset Pm't 21 superpetebat G 22 eiusdem Pm 23 inobs T

25 namquit 27 ossium G2P2v 28 perpensi t 30 sint G ex sunt

quae T

desunt operis his fortasse delectabuntur excerptis, quia facilius 10 unum codicem quis poterit sibi parare quam multos. a singulis

sane capitulis diuersae res uel etiam quaestiones atque sententiae de quo opere uel libro sint indicantur, ut, si quis ignorat ubi eas plene possit inuenire, cognoscat. integrum uero librum

uisum est excerptorum debere esse principium et ille potissi15 mum mihi praeponendus occurrit, quem idem beatus Augu

stinus antistes ad sanctum Hieronymum post primum de animae quaestione noscitur scripsisse presbyterum, soluens illam ex epistula Iacobi apostoli quam in primo praenotaui capitulo

quaestionem: in quo libro quattuor illas uirtutes, id est 20 prudentiam, temperantiam, fortitudinem atque iustitiam, ad

illud geminae dilectionis dei et proximi latum mandatum nimis, in quo tota lex pendet et prophetae, mirifice rettulit. ob hoc itaque congruum putaui atque conueniens ut his ex

cerptis caritas, qua dispersa solent adunari integritate, libri 25 daret exordium, quae et uirtutum omnium perfectio et supernae

legis est plenitudo; ipsa quoque finem dedit operi, quae non habet finem. nam paene ultimus numeri titulus ordinem

22 cf. Matth. 22, 37 sqq.

3 opera PT

1 medicantis P 2 adsolet T

apertiora m 5 imperiti) implerit

7 id om. t

8 dignatur G Pmtv saltim Pmit 9 forsitan G Pmtv 10 sibi quis poterit t a om. .G Pmt 12 ut] aut t pr. 13 plene eas m plenas P possint т 14 est om. t 15 agustinus G 16 antestes Gm hieronimum GPI'mv post primum postremum Gv 17 scribsisse Pi 18 ex om. m

beati iacobi v 19 est om. G1 22 pendit Gv retulit GPmtv 25 ab (uirtu]tum omnium incipit M

26 est om. T 27 penultimus mt pene primus Gv numeri] librit ulos Pi

4

Eugippii Epistula ad Probam.

nutriendae, ultimus enutritae laudem continet caritatis; per quam adiuro lecturos ut mihi indigno ueniam dignanter tribuant et orationum praesidia clementer impendant. si quis sane transferens hoc opus his quae congesta sunt alia addere forte uoluerit, congruis adiciat locis, ut praedicti duo de cari- 5 tate tituli finem semper teneant excerptorum.

1 continet - 6 excerptorum om. T

4 hoc om. t

5 forte) staret 6 Expł pręfatio uirib excerptorū. inco capitula eiusdē operis M; Incipiunt capitula libri huius T; Explicit praefatio. Incipiunt capitula de quibusdam opusculis sci augustini (agustini GP) epi GPv.

« PredošláPokračovať »