Obrázky na stránke
PDF
ePub

tatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, nec locorum uel finito uel infinito spatio contineri nec temporum uel finito uel infinito uolumine uariari. neque enim est in eius substantia, qua deus est, 5 quod breuius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae in locis sunt, aut fuit in eius substantia quod iam non est, uel erit quod nondum est, sicut in naturis, quae possunt temporis mutabilitatem pati.

Hic autem incommutabili aeternitate uiuens creauit omnia 10 simul, ex quibus currerent tempora et implerentur loca temporalibusque et localibus rerum motibus saecula uoluerentur. in quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, formans materiam, quam nec alius nec nullus, sed om

nino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem 15 suam non tempore, sed origine praeueniret. spiritalem autem

creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et locos. exempli enim gratia per tempus mouetur animus uel

reminiscendo quod oblitus erat uel discendo quod nesciebat zo uel uolendo quod nolebat; per locos autem corpus uel a terra

in caelum uel a caelo in terram uel ab oriente ad occidentem uel si quo alio simili modo. omne autem, quod mouetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moueri. at non

omne, quod mouetur per tempus, necesse est etiam per locum 95 moueri. sicut ergo substantiam, quae mouetur per tempus et

1 cf. I Tim. 6, 16

0

1 habitet v habet D'P hominem v 2 neq; v

uidire D1 finitio T 3 spacium D continere Dipi nec] nunc Di uolumini P 4 uariare Di substantia) potentia P 5 quod] quo T breuius a: breuis libri in parte sit v sicut] sit

6 localis (om. in et sunt) v 8 motabilitatem P1 pati oin. P 9 autem MV: ergo DPTv incommutabile D1 rent MV 12 condedit D 13 ullus DPTV 15 praeuenirit D1 17 posset] potest DPv non posset MV (non eras. in M) 20 loca M'V? locus D'P locũ v 21 occidentem (cciden a m. 2 in ras.) Doccidentet (m rasa) P 22 omne) oma mi D1 om. DPD

at] aut v 24 necesse — tempus om. MV

10 cur

10

locum, praecedit substantia, quae tantum per tempus, ita ipsam praecedit illa quae nec per locum nec per tempus. ac per hoc sicut per tempus et locum mouet corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus, ita per tempus mouet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus 5 non conditus spiritus. sed spiritus creatus mouet se ipsum per tempus, et per tempus ac locum corpus; spiritus autem creator mouet se ipsum sine tempore ac loco, mouet conditum spiritum per tempus sipe loco, mouet corpus per tempus et locum.

Quocirca quisquis intellegere conatur quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere immortalis atque incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus moueat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est 15 spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est ? affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam cum corpore se ipsam per locum moueri putat, 20 dum id per locum mouet. quae si possit diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, à quibus initia motionum nitantur, inueniet ea quae per spatia locorum mouentur nisi ab eis quae loco fixa sunt non moueri. non enim mouetur solus 25 digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo uelut immoto cardine moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula commouetur; stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci

om. V

1 praecidit D substantiam P substantie v 6 non eras. in P 8 mouet conditum - loco om. V 11 quicirca D 12 prius uere

14 puto) potu D'; om. v potuisse v 17 se) semet P 18 ipse v capire D1

20 se ipsam cum corpore DGPTU modere D

21 posset libri 22 cardinis Di 23 a om. Do muutionum (ta ras.) D 25 loca P sint pi mouentur v 26 & om. D’pi 27 cubiti] cubitis D'Ply

28 umeri umerus DPT 29 nititur Dv it] id D'PlV ut v

spatium quod mouetur. sic plantae in talo est articulus, quo stante mouetur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa; et nullus membri motus omnino est, quem uoluntas mouet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis 5 primitus figit, ut ab eo quod loci spatio non mouetur agi ualeat quod mouetur. denique nec in ambulando pes leuatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille qui motus est a loco, unde fertur, ad locum, quo fertur, immoto articulo

sui cardinis innitatur. porro si in corpore nullum membrum 10 per locum uoluntas mouet nisi ab eo membri articulo, quem

non mouet, cum et illa pars corporis quae mouetur et illa qua fixa fit ut moueatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum, quanto magis ipse

animae nutus, cui membra deseruiunt, ut quod placuerit 15 figatur, unde id quod mouendum est innitatur, cum anima

non sit natura corporea nec locali spatio corpus impleat sicut aqua utrem siue spongiam, sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit uiuificando corpori, quo et imperat corpori

quadam intentione, non mole: quanto magis, inquam, nutus 20 ipse uoluntatis eius non per locum mouetur, ut corpus per

locum moueat, quando totum per partes mouet, nec aliquas loco mouet nisi per illas quas loco non mouet.

Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis non per locum mota moueat corpus per 25 locum et quod deus non per tempus motus moueat creaturam

spiritalem per tempus. quod si de anima quisque non uult hoc credere - quod quidem sine dubio non solum crederet

ille pars

1 comouetur (om. quod) v planta v 2 tucius Di pedes P 4 nutus) natus T uoluntates Di 6 naliat Di ambolando D pes] po 7 aliis P1

corpus om. T

8 immotu P 10 membro P 11 mouit Di

D1

12 qua) fixa om. V fit) sit P'T commoueatur v

quae DP,

13 quantum D1 14 cui] cum D'V 17 incorporex (o eras.) D 18 corporea o

quo] que o

19 quandam Di moli D mobile P? in ras. ingua D 20 uolontatis D

corpus pro Di 21 per) pro Di

nec) ne Di

23 intelle re V 25 tempus (om. per) P 26 de om. V 27 hoc om. T croderit Di

uerum etiam intellegeret, si eam posset sicuti est incorpoream cogitare; cui enim non facile occurrat, quod per locum non moueatur quae per loci spatia non distenditur? quidquid autem per loci spatia distenditur, corpus est; ac per hoc consequens est ut anima per locum moueri non putetur, si corpus 5 non esse creditur sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc non vult quisque credere, non nimis urguendus est; substantiam uero dei nisi credat nec per tempus nec per locum moueri, nondum perfecte incommutabilem credit.

Verum quia omnino incommutabilis est illa natura trinitatis 10 et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud se ipsam et in se ipsa sine ullo tempore ac loco, mouet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, uoluntates ordinans potestate, ut in naturis nulla sit quae non ab illo sit, in uoluntatibus 15 autem nulla bona sit cui non prosit, nulla mala sit qua bene uti non possit. sed quia non omnibus naturis dedit uoluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit potentiores ac superiores sunt, illae naturae, quae non habent uoluntatem, subditae sint necesse est illis quae habent, et hoc ordinatione creatoris, qui 20 numquam ita punit uoluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. cum igitur omne corpus et omnis anima inrationalis non habeat uoluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis, quae praeditae sunt arbitrio uoluntatis, nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia creatoris. ergo dei proui- 25 dentia regens atque administrans uniuersam creaturam, et naturas et uoluntates, naturas ut sint, uoluntates autem ut nec infructuose bonae nec impunite malae sint, subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae 5 spiritali, inrationalem rationali, terrestrem caelesti, femineam masculinae, minus ualentem ualentiori, indigentiorem copiosiori; in uoluntatibus autem bonas sibi, ceteras uero ipsis seruientibus sibi, ut hoc patiatur uoluntas mala quod ex iussu

dus v

1 possit D
corporea P
2 per om. Do

loco v 3 quidquid - distenditur vy 6 credatur DPTO coeperam** (us ras.) P 7 quisque non uult DPTv urgendus DT" arguen

8 monere D 9 pfecte (p in ras. a m. 2) D 10 uerum] u. etiam D 11 ei] & T 12 ulla Piv 13 subdita Di creatura D'V 14 naturas om. D1 uoluntatis To uoluntate D 15 uoluptatibus v 16 qua] quę v

17 non non possit V uoluntates Di 18 ille D'T potentioris D superiores] superes Di 19 uolontatem D subdita v

20 illi P’T quae] qui D2 habet D'PT 21 ponit DPU natura Plo 22 omne] omnino P omnes (e in i corr.) V inrationabilis DT 23 subditi Di 24 arbitrium Di 25 iusticia (sti a m. 2 in ras.) D

dei fecerit bona siue per se ipsam siue per malam in rebus 10 dumtaxat, quae naturaliter sunt etiam malis uoluntatibus

subditae, id est in corporibus. nam in se ipsis malae uoluntates habent interiorem poenam suam, eandem ipsam iniquitatem suam.

Ac per hoc sublimibus angelis deo subdite fruentibus et 15 deo beate seruientibus subdita est omnis natura corporea,

omnis inrationalis uita, omnis uoluntas uel infirma uel praua, ut hoc de subditis uel cum subditis agant quod naturae ordo poscit in omnibus iubente illo cui subiecta sunt omnia. pro

inde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum so eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes aeterni

tatis, ueritatis, uoluntatis eius semper sine tempore et loco. mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo non temporaliter moto; nec ita ut ab eius contemplatione resiliant

aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contem* plantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes se

per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni.

1 ministrans D 2 (et) uoluntatis D' 3 infructuosae DV impunitae TV sunt pi 4 primitus) primus D' 5 spiritale et rationale Di caeleste D' caelestia T pr.

faemineam V 6 ualentiore Di cupiosiori DV pr. 8 iusso Do 9 ficerit Di malum T 11 corporalibus o

uoluntatis v 12 eadem TV ipsam] ipsa T;

om. D'u 14 deo] đi P subditae DPTV subditi pi 15 beatae TV seruientes T 16 inrationabilis T 17 uel cum subditis om. P 20 aeternitates DP1 21 ueritates P'; om. D pr. uoluntates Di 23 motu P 25 in om. P 27 actione Dpi VIIII.

14

« PredošláPokračovať »