Obrázky na stránke
PDF
ePub

uerum etiam intellegeret, si eam posset sicuti est incorpoream cogitare; cui enim non facile occurrat, quod per locum non moueatur quae per loci spatia non distenditur? quidquid autem per loci spatia distenditur, corpus est; ac per hoc consequens est ut anima per locum moueri non putetur, si corpus 5 non esse creditur sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc non uult quisque credere, non nimis urguendus est; substantiam uero dei nisi credat nec per tempus nec per locum moueri, nondum perfecte incommutabilem credit.

Verum quia omnino incommutabilis est illa natura trinitatis 10 et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud se ipsam et in se ipsa sine ullo tempore ac loco, mouet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, uoluntates ordinans potestate, ut in naturis nulla sit quae non ab illo sit, in uoluntatibus 15 autem nulla bona sit cui non prosit, nulla mala sit qua bene uti non possit. sed quia non omnibus naturis dedit uoluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit potentiores ac superiores sunt, illae naturae, quae non habent uoluntatem, subditae sint necesse est illis quae habent, et hoc ordinatione creatoris, qui 20 numquam ita punit uoluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. cum igitur omne corpus et omnis anima inrationalis non habeat uoluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis, quae praeditae sunt arbitrio uoluntatis, nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia creatoris. ergo dei proui- 25

1 possit D corporea P 2 per om. Dv 3 quidquid distenditur om. v1 6 credatur DPTv (us ras.) P 7 quisque non uult DPTv

dus v
u. etiam D

loco v

coeperam** urgendus DT arguen

8 mouere D 9 pfecte (p in ras. a m. 2) D 10 uerum]

creatura D1V

11 ei] & T
14 naturas
15 uoluptatibus v
uoluntates D1

[blocks in formation]

D

V

18 ille D'T

[blocks in formation]

potentioris D1
subdita v

su

20 illi

P'T

quae] qui D1

[blocks in formation]

23 subditi D1

Ply 22 omne] omnino P omnes (e in i corr.) V

rationabilis DT1

[blocks in formation]

sticia (sti a m. 2 in ras.) D

dentia regens atque administrans uniuersam creaturam, et naturas et uoluntates, naturas ut sint, uoluntates autem ut nec infructuose bonae nec impunite malae sint, subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae 5 spiritali, inrationalem rationali, terrestrem caelesti, femineam masculinae, minus ualentem ualentiori, indigentiorem copiosiori; in uoluntatibus autem bonas sibi, ceteras uero ipsis seruientibus sibi, ut hoc patiatur uoluntas mala quod ex iussu dei fecerit bona siue per se ipsam siue per malam in rebus 10 dumtaxat, quae naturaliter sunt etiam malis uoluntatibus subditae, id est in corporibus. nam in se ipsis malae uoluntates habent interiorem poenam suam, eandem ipsam iniquitatem suam.

Ac per hoc sublimibus angelis deo subdite fruentibus et 15 deo beate seruientibus subdita est omnis natura corporea, omnis inrationalis uita, omnis uoluntas uel infirma uel praua, ut hoc de subditis uel cum subditis agant quod naturae ordo poscit in omnibus iubente illo cui subiecta sunt omnia. proinde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum 20 eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes aeternitatis, ueritatis, uoluntatis eius semper sine tempore et loco. mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo non temporaliter moto; nec ita ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contem25 plantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni.

1 ministrans D

impunitae TVv

et rationale D1

6 ualentiore D1 D1 malum T

2 (et) uoluntatis D1 3 infructuosae DV sunt Pi 4 primitus] primus D1 5 spiritale caeleste D1 caelestia Tpr.

TV ipsam] ipsa
DP TV subditi P1

rationabilis T1

cupiosiori DV pr.

11 corporalibus v
T; om. D1v

15 beatae TV

faemineam V

[blocks in formation]

17 uel cum subditis

om. P

20

aeternitates

D'P1 21 ueritates P'; om. D pr.

uoluntates D1

P

25 in om. P

27 actione DP1

VIIII.

14

XXX.

QVOD NON PER IPSAM DEI SVBSTANTIAM, SED PER SVBDITAM CREATVRAM ET LOCVTIO DIVINA AD ADAM ET DEAMBVLATIO IN PARADISO DEBEAT INCVNCTANTER INTELLEGI. EX LIBRO DE GENESI AD LITTERAM VIII.

45 Quod autem attinet ad creaturae angelicae actionem, per quam uniuersarum rerum generibus maximeque humano prouidentia dei prospicitur, ipsa extrinsecus adiuuat et per illa uisa, quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora, quae angelicae subiacent potestati.

5

10

Quae cum ita sint, cum deus omnipotens et omnitenens incommutabili aeternitate, ueritate, uoluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus mouet per tempus creaturam spiritalem, mouet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas, quas intrinsecus substituit, etiam 15 extrinsecus administret et per uoluntates sibi subditas, quas per tempus, et per corpora sibi atque illis uoluntatibus subdita, quae per tempus et locum mouet, eo tempore ac loco, cuius ratio in ipso deo uita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid deus agit, non debemus eius opinari sub-20 stantiam, qua deus est, temporibus locisque mutabilem aut per tempora mobilem, sed in opere diuinae prouidentiae ista cognoscere, non in illo opere, quo naturas creat, sed in illo, quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse nullo locorum uel interuallo uel spatio incommutabili 25 excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt

[blocks in formation]

5

omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. item nullo temporum uel interuallo uel spatio incommutabili aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et nouior omnibus, quia idem ipse post omnia.

Quapropter cum audimus dicentem scripturam: et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, esca edes, de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo: qua die autem ederitis ab eo, morte morie10 mini, si modum quaerimus, quomodo ista locutus sit deus, modus quidem ipse a nobis proprie comprehendi non potest. certissime tamen tenere debemus deum aut per suam substantiam loqui aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas; ad 15 spiritales uero atque intellectuales non solum creandas sed etiam inluminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis est in uerbo eius, quod in principio erat apud eum, et deus erat uerbum, per quod facta sunt omnia. illis autem qui eam capere non possunt cum loquitur deus, non nisi per 20 creaturam loquitur aut tantummodo spiritalem siue in somnis siue in extasi in similitudine rerum corporalium aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis uel aliqua species apparet uel insonant uoces. si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem dei, quam mentibus angeli17 cf. Io. 1, 1-3

P

5 Gen. 2, 16 sq.

1 et omuia om. T1

2 nullo] in illo v

omni] omne D1 interuallum D1

est] sit (om. super) incommutabile D1

4 nouior D2 in ras. quia] qui D1P idem om. v ipse] ipse est D

est ipse v

12 litt. in T scendi D1

quutus V

5 cum] eam V2

omne D1 8 et] uel D

audiuimus P

6 post dicens ras. m. 2) V cognu10 ista] ita v loconpraehendi D conprehendebemus] demus D1 suam om. D1

7 ęsca edes (e a
9 ederetis P1V
11 proprie ipse a nobis v
12 tenire D1

dendi P
15 spiritalis et intellectualis D
sic passim eius] eis Di
18 erat] creat D1 fata P
corporalis D' corporales v

[blocks in formation]

16 illuminandas V2 capire D1; 17 eius om. P1 eum] deum Dv 20 per spiritalem v aliquas D'v 23 insonat v

22 corporis] 24 possit

cis per suam praebet substantiam, non dubitandum est quod eius mentem per tempus mouerit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utique hoc salubre praeceptum ueritatis impresserit et quae transgressori poena deberetur ea ipsa ineffabiliter ueritate monstrauerit, sicut audiuntur uel 5 uidentur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili sapientia, quae in animas sanctas se transfert ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cogno- 10 sceret dei uoluntatem atque iussionem, sicut nobis prophetae, sicut ipsis angeli: cur ambigamus per aliquam eius modi creaturam ei esse locutum deum talibus uocum signis, quae intellegere posset? illud enim quod postea scriptum est, cum peccassent, eos audisse uocem domini dei ambulantis in para- 15 diso, quia non per ipsam dei substantiam, sed per subditam creaturam ei factum est, nullo modo dubitat qui fidem catholicam capit. ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere uolui, quia nonnulli haeretici putant substantiam filii dei nullo assumto corpore per se ipsam esse uisibilem; et 20 ideo, antequam ex uirgine corpus acciperet, ipsum uisum esse patribus opinantur, tamquam de solo deo patre dictum sit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, quia filius uisus sit ante acceptam serui formam etiam per ipsam substantiam suam: quae impietas procul a catholicis mentibus 25 repellenda est.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »