Obrázky na stránke
PDF
ePub

superiorum - et haec appellauit tricamerata ut ab imo sursum uersus tertia consurgeret habitatio: possunt hic intellegi et tria illa quae commendat apostolus, fides, spes, caritas; possunt etiam multo conuenientius tres illae ubertates euangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet s pudicitia coniugalis, supra uidualis atque hac superior uirginalis, et si quod melius secundum fidem ciuitatis huius intellegi et dici potest. hoc etiam de ceteris quae hic exponenda sunt dixerim, quia etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam reuocanda sunt.

10

50

XXXV.

DE LOCVTIONE SERPENTIS AD EVAM ET DE INCANTATIONIBVS MARSORVM. EX LIBRO XI DE GENESI AD LITTERAM.

Ab illo ergo, cuius super omnia quae creauit summa potestas est, per angelos sanctos, a quibus inluditur diabolus, cum 15 et de ipsius maliuolentia consulitur ecclesiae dei, non est permissus temtare feminam nisi per serpentem nec uirum nisi per feminam. sed in serpente ipse locutus est utens eo uelut organo mouensque eius naturam eo modo, quo mouere ille et moueri illa potuit ad exprimendos uerborum sonos et signa 20 corporalia, per quae mulier suadentis intellegeret uoluntatem. in ipsa uero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad uerba facienda, non ipse locutus est,

[blocks in formation]

sed eius operatio atque persuasio, quamuis occulto instinctu adiuuaret interius quod exterius egerat per serpentem. quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Iuda ut traderet Christum, posset efficere in anima superbo amore 5 suae potestatis inducta. sed, sicut iam dixi, temtandi uoluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet nec quomodo faciat. quia permissus est, ergo temtauit, et quomodo permissus est, ita temtauit. cui autem generi hominum prodesset quod faciebat, neque sciebat neque uolebat, 10 et eo ipso inludebatur ab angelis.

Non itaque serpens uerborum sonos intellegebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. neque enim conuersa credenda est anima eius in naturam rationalem, quando quidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea 15 passione, cui exorcista requiritur, sciunt quid loquantur: quanto minus ille intellegeret uerborum sonos, quos per eum ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intellegeret, si eum a diabolica passione immunis audiret. nam et quod putantur audire et intellegere serpentes uerba 20 Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica uis operatur ad agnoscendum ubique. prouidentiam, quam rem cui rei naturali ordine subiciat et quid etiam uoluntatibus malis sapientissima potestate permittat, ut hoc magis habeat usus, serpentes moueri carminibus 25 hominum quam ullum aliud genus animantium. etiam haec enim non parua testatio est naturam primitus humanam ser

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

pentis seductam esse conloquio. gaudent autem daemones hanc sibi potestatem dari, ut ad incantationem hominum serpentes moueantur, ut quolibet modo fallant quos possunt. hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quo sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas. porro ipsum 5 primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae temtationis similitudo: quod apparebit, cum in serpentem proferri coeperit diuina sententia.

10

Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum: quemadmodum dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum; non enim est haec 15 uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus est stilus mendax scribarum; neque enim esse mendacem pertinet nisi ad uiuentem atque sentientem; sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur, quemadmodum 20 si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tamquam stilo mendaciter uteretur. hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam reuolutionis 25 animarum uel hominum in bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit dia

[blocks in formation]

bolicum, hoc angelicum. habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia sicut Moses et magi Pharaonis, uerum in his etiam boni angeli potentiores sunt. nec mali angeli etiam talium operum quicquam possunt, nisi quod per bonos sangelos permiserit deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei, utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei.

XXXVI.

QUALITER INTELLEGENDVM SIT: ECCE ADAM FACTVS EST 10 TAMQVAM VNVS EX NOBIS. EX LIBRO DE GENESI AD

LITTERAM XI.

Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus 51 ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet quomodolibet dictum sit, deus tamen 15 dixit, non aliter intellegendum est quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo 20 exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: eritis sicut di: ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei non tam huic insultantis quam ceteros ne ita superbiant deterrentis, propter

2 cf. Ex. 7, 10. 11
7 cf. Rom. 11, 33
18 Io. 14, 23

17 Gen. 1, 26

1 enim om. Dv

6 gratia D1

pmiserit D1

7 per] p D1

DTV

9 Gen. 3, 22

2 moyses DTv 4 possint v bonus angelus iustu v benigne] bene D'v 8 cap. XLVIII T LI D; om. Pv

10 de om.

11 XI om. PV 13 cognuscendo D' cognoscendum T

[blocks in formation]

quos ista conscripta sunt: factus est, inquit, quasi unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus qualis fieri uoluit, sed nec illud quod factus fuerat conseruauit?

Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba 10 secutum est. alienatus enim a uita non solum, quam fuerat si praeceptum seruasset cum angelis accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno uitae, siue quod ex ipso illi subsisteret felix ille status corporis ex re uisibili uirtute in- 15 uisibili siue quod in eo esset sacramentum uisibile inuisibilis sapientiae. alienandus inde utique fuerat uel iam moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri. et eiecit Adam 20 et collocauit eum contra paradisum uoluptatis. et hoc significandi gratia factum est, ut contra paradisum, quo beata uita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. et ordinauit cherubim et flammeam romphaeam, quae uertitur, custodire uiam ligni25

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

5

« PredošláPokračovať »