Obrázky na stránke
PDF
ePub

inimicus: quod eum non facere diuinae sententiae iustus exitus indicauit. ergo alio modo quodam etiam ipse deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. hanc autem proprie seductionem s appellauit apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, uerum putatum est, id est quod deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, uelut deos futuros, tamquam eis diuinitatem inuideret qui eos

homines fecerat. sed etiam si uirum propter aliquam mentis 10 elationem, quae deum internorum scrutatorem latere non po

terat, sollicitauit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem uideret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea quae superius tractauimus non tamen eum arbitror, si iam spiritali

mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse quod eos 15 deus ab esca illius ligni inuidendo uetuisset.

XXXVIII.

DE CREATIONE PRIMI HOMINIS ET DE CAVSALIBVS RATIONIBVS, VEL QVOMODO ADDITI SINT ANNI XV EZECHIAE REGI AD VITAM, QVEM PRAEDIXERAT NON VICTVRVM. EX LIBRO DE

GENESI AD LITTERAM VI.

In illa prima condicione mundi, cum deus creauit omnia, 53 simul homo factus est, qui esset futurus — ratio creandi hominis, non actio creati. sed haec aliter in uerbo dei, ubi ista non

facta, sed aeterna sunt, aliter in elementis mundi, ubi omnia 25 simul facta futura sunt, aliter in rebus, quae secundum cau

sas simul creatas non iam simul, sed suo quaeque tempore

1 diuina DPTV sententia & DP'y 2 quodam modo v 4 propriae DPTV

5 qua V: quia DPT 7 prohibuerat D1 tetegissent D eis ante uelut add. p? 8 deos) ds D inuiderit D 9 uirum] uerum P 10 scrutatorum P 11 aliq: D aliquid v 12 uiderit Diuiderat P

esca (ę a m. 2) V mortua D'

15 inuitendo. D' 16 cap. LI T LIII D LIIII Gv; om. P 18 uel om. V

XV om. D' 22 esset] essit Di 24 elimentis P 26 creandas D' creantus D? quaeque] quoque et P VIIII.

15

creantur: in quibus Adam iam formatus ex limo et dei flatu animatus sicut faenum exortum; aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur de rebus ductae, quae secundum causas, quas primum condidit, extiterunt, uelut herba ex terra, semen ex herba : in quibus 5 omnibus ea iam facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque inuisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in manifestas formas naturasque prodierunt; sicut herba exorta super terram et homo factus in animam uiuam et cetera huius modi siue frutecta siue ani- 10 mantia ad illam operationem dei pertinentia, qua usque nunc operatur. sed etiam ista secum gerunt tamquam iterum se ipsa inuisibiliter in occulta quadam ui generandi, quam traxerunt de illis primordiis causarum suarum, in quibus creato mundo, cum factus est dies, antequam in manifestam speciem 15 sui generis exorerentur, inserta sunt.

Si enim prima illa opera dei, cum simul omnia creauit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam uniuersitatis perfectio utriusque constaret singulis quasi semis, uelut ali- 20 cuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum, cuius partes fuerant, compleretur. rursus si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actuque procreantur, profecto aut nihil ex eis postea per tempora fieret aut hoc fieret quod ex istis quae 25 suo quaeque iam tempore oriuntur deus non cessat operari. nunc autem quia et consummata quodam modo et quodam modo inchoata sunt ea ipsa quae consequentibus euoluenda

5 ex

tere T°

1 flatu dei v 2 exhortum P 3 primordialis Di

repetuntur) reputuntur T

6 modus Pi acciperunt D 8 prodierunt (d add. m. 2) P 10 fru#tecta D 11 pertinentiar V pertenentia: D 15 in om. V

16 exorirentur Tu 18 adherentur (h in d corr. m. 2) D 19 pficiendis (p a m. 2) P 20 semis) seminis P 21 cumiunctione D' 23 quique D

24 actuxque (s eras.) Dactusque PTv 25 quae suo 27 prius et om. v quodam modo om. DPv

et om. D'Po 28 uoluenda D'Pv

om. V

temporibus primitus deus simul omnia creauit, cum faceret mundum consummata quidem, quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit; inchoata uero, quoniam per 5 quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex occulto in manifestum (locis congruis exerenda - ipsius etiam) scripturae uerba satis ad hoc admonendum insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et consummata ea dicit

et inchoata. nisi enim consummata essent, non scriptum esset: 10 et consummata sunt caelum et terra et omnis con

summatio illorum; et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit; et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum. rursusque nisi inchoata

essent, non ita sequeretur, quia in illa die requieuit ab omni15 bus operibus suis, quae inchoauit deus facere. hic igi

tur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo inchoauit - neque enim alia consummauit, alia inchoauit, sed eadem ipsa utique a quibus in die septimo requieuit ex his quae

supra diximus clarum est. consummasse quippe ista intellegi20 mus deum, cum creauit omnia simul ita perfecte, ut nihil

ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset; inchoasse autem, ut quod hic praefixerat causis post impleret effectis. proinde

formauit deus hominem puluerem terrae, uel limum 25 terrae — hoc est de puluere uel limo terrae - et inspirauit

siue insufflauit in eius faciem spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuam: non tunc praedestinatus; hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris; neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel inchoate consummatus; hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur: sed creatus in tempore suo, uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, constans ex anima et 5 corpore.

10 Gen. 2, 1 sqq.

24 Gen. 2, 7

1 omnia (um v) simal DPTV facerit Di 4 quoniam in ras. a m. 2 D 6 manifesto D locis – etiam a:

om. libri 8 euigelat (a in e corr. m. 2) D ea om. T 9 et] non Pv 10 terram P consummatio] ornatas v 11 illorum) eorum Tv 13 septimo D' 14 sequeritur D' 16 et quomodo) illa T 19 intellegemus D 21 ei (i in ras. a m. 2) T hic om. D'PTU 22 incoasse P inchoatum esse MV 23 praedixerat P 24 de puluerem (m del. m. 2) D limo D 26 insuflauit V distinatus DP

27 prae15 Ps. 135, 11 sq.

Iam ergo uideamus quomodo eum fecerit deus. primum de terra corpus eius; post etiam de anima uidebimus, si quid ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc 10 scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato uerbo usum credere deberemus quam deum talium membrorum liniamentis determinatum, qualia uidemus in corporibus nostris. dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: eduxisti populum tuum in manu forti et bracchio 15 excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit ut non intellegat ? nec illud audiendum est quod nonnulli putant ideo praecipuum dei opus esse hominem, quia cetera dixit et facta sunt, hunc autem ipse fecit; sed ideo potius, quia hunc ad imaginem 20 suam fecit. nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur et uoco proferuntur. non sic autem loquitur deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur, sicut Abrahae, sicut Mosi, 25 sicut per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam ut esset ipsa creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et

21 cf. Ps. 148, 5

14 Ps. 43, 3 27 cf. Io. 1, 1 et 3

2 inchoatae D inchoante T 8 uideamus P 10 fixerit pi 12 deberimus DMV debuerimus ya

deum) do D' 13 lineamentis D 14 gentis D' 15 brachio DMPTO 17 quis)

loco post adeo add. D dissipit D despicit v 19 dei] deo M'V 22 per alterum om. v 24 uoci D cum om. Piv 25 moysi DPTV 26 per] p Di uero om. D'PTU

27 ipsam creaturam Di 28 deus om. V

per i. f. sunt ompia P

qui Tv

sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum uerbo fecit, quia dixit et factum est. scriptum est tamen: et opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: quosniam ipsius est mare et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt, non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut cetera deus dixerit et facta sint, hunc autem ipse fecerit; aut uerbo cetera, hunc autem mani

bus fecerit; sed hoc excellit in homine, quia deus hominem 10 ad imaginem suam fecit propter hoc quod ei dedit mentem

intellectualem, qua praestat pecoribus : unde iam superiore loco disseruimus. in quo honore positus si non intellexerit ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus, quibus praelatus est, comparabitur. sic enim et scriptum est : homo in honore 15 positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis. nam et pecora deus fecit, sed non ad imaginem suam. nec dicendum est: , hominem ipse fecit, pecora uero iussit et facta sunt“ ; et hunc

enim et illa per uerbum suum fecit, per quod facta sunt 20 omnia. sed quia idem uerbum et sapientia et uirtus eius est,

dicitur et manus eius non uisibile membrum, sed efficiendi potentia. nam eadem scriptura, quae dicit quod deus hominem de limo terrae finxerit, dicit etiam quod et bestias agri de

terra finxerit, quando eas cum uolatilibus caeli adduxit ad 25 Adam, ut uideret quid ea uocaret. sic enim scriptum est:

et finxit deus adhuc de terra omnes bestias. si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formauit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem

4 Ps. 94, 5

14 Ps. 48, 13

19 cf. Io.

3 Ps. 101, 26

26 Gen. 1, 25

1, 3

2 uerbo caelum DPO 4 de om. T 5 est om. Di

ipsi D 7 sunt D'v 11 qua quia T pristat D

unde - 13 pecori. bus om. T

superiori P? 12 diseruimus D quo] qua P 14 et om. V 16 insinsatis D' 18 ipsi D' 19 uerbum (per om.) D'Po 20 est] esse v

21 uisibili Di 22 potentiam Dv 24 fincxerit P 25 uiderit D1 nocarit D1 26 omnis Di si] sic D'v 27 bistias Di 28 homo om. D'Pv

ipsi Di

« PredošláPokračovať »