Obrázky na stránke
PDF
ePub

hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris; neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel inchoate consummatus; hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur: sed creatus in tempore suo, uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, constans ex anima et 5 corpore.

Iam ergo uideamus quomodo eum fecerit deus. primum de terra corpus eius; post etiam de anima uidebimus, si quid ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo. finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc 10 scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato uerbo usum credere deberemus quam deum talium membrorum liniamentis determinatum, qualia uidemus in corporibus nostris. dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: eduxisti populum tuum in manu forti et bracchio 15 excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit ut non intellegat? nec illud audiendum est quod nonnulli putant ideo praecipuum dei opus esse hominem, quia cetera dixit et facta sunt, hunc autem ipse fecit; sed ideo potius, quia hunc ad imaginem 20 suam fecit. nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur et uoce proferuntur. non sic autem loquitur deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur, sicut Abrahae, sicut Mosi, 25 sicut per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam ut esset ipsa creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et 15 Ps. 135, 11 sq. 21 cf. Ps. 148, 5

14 Ps. 43, 3 27 cf. Io. 1, 1 et 3

[ocr errors]

2 inchoatae D inchoante T

8 uideamus P

10 fixerit

12 deberimus DM'V' debuerimus V2 deum] dō D1

13 lineamentis D 14 gentis D1 qui Tv loco post adeo add. D M1V 22 per alterum om. v 25 moysi DPTv

creaturam D1

26 per] p D1 28 deus om. v

15 brachio DMPTv dissipit D despicit v

24 uoci D

17 quis] 19 dei] deo

cum om. P1v

uero om. D'PTV 27 ipsam per i. f. sunt omnia P

sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum uerbo fecit, quia dixit et factum est. scriptum est tamen: et opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: quo5niam ipsius est mare et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut cetera deus dixerit et facta sint, hunc autem ipse fecerit; aut uerbo cetera, hunc autem manibus fecerit; sed hoc excellit in homine, quia deus hominem 10 ad imaginem suam fecit propter hoc quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus: unde iam superiore loco disseruimus. in quo honore positus si non intellexerit ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus, quibus praelatus est, comparabitur. sic enim et scriptum est: homo in honore 15 positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis. nam et pecora deus fecit, sed non ad imaginem suam. nec dicendum est: „hominem ipse fecit, pecora uero iussit et facta sunt"; et hunc enim et illa per uerbum suum fecit, per quod facta sunt 20 omnia. sed quia idem uerbum et sapientia et uirtus eius est, dicitur et manus eius non uisibile membrum, sed efficiendi potentia. nam eadem scriptura, quae dicit quod deus hominem de limo terrae finxerit, dicit etiam quod et bestias agri de terra finxerit, quando eas cum uolatilibus caeli adduxit ad 25 Adam, ut uideret quid ea uocaret. sic enim scriptum est: et finxit deus adhuc de terra omnes bestias. si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formauit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem

[blocks in formation]

dei creatus est? nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. quamquam et in ipso corpore habeat quandam proprietatem, quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, uelut pecora, quorum s uoluptas omnis ex terra est; unde in aluum cuncta prona atque prostrata sunt. congruit ergo et corpus eius animae rationali non secundum liniamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in caelum erectum est ad intuenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt, sicut anima 10 rationalis in ea debet erigi quae in spiritalibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram.

Sed quomodo eum fecit deus de limo terrae, utrum repente in aetate perfecta, hoc est uirili atque iuuenali, an sicut nunc usque format in uteris matrum? neque enim alius haec facit 15 quam ille qui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te; ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo tamen modo, ut hoc proficiendo et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis attributos uidemus. 20 an potius hoc non est requirendum? utrumlibet enim fecerit, hoc fecit quod deum et omnipotentem et sapientem posse et facere congruebat. ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis attribuit, ut eius uoluntas sit super omnia. potentia quippe 25 sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem

[blocks in formation]

1 corpus] corpore D' corpora v pecus T 2 loquimur D'P1v 4 ammonetur P admonitur D1 admoneatur v 6 aluum]

3 quadam D malum P'v animo v superiora D'

pruna adque D1 7 prostratata V prustrata D1
9 erectus v 10 superna]

8 lineamenta DP'T

animae D'Pv 11 rationalis] ratio D'Pv

[blocks in formation]

eregi maximae V 12 sapiant 15 fecit Tv

13 repente in (e in in ras. a m. 2) T

[blocks in formation]

numeris alligauit. nam spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis. quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices uitis uenerit, duci in sagina ligni 5 illius atque in eo sumere qualitatem, qua in uuam procedat paulatim erumpentem atque in ea grandescente uinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc feruescat expressum et quadam uetustate firmatum ad usus bibendi utilius iucundiusque proueniat? num ideo dominus lignum quaesiuit aut terram 10 aut has temporum moras, cum aquam miro compendio conuertit in uinum, et tale uinum, quod ebrius etiam conuiua laudaret? numquid adiutorio temporis eguit conditor temporis ? nonne certis dierum numeris suo cuique generi accommodatis omnis natura serpentum coalescit, formatur, nascitur, robora15 tur? num exspectati sunt hi dies, ut in draconem uirga conuerteretur de manu Moysi et Aaron? nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit; non autem deo, cui hoc est natura quod fecerit.

Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas 20 mundo indidit, cum primum simul omnia creauit, quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum uidemus cuncta nascentia uel fruticum uel animalium, in suis conformationibus atque incrementis sua pro diuersitate generum diuersa spatia peragerent temporum, an ut, quemadmodum creditur factus 25 Adam, sine ullo progressu incrementorum uirili aetate continuo formarentur? sed cur non utrumque illas credimus habuisse,

[blocks in formation]

19 causalis D' 21 quaeammodum M1V 22 fructi cum T fructium

D1

23 incrimentis D

uirilitate D'P uarietate v

diuersa] diuisa Pi 25 uirili aetate 26 formaretur D'PTv formaritur D1

ut hoc ex eis futurum esset quod facturo placuisset? si enim illo modo dixerimus, incipit contra ipsas factum uideri non solum etiam illud de aqua uinum sed et omnia miracula, quae contra naturae usitatum cursum fiunt; si autem isto modo, multo erit absurdius istas ipsas cotidianas naturae formas et s species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. restat ergo ut ad utrumque modum habiles creatae sint, siue ad istum quo usitatissime temporalia transcurrunt, siue ad illum quo rara et mirabilia fiunt, sicut deo facere placuerit quod tempori con- 10 gruat.

Verum tamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae habebant ut fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat secundum causalem rationem, in qua primitus factus 15 erat. nam si aliter factus est, non eum deus in illorum sex dierum operibus fecerat. in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat deus, qua erat suo tempore homo futurus et secundum quam fuerat ab illo faciendus qui simul et consummauerat inchoata propter perfectionem causalium rationum 20 et inchoauerat consummanda propter ordinem temporum. si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus creator inseruit, non tantum posuit quod de limo formaturus erat hominem sed etiam quemadmodum formaturus, utrum sicut in matris utero an in forma iuuenali, procul dubio sic fecit, 25 ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem suam fecerat. si autem uim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret, quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est

uidire D1

5 absordius D1

1 non post futurum add. T essit D1 2 ipsa v DPv creaturae P

facturo] factori D1 6 species post illas add. 7 rationes] rationales PTv 8 habitabiles v creatae]

aqua P

P

9 transcurrunt-mirabilia om. D'v
12 quemammodo D1
18 facturus DP

19 faciendos P1

[blocks in formation]

quos P rara]

14 sed] si P 16 erat] fuerat 20 rationem D'P furmaturus D1 24 utrum] 27 faceret D'PTv facerit

28 fierit D1

quoquo] quoco D' quo

« PredošláPokračovať »