Obrázky na stránke
PDF
ePub

quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. cum uero dicit: figurae nostrae fuerunt et in figura contingebant illis, ostendit iam non opus esse ut, cum res ipsas manifestas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi seruiamus. unde dicit alio loco: nemo 5 ergo uos iudicet in cibo aut potu aut in parte diei festi aut ne omeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. hic etiam cum dicit: nemo uos in eis iudicet, declarat quam non sit necesse ut haec obseruentur iam. cum autem dicit: quod est umbra futurorum, 10 ostendit quam oportuerit ut illo tempore obseruarentur, quo ista quae nobis manifestata eluxerunt per tales umbras figurarum futura praedicebantur.

Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post 15 diem tamen sabbati, hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non 20 cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

5

XLI.

CVR IN TESTAMENTO VETERI QVIDAM CIBI CARNIVM VESCI PROHIBEANTVR, QVIBVS VEL ANIMAE IMMVNDAE SIGNIFICATAE SVNT VEL DOCTRINAE. ITEM EX EODEM LIBRO VI CONTRA

FAVSTVM.

Testamento autem ueteri, ubi quidam cibi carnium prohi- 56 bentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit apostolus: omnia munda mundis et omnis creatura bona est dei, si possunt, intellegant hoc apostolum de ipsis dixisse. 10 naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione immunda dixisse. itaque, uerbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura dei bona est; quadam uero significatione agnus 15 mundus, porcus immundus est. tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc uerbum natura uocis, litterarum et syllabarum, quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum uerbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam 20 immundum significat. et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. immundum quippe illud animal in lege positum est eo quod non ruminet; non autem hoc eius uitium, 25 sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, immundi proprio uitio, non natura; qui cum

[blocks in formation]

libenter audiant uerba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, uelut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine reuocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare? quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur; unde 5 et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale uitium nos cauere praemonuit. cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi alio loco ita scriptum est: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, uir autem stultus gluttit illum. hae autem simili- 10 tudines rerum in locutionibus uel obseruationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suauiter mouent. sed priori populo multa talia non tantum audienda uerum etiam obseruanda praecepta sunt. tempus enim erat, quo non tantum dictis sed etiam 15 factis prophetari oporteret ea quae posteriore tempore fuerant reuelanda. quibus per Christum atque in Christo reuelatis fidei gentium onera obseruationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata.

XLII.

DE AZYMIS, SCENOPEGIA VEL CETERIS. EX LIBRO CONTRA

FAVSTVM VI.

20

57 Non manducare azymum per statutos septem dies tempore ueteris testamenti peccatum fuit, tempore autem noui testamenti non est peccatum. sed in spe futuri saeculi, quam 25

[blocks in formation]

1 libenter om. D1

v

dulcidine D

2 recogitant P 6 a om. D'Tv

ΤΙ

3 os] hos v carnibus om. D1v 8 ruminando v 10 illud (d a m. 2) Pillut T similitudinis D1 in similitudinis P1

recordantur

PT1V

[blocks in formation]

tale] tali haec D1M 12 rationalis P monent T

15 quo quod

habemus in Christo, qui et animam nostram induens iustitia et corpus nostrum induens immortalitate totos nos innouat, credere aliquid ex ueteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros uel acturos semper peccatum est, quamdiu 5 uoluuntur isti septem dies, quibus peragitur tempus. sed hoc ueteris testamenti temporibus in figura occultatum a quibusdam sanctis intellegebatur, tempore autem noui testamenti in manifestatione reuelatum populis praedicatur. unde scriptura ipsa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. scenopegia non 10 celebrare aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. tabernaculo autem dei, quod est ecclesia, non compaginari semper peccatum est. sed tunc agebatur sub praecepto figurato, nunc legitur in testimonio reuelato. nam et illud quod tunc factum est non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui 15 ueritati, quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis attestaretur. lineis uestibus miscere purpuram et linostima ueste indui aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. sed inordinate uiuere et diuersi generis professiones uelle miscere, ut uel sanctimonialis habeat ornamenta 20 nuptarum uel ea quae se non continens nupsit speciem uirginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconuenienter ex diuerso genere in uita cuiusque contexitur. uerum illud tune. figurabatur in uestibus, quod nunc declaratur in moribus; illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. ergo 25 ipsa scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc obseruabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem.

[blocks in formation]

21 gerat] generat (ne a m. 2) D inuenienter T 23 moribus]

mentibus v

25 exactrix (ctrix a m. 2) T

VIIII.

16

58

bouem et asinum ad operandum iungere tunc non licebat, nunc licet. declaratum est enim per apostolum, cum de boue triturante non infrenando scripturam recoleret dicentem: numquid de bubus cura est deo? quare ergo nunc legitur, quando hic quod prohibuit iam licet? quia idem ipse ibi secutus 5 apostolus: propter nos, ait, scriptura dicit. et utique impium est ut non legamus nos quod scriptum est propter nos; magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos, in quibus figurabatur. bouem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis iungit; sapientem 10 uero et stultum, non ut unus praecipiat, alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate ut annuntient uerbum dei, non sine scandalo quisque comites facit. itaque eandem scripturam tenemus et tunc potestate praecipientem umbris tegendum quod nunc aperiretur, et nunc auctoritate attestan- 15 tem luce apertum quod tunc tegebatur..

ETSI

XLIII.

NOVERAMVS CHRISTVM

SECVNDVM CARNEM,

SED NVNC IAM NON NOVIM VS. EX LIBRO CONTRA FAV

[blocks in formation]

Etsi noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus. ea ipsa circumstantia scripturae loci eius satis ostendit quid loquatur apostolus; suo quippe more uitam nostram futuram, quae iam in ipso homine mediatore Christo Iesu capite nostro resurgente completa est, ita 25

1 cf. Deut. 22, 10 3 I Cor. 9, 9 sq. 18 II Cor. 5, 16 sq.

2 libet T 4 bobus v

3 trituranti D

ibi] sibi P

[blocks in formation]

5 hic M1V: hoc M2: id DPTv idem] quidem D ipsi P1; om. v 6 ait propter nos DPTv 9 illus D1 11 obtemperit D1 12 potestatem D1 annuntiant v dalu D1 faciat (a del. m. 2) T 14 potestatem D auctoritate] tunc potestate P1v

v; om. GP DP

13 scan

15 nunc

17 cap. LVI T LVIII D LVIIII

18 etsi] qualiter intellegendum sit (est P) praemittunt 22 ea] ex DP

nouerimus v

« PredošláPokračovať »