Obrázky na stránke
PDF
ePub

tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate. hoc est circumcisionis mysterium, 5 quae octauo die fieri iussa est, et octauo die, id est dominica post sabbatum, iam in ueritate a domino impleta. unde dicitur: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit. per hanc enim mortalitatem nobis inuidae diabolicae potestates dominabantur; quas exemplasse dictus est, quia in 10 se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur. haec est fides nostra. et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat: iustus ex fide uiuit, haec est iustificatio nostra. mortuum 15 quippe Christum et pagani credunt; resurrexisse autem Christum propria fides est christianorum. si enim confitearis, ait apostolus, in ore tuo, quia dominus est Iesus. Christus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. quia ergo ex 20 ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octaui diei circumcisione figurata est, propterea de ipso 25. Abraham, cui primum tradita est, dicit apostolus: et signum

[blocks in formation]

5

accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moses, de quo ipse dicit: de me enim ille scripsit.

LIIII.

NON SOLVM DIEBVS SED ET MENSIBVS NOMINA DEORVM SVORVM IMPOSVERE PAGANI. EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XVIII.

Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem 69 10 redit, deorum suorum nomina gentes imposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. quos in hac parte etiam uos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, cetera uero sidera non cum eis adoratis. sed et mensibus imposuerunt 15 nomina deorum suorum. propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes martium uocauerunt; et inde aprilem nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. inde tertium mensem maium, quod 20 Maiam, Mercuri matrem, deam colunt. inde quartum iunium a Iunone, inde ceteros usque ad decembrem a numeris nominarunt. sed ex eis quintilis atque sextilis nominibus hominum, quibus diuinos honores decreuerunt, appellati sunt iulius et augustus. nam septimus september et ceteri, ut dixi, usque 25 ad decembrem numerorum ex ordine nominibus enuntiantur.

3 Io. 5, 46

1 accipit D

3 moyses DPv

11 Rom. 1, 25

circumcisionis-istam om. T

P 9 septinarios D1

2 ista D1

5 cap. LXXVII T LXVIIII D LXX Gv; om. 10 gentis D1 12 inmitamini P 13 duo lumina Pv: uolumina MV duo luminaria DT 14 sidera] ad decantes D1 dicantis P1 dicentes 19 mense D 20 mercurii 21 iunonae (om. a) T1 iunonem 24 agustus D

sidera D

16 crediderant V

Ꮲ 17 aplilem P nullu D

DPTv

MP1V

25 ex] et T

inde-Iunone om. v1

nominauerunt Pv numerauerunt D

enuciantur D

VIIII.

19

porro ianuarius a Iano appellatus est, februarius a februis, sacris lupercorum. uultis ergo ut et uos dicamini in mense martio Martem colere? illo enim mense bema uestrum cum magna festiuitate celebratis. si autem uobis in mense martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem, cur ex die 5 septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, diuinis scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellauerunt? nempe iam uidetis cum quanta impietate deliretis.

De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat magis 10 ea peruerso populo congruenter imposita quam deo desideranti oblata? sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est; sed illarum figurarum ueritas Christus est, cuius sanguine redemti et mundati sumus. nam in figuris eloquiorum diui- 15 norum et taurus dictus est propter uirtutem crucis, cuius cornibus impios uentilabit, et aries propter innocentiae principatum et hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraueris, in eo quoque tibi Christum pro- 20 phetatum esse monstrabo. quocirca siue circumcisio siue sabbatum siue differentia ciborum siue immolatio sacrificiorum, omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non soluere, sed adimplere uenit, cum ea quae his praenuntiabantur impleuit.

25

[blocks in formation]

LV.

QVOD OCVLVM PRO OCVLO NON SIT CONTRARIVM: QVI TE PERCVSSERIT IN DEXTRAM MAXILLAM ET CETERA.

EX LIBRO CONTRA FAVSTVM XVIIII.

5 Iam uero illud quod antiquis dictum est: oculum pro 70 oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet quod ait dominus: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, praebe illi et alteram et cetera, quando qui10 dem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saeuientumque immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? quis enim tandem facile contentus est tantum reponere uindictae, quantum accepit iniuriae? nonne uidemus homines leuiter laesos moliri caedem, sitire sanguinem uixque inuenire 15 in malis inimici unde satientur? quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius qui percusserit? aut, si ipse percutere uelit, totum hominem etiam, si non telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? huic igitur immoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum 20 figens poenam talionis instituit, hoc est ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat. proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris

D1

D

[blocks in formation]

1 cap. LXVIII T LXX D LXXI Gv; om. P 2 oculo] oculu
contrarium] c. illi dominico dicto
3 dexteram Pv dextra

[ocr errors]

4 XVIIII] XVIII V 6 oculo] oculuū D1 dente] den

tem D1pi D1

8 malu D1

animus refrenandus D

9 dexteram Pv dextera D1

11 saeuientumquae V seuientiumque PTv
12 reponere] rependere D
14 lesos PVv lesus D1

uidimus D1

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

altera

inmoderatus 13 accipit sitiri P damnatione D1P

si non etiam DPT

pugnis** (cu? ras.) D 19 iniuste Vv
21 intullit D1 pendit D'P1v

dentem] dente D1

18 arepto ultione D' ultionis 22 oculo] oculu D1

est, non ut id quod sopitum erat hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat ultra extenderetur impositus. est enim quaedam uindicta iusta iusteque debetur ei qui fuerit passus iniuriam. unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. unde etiam debita dicuntur, quae in 5 oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra diuinitus dimittantur. quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. sed sicut in iurando etiam qui uerum iurat propinquat peiurio, unde longe abest qui omnino non iurat; et quamuis non peccet qui uerum iurat, 10 remotior tamen a peccato est qui non iurat unde admonitio non iurandi conseruatio est a peccato peiurii: ita cum peccet qui per immoderationem iniuste uult uindicari, non peccet autem qui modum adhibens iuste uult uindicari, remotior est a peccato iniustae uindictae qui non uult omnino uindicari. 15 peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum: sed tutius longe est a peccato iniusti exactoris qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo qui nullum habet debitum.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

iurat add. D'GPv: maluit nos dominus et non iurantes non recedere

a uero quam uerum iurantes propinquare periurio

[blocks in formation]

12 periurii DM 14 modo v

iniuste v

« PredošláPokračovať »