Obrázky na stránke
PDF
ePub

Expositio.

Nulla est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdocen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non 5 pertinebat Iudas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum apparuisse illis duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo 10 numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino. dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quod si puta-15 uerimus et illum electum, ut per eius traditionem domini passio compleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam bene utente deo etiam malis, illud attendamus ubi ait: non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi; ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc 20 illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per synecdocen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis etiam illud complecteretur quod ad ipsum nomen non pertinet. hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum 25 eodem Iacob, et uenerunt etiam filii eius, qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem.

[blocks in formation]

P locupletionis v

15 eleguntur T eligunt v

16 traditionem)

I electione add. P' in mg. 18 illut MV 22 sinecdochen (h add.

m. 2) P sinedochen v

melioresque P1

24 est om. P1

chem P loqui] liquo P1

26 erant] er P1

25 si

quia enim potior erat patris persona, per synecdocen filia m uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. hinc est et illud: curre ad oues et accipe mihi inde duos hedos; simul enim pascebantur oues et 5 hedi, et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum pecus complexus est. sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione scriptura complexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob, 10 qui facti sunt ei in Mesopotamia Syria e.

LXXXVI.

VTRVM IN INFERNVM MALI TANTVM AN ETIAM BONI MORTVI
DESCENDERE SOLEANT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

Et noluit consolari dicens: quoniam descendam 101 15 ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio, quomodo intellegatur infernus, utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. 20 an perturbati et dolentis uerba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis ?

[ITEM DE INFERNO. EX LIBRO QVAESTIONVM NVMERORVM. Et descenderunt ipsi et omnia, quaecumque sunt 101* eis, uiuentes ad inferos. notandum secundum locum ter3 Gen. 27, 9 9 Gen. 35, 26 14 Gen. 37,

[blocks in formation]

35

23 Num.

[blocks in formation]

XCVIII T CI P CII v; om. G

[blocks in formation]

an

12 mali ubi mali Gv
13 quaestionum] q. t. CXXVI P
16 illic T1 17 si] sic G1P
isti P sex (d ras.) T
discendere GP infernis T

lu

credidit G3T 22 quae inclusi desunt in GMPVv rorum scripsi: numeri T

22 nume

rae nunc dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum, de quibus agitur, sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse, et s ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet; manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae, in cuius facie uiuitur; sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris 10 detrusos caligine scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris 15 diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae.

ITEM DE EADEM RE. EX PSALMO LXXXV.

101 Et eruisti animam meam ex inferno inferiori. quid dicimus fratres? hoc si non uobis tamquam certus exposuero, ne suscenseatis; homo sum enim et quantum conici 20 datur de scripturis sanctis, tantum audeo dicere, nihil ex me. infernum nec ego expertus sum adhuc nec uos. et fortassis alia uia erit et non per infernum erit. incerta sunt haec. uerum quia dicit scriptura, cui contradici non potest: eruisti animam meam ex inferno inferiore, intellegimus tam-25 quam duo inferna esse, superius et inferius. nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? aliud non diceretur infernum nisi in comparatione illius superioris partis. uidetur ergo, fratres, esse habitatio quaedam caelestis angelorum: ibi gloria ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas 30 et incorruptio, ibi omnia secundum dei donum et gratiam

[blocks in formation]

permanentia. illa pars rerum superna est. si ergo illa superna est, haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi natiuitas (et mortalitas), ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, 5 cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia, puto, quia omnis ista pars non potest comparari illi caelo, de quo loquebar paulo ante. si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in 10 quo sumus in carne et ista mortalitate? corpus enim mortuum est, ait apostolus, propter peccatum. ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. non enim ait: „corpus moriturum est" sed: corpus mortuum est. adhuc habet uitam utique corpus nostrum; 15 et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt angelorum corpora, inuenitur corpus hominis mortuum, quamuis adhuc habens animam. sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde uoluit deus eruere animas nostras etiam illuc 20 mittendo filium suum. etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est filius dei undique liberans; ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. propterea uox eius est in illo psalmo, non quoquam homine coniciente, sed apostolo exponente, ubi ait: quoniam non derelinques ani25 mam meam in inferno. ergo aut ipsius uox est et hic: eruisti animam meam ex inferno inferiore, aut nostra uox per ipsum Christum dominum nostrum, quia ideo ille peruenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.

Aliam etiam opinionem dicam. fortassis enim apud ipsos 30 inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii, qui plurimum peccauerunt. etenim apud inferos utrum in locis. quibusdam iam fuisset Abraham non satis possumus definire.

[blocks in formation]

nondum enim dominus uenerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas; et tamen Abraham in requie ibi erat. et quidam diues cum torqueretur apud inferos, cum uideret Abraham, leuauit oculos. non eum posset leuatis oculis uidere, nisi ille esset superius, ille inferius. et 5 quid ei respondit Abraham, cum diceret: pater Abraham, mitte Lazarum ut intinguat digitum suum et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? fili, ait, memento quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala; nunc autem hic 10 requiescit, tu uero torqueris. et super haec, ait, inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut nec nos possimus uenire ad uos nec inde aliquis uenire ad nos. ergo inter ista fortasse duo inferna, quorum in uno quieuerunt animae iustorum, in altero torquentur 15 animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in corpore Christi positus et orans in uoce Christi, eruisse deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberauit se a talibus peccatis, per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. quemadmodum si medicus uideat tibi imminentem 201 aegritudinem forte ex aliquo labore et dicat: „parce tibi, sic te tracta; requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis"; tu autem si feceris et saluus fueris, recte dicis medico liberasti me ab aegritudine", non in qua iam eras, sed in qua futurus eras. nescio quis habens causam mole- 25 stam mittendus erat in carcerem. uenit alius, defendit eum; gratias agens quid dicit? eruisti animam meam de carcere". suspendendus erat debitor; solutum est pro eo; liberatus dicitur de suspendio. in his omnibus non erant. sed quia talibus meritis agebantur et, nisi subuentum esset, ibi essent, inde 30se recte dicunt liberari quo per liberatores suos non sunt per

[ocr errors]

6 Luc. 16, 24 sq.

15 torquentur a: torquetur T

9 percipisti T om. T 25 qua a: quam T 28 debitur (u in o corr. m. 1) T 31 liberari (ri a m. 2 in ras.) T

21 ex a:

26 carcerem a: carcere T 30 agebantur a: agebatur T

« PredošláPokračovať »