Obrázky na stránke
PDF
ePub

missi perduci. ergo, fratres, siue illud siue illud sit, hic me scrutatorem uerbi dei, non temerarium affirmatorem teneatis. et eruisti animam meam ex inferno inferiore.]

LXXXVII.

¿ QVOD IN GENESI TERTIO INSINVETVR SPIRITVS SANCTVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Numquid inuenimus hominem talem, qui habeat 102 spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus sanctus, id est spiritus dei. primo, 10 ubi dictum est: spiritus dei super aquam; secundo, ubi dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao dicit de Ioseph, esse in illo spiritum dei. nondum tamen legimus spiritum sanctum.

[blocks in formation]

QVOMODO INTELLEGENDVM SIT TOT ANIMAS EXISSE DE FEMORIBVS LACOB. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

Quod dicit scriptura tot animas peperisse Liam uel tot aut 103 tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc 20 respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine

[blocks in formation]

104

totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas.

LXXXVIIII.

QVOD AIT IACOB AD IOSEPH:

PONE MANVM SVB FEMVR

MEVM, ET FACIES IN ME MISERICORDIAM ET VERITATEM. EX EODEM LIBRO QUAESTIONVM DE GENESI. Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femore 10 meo, et facies in me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua seruum constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda 15 sunt in scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quando quidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. 20 seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam; sicut et iste filio suo dicit: ut facias in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra 25

6 (et 9) Gen. 47, 29

12 cf. Gen. 24, 2 19 Ps. 24, 10

21 Gen. 24, 49

1 alienamus v

2 eius om. v

v; om. G 6 manum] manum tuam P

Р

Р

[blocks in formation]

11 facies T 12 constrinxerat] constrinxit T 14 utroque
15 pendenda] petenda P appetenda v 16 quęcumque Pv
17 misericordiam et iustitiam P 20 sunt] sit

legitur Ppr.

P

23 in me] om. Pv

24 tanto a tanto T

Chanan iuxta patres suos, mirum uidetur et quasi absurdum nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi 5 qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum iubentur homines post eorum contrectationem siue qualemcumque contactum tamquam ab immunditia purificari. et hinc illa sententia ducta est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit il10 lum, quid proficit lauatio eius? sic et qui ieiunat super peccata sua et iterum ambulans haec eadem facit. sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt pec15 cata. ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera patriarcharum nisi in ea terra, ubi ille crucifixus est cuius sanguine facta est remissio peccatorum? mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab eo loco, quod Abramium uocatur, ubi sunt ista corpora, abesse 20 locum, ubi crucifixus est dominus, fere xxx milibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur qui in baptismo apparuit ferme xxx annorum; et si quid aliud de re tanta uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse 25 curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum

[blocks in formation]

sepeliantur uel insepulta etiam per iniquorum rabiem relinquantur aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.

XC.

QVID SIT QVOD SCRIPTVM EST: ET APPOSITVS EST AD
PATRES SVOS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

105 Videndum quomodo dicant scripturae quod assidue dicunt
de mortuis: et appositus est ad patres suos uel: ap-
positus est ad populum suum. ecce enim de Iacob dici- 10
tur iam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem
populum apponatur non in promtu est uidere. ex illo enim
populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui
uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos
populum appellare cunctemur. nam si dictum esset: „appositus 15
est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est
non solum hominum sanctorum uerum et angelorum, populus
ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis
ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem
et ad milia angelorum exsultantium? huic populo 20
apponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim
dicuntur apponi, quando nulla iam remanet sollicitudo tem-
tationum et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura:
ante mortem ne laudes hominem quemquam.

6 (et 9) Gen. 49, 33 18 Heb. 12, 22 24 Eccli. 11, 28

1 sepelientur P iniquorum MV: inimicorum PTv
delacerata adsummantur P

dinem MV gloriosa P qd P

2 libi

3 integra P

5 cap. CIII T CV P CVI v; om. G 7 quaestionum] q. de (de om. P) genesi PTv dicant MP1y 12 prumptu P promptum T Р deo] om. MV; dm P1 temptantium P

6 quid] 8 dicunt]

22 iam] om. v

21 opponuntur temtationum]

XCI.

DE XL DIEBVS SEPVLTVRAE IACOB. EX LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura, 106 5 forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. non enim frustra etiam XL dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam 10 scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur, ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est istum numerum luctui paenitentium tantummodo conuenire; 15 alioquin non XL dies fecisset dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent: XL dies, sed: triduum et 20 Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies XL in hebraeis codicibus legerentur, ut in 25 domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata; de quo dictum est: qui traditus est. propter delicta nostra et resurrexit propter iusti

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »