Obrázky na stránke
PDF
ePub

ficationem nostram. clarificatio autem domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur; unde et bis numero quamuis unum et eundem spiritum sanctum dedit: primo posteaquam resurrexit, iterum posteaquam ascendit in caelum. et quoniam post triduum resurrexit, post XL autem 5 dies ascendit, unum horum, quod posterius factum est, numero dierum codices hebraei significant; alterum autem de triduo, quod ad eandem etiam rem pertineret, septuaginta commemorare non interpretationis seruitute, sed prophetiae auctoritate uoluerunt. non ergo dicamus unum horum falsum esse et pro 10 aliis interpretibus aduersus alios litigemus, cum et illi qui ex hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur, et septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto etiam diuinitus facto miraculo commendatur, tanta in ecclesiis uetustate firmetur.

15

107

XCII.

DE LVCTV, QVOD FECIT IOSEPH PATRI SVO SEPTEM DIEBVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

Et fecit luctum patri suo septem dies. nescio utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum 20 esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: 25

[blocks in formation]

4 cf. Io. 20, 22
4 primum v 6 numerum v

M tanto v

17 quod

18 quaestionum de 21 nouen

7 triduo (o ex u corr. m. 2) 8 commemorari v 13 quae tanto] quae quanto v 14 tanta] 16 cap. CIII T сVÍ Р CVIII v; om. G GMPTV; cf. Rönsch l. c. p. 269 sqq.: quem v genesi] om. PTv 19 dies] diebus P dial] nouendialia T nouem dies Pv T hanc P 23 suis] om. T bent v

20 alicuius T appellatur v 22 24 septimus] septem v

hac] ** hac

25 ha

luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen 5 numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.

HINC IAM CAPITVLA XIII EX LIBRO SVNT EXODI.

DE EO QVOD

10 ANGELVS

ET

XCIII.

SCRIPTVм EST IN EXODO: OCCVRRIT EI

VOLEBAT EVM OCCIDERE. EX LIBRO
QVAESTIONVM DE EXODO.

In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad re- 108 fectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et assumto Sepphora calculo circumcidit 15 praeputium filii sui; et procidit ad pedes eius et dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur: quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit 20 ei angelus et quaerebat eum occidere? nam cui putabitur occurrisse nisi illi, qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque 25 ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae ? 5 cf. Gen. 50, 3 9 (et 12) Ex. 4, 24 et 25

1 Eccli. 22, 12

[blocks in formation]

quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit: quaerebat eum occidere, quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: occurrit ei et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: funda- 5 menta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel 10 domini uel Sion, ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod est „eius", genus ambiguum est omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini et feminini et neutri — in graeco autem in feminino genere dicatur autñs, masculino 15 et neutro avtov, et habet codex graecus autou: cogit intellegere non fundamenta Sion, sed fundamenta domini, id est quae constituit dominus, de quo dictum est: aedificans Hierusalem dominus. nec Sion tamen nec dominum antea nominauerat, cum diceret: fundamenta eius in montibus 20 sanctis. sic et hic nondum nominato infante dictum est: occurrit ei et quaerebat eum occidere, ut de quo dixerit in consequentibus agnoscamus. quamquam et si de Mose quisque accipere uoluerit, non est magnopere resistendum. illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid 25 sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis. infantis; non enim ait: „recessit ab eo", propter quod circum

5 Ps. 86, 1 sq.

1 dixerat v

5 antea] ante ea P

18 Ps. 146, 2

2 ex] e v

3 repperiatur V sane] om. T 8 uel de illa] om. v 14 masculini (et ras.) P nini (ę a m. 2) V femini T 15 dicitur v MV autes ауtнс РT

Р

Р

Pv

19 ante T

et feminini]

13 est hoc] hoc est eras. in P femiαὐτῆς] aytec aytec MPTV gregus 23 mosen V moyse magno opere T

16 avrov avtov autu 22 occurrit ei] om. v 24 quisque accipere] a. quisquam PTv 25 quod] om. v 26 uellit P1 28 ait] aut MV

cidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor,

sacramento.

5

XCIIII.

DE, ID QVOD ASSIDVE DEVS DICIT, INDVRABO COR PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE EXODO.

Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis; et uelut 109 causam infert cur hoc faciat: indurabo, inquit, cor Pharaonis, etiam implebo signa mea et portenta mea 10 in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel implerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor 15 habeat ad malum, suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen uoluntate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum siue huc siue illuc male moueatur, causis fit, quibus animus propellitur. quae causae ut exsistant uel non exsistant, non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta proui20 dentia iustissima plane et sapientissima, uniuersum, quod creauit, disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor haberet et Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, uitii proprii fuit; quod uero ea facta sunt quibus cor suo uitio tam malignum resisteret

[blocks in formation]

iussionibus dei hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat dispensationis fuit diuinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed euidenter iusta poena parabatur, qua timentes deum corrigerentur. proposito quippe lucro uerbi gratia, propter 5 quod homicidium committatur, aliter auarus, aliter pecuniae contemtor mouetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cauendum; ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. ita causae ueniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum potestate; sed hoc de illis faciunt, 10 quales eos inuenerint iam factos propriis uitiis ex praeterita uoluntate. uidendum sane est utrum etiam sic accipi possit: ego indurabo, tamquam diceret: „quam durum sit demonstrabo".

XCV.

QVOD ABSORBVIT VIRGA AARON VIRGAS MAGORVM. EX EODEM LIBRO QUAESTIONVM EXODI.

15

110 Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset: „absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, 20 sed uirgas; hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde

[blocks in formation]

alter-alter T 8 propositio in alicuius] propositionali cuius T

9 ueniunt] fiunt Pv

durabo] inindurabo T 16 absorbit P

P fastastica T

[blocks in formation]

15 cap. CVII T CX P CXI v; om. G 19 (et 20) dracho MV; sic semper 20 fantastica ficmenta P obsorbuisse v

24 nomina T

« PredošláPokračovať »