Obrázky na stránke
PDF
ePub

diligentiorem exsecutionem esse in his quae subiuncta sunt. quo enim pertinet: non facies tibi idolum neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque sub sterra in aqua; non adorabis eis neque seruies illis, nisi ad id quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me?

Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus 10 praecipitur. non quidem omnis, qui rem proximi concupiscit, furatur; sed si omnis, qui furatur, rem proximi concupiscit, poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur quo differat quod dictum est: 15 non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa concupiscentia; 20 quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, aliqua alia causa cum illi miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens. et hoc fortasse lex ostendere uoluit, quod utrumque peccata sint.

25

Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quo iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece non nisi adulteros

2 quo enim] quoniam T
1 subiuncta] sibi iuncta v
lachrum V 5 eis PTV: eos v ea P
10 non
8 quo] quid GP2 qð P1
concupiscet ** (e in i corr.; et ras.) P

[ocr errors]
[ocr errors]

3 simu6 dii Pv alii] alieni quidem - 13 praecipitur] om. 11 furatur sed-concupi14 quo] 12 non de P 17 et om. T 20 moechatur G1v 25 moe23 utraque PTv iam om. T 26 quo] quod P1(?) v

scit om. T1 si om. T2 concupisci G'v
15 (et 17) moechaueris
quid GP qd P1
19 notata sunt om. T
18 ipso P1
ei] eis G1P
22 concupiscit G1v

chia v

nomine om. v

T

dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo, uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum s est intellegitur, quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis, et quae alia similiter non expresso uno sexu 10 utrique uidentur sonare communiter. tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. ac per hoc si femina moecha est habens uirum, concumbendo cum eo qui uir eius non est, etiam si ille non habeat uxorem, 15 profecto moechus est et uir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiam si illa non habeat uirum. sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat, uel femina, quae airum non habet, praecepti huius transgressione teneantur, merito quaeritur; si enim non tenentur, non est prohibita in 20 decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est adulterium, quamuis omnis moechia fornicatio esse intellegatur, sicut locuntur scripturae. dominus autem dicit in euangelio: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari. hic autem utique fornicationem 25 appellauit, si cum alio peccet quae uirum habet, quod est

[ocr errors]

23 Matth. 5, 32

1 in populo] om. P

6 faeminam V

moechaueris T moecharis P

4 putari v licitae T
7 eo] ex eo V
10 furaueris T

quae alia Tv: quae aliter V alia quae (ae ras.) P
13 (et 14) faemina V sibil si T

bendo PTv: non concumbendo V

5 uiro] uero

8 moecaberis V et om. P 12 masculus v P1v

14 moecha] moechata
16 est] eras. in P

uirum] uiru pfecto mecha P' in ras. gresione T transgressioni Pi 20

moechia etiam Tv

quuntur T

18 faemina V prohibito P1

concum17 ille P1

19 trans22 moechia]

esse fornicatio P intellegitur PTV

24 excepto v

25 autem V: om. PTv

10

moechia, id est adulterium. omnis ergo moechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. sed si non omnis fornicatio 5 etiam moechia dici potest, ubi sit in decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt uiri, qui uxores non habent, cum feminis, quae maritos non habent, utrum inueniri possit ignoro. sed si furti nomine bene intellegitur omnis inlicita usurpatio rei alienae non enim rapinam permisit qui furtum prohi10 buit; sed utique a parte totum intellegi uoluit, quidquid inlicite rerum proximi aufertur: - profecto et nomine moechiae omnis inlicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi.

Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri 15 contra hoc praeceptum, quando lex occidit uel occidi aliquem deus iubet. ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet.

In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet 20 utrum prohibitum sit omne mendacium; ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodest alicui et nihil obest ei cui mentiris; tale quippe non est aduersus proximum tuum; ut ideo uideatur hoc addidisse scriptura, quae posset breuiter 25 dicere: falsum testimonium non dices, sicut dixit: non occides, non moechaberis, non furaberis. sed hinc magna quaestio est nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: perdes omnes, qui lo

28 Ps. 5, 7

1 moechia id] moechia id P moechari id T 2 utrum T 5 ubi] unde P prohibesta (e in i corr. m. 2) P 7 faeminis V quae] qui Tv inuenire P1 furti] forti hoc v 10 a parte] aperte P1V

om. v

[blocks in formation]

6 qui] que 8 si] 11 rerum

12 inlicitos concubitos P mendacium] mandatum P1 ei] om. T

furaueris T

24 possit

27 explicare P

cuntur mendacium, et: noli uelle mentiri omne mendacium, et cetera huius modi.

CVI.

EXPOSITIO DECEM PRAECEPTORVM SALVA FIRMITATE SVI AD LITTERAM FVNDAMENTI. EX DECALOGI EXPOSITIONE AD 5 POPVLVM.

121 Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere uelle aedificare uideamur. ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut uirga in serpentem con-10 uerteretur. aditus enim erat ipse ad Pharaonem, quo commendabatur Moses educturus ex Aegypto populum dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed diuino signo iam terrebantur. uirga significat regnum dei, idemque regnum dei esse utique populum dei, serpentem autem tempus mortalitatis 15 huius; mors enim a serpente propinata est. tamquam ergo cadentes de manu domini in terram mortales effecti sunt; unde proiecta uirga ex manu serpens effecta est. fecerunt et magi Pharaonis similiter; uirgis eorum proiectis serpentes facti sunt. sed prius serpens Mosi, id est uirga Mosi, deuorauit 20 omnes serpentes magorum. tunc demum cauda comprehensa identidem uirga facta est et regnum remeauit ad manum. sunt ergo uirgae magorum populi impiorum uicti Christi nomine; cum in eius corpus transferuntur, tamquam a serpente 10 cf. Ex. 7, 10 sqq.

1 Eccli. 7, 13

1 mentire P1v 3 cap. CXV T CXXI P CXXII v; om. G 4 praeceptorum] praeceptorum et decem plagari T 5 ex] ex ipsa

Pv

7 in om. v posito Tv

[blocks in formation]

9 aedifacare P1 ad] sed ad Pv
erat enim ipse T enim ipse erat Pv
12 moyses PTv
13 autem] enim Pv
effecti] facti Pu

tatē v significantiam P1
11 adytus V auditus v
commendatur T commendaretur P
pi populos dei ex aegypto v
pentem (corr. m. 1) T'
fecta] **fecta (ef ras.) P

17 cadentis P1

20 moysi PT'v

15 ser18 ef

24 transferantur P1

5

Mosi deuorantur, donec redeat regnum dei ad manum dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis; magnum signum! fiat, fiat! audistis quid debeatis desiderare: audite quid debeatis uitare.

Primum praeceptum in lege de colendo uno deo: non erunt, inquit, tibi di alii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum: aqua conuersa est in sanguine. compara primum praeceptum primae plagae: deum unum, ex quo sunt omnia, in similitudine intellege aquae, ex qua generantur omnia. 10 quo enim pertinet sanguis nisi ad carnem mortalem? quid est ergo conuersio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum insipiens cor eorum? dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis 15 corruptibilis hominis. gloria incorruptibilis dei sicut aqua; similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. et hoc quidem fit in corde impiorum. nam deus incommutabilis manet; neque enim quia et apostolus dixit: commutauerunt, ideo mutatus est deus.

20

Secundum praeceptum: non accipies nomen domini dei tui in uanum. qui enim accipit nomen domini dei sui in uanum, non mundabitur. nomen domini dei nostri Iesu Christi ueritas est; ipse enim dixit: ego sum ueritas. ueritas ergo mundat, uanitas inquinat. et quoniam qui loquitur 25 ueritatem, de dei loquitur - qui enim loquitur mendacium, de

5 Ex. 20, 3

20 Ex. 20, 7

1 moysi PTv

P1 fiet Py

6 dii PTv

MV

[ocr errors]

11 Rom. 1, 21 sqq.

25 cf. Io. 8, 44

7 cf. Ex. 7, 20 23 Io. 14, 6

2 in om. v
4 quid] quod T

3 fiat fiat TV: fiat 5 de] om. T1

7 sanguinem Pv

qua] quo G1P1v

omnia] om.

manu V quid] quae T

similitudinem GPv

10 enim MV: autem GPTv

12 insepiens P

est PTv
militudine (e a m. 2 in ras.) P

9 in similitudine-omnia] om.

esse se v

11 obscuratum] obscuratum se] om. T 14 si15 gloria-imaginis] add. P2 in 25 dei

mg. 16 corruptibilis hominis] om. P 19 motatus P1 MTV: deo M1Pv

« PredošláPokračovať »