Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

sciebat quid esset facturus est enim temtatio adducens peccatum, qua deus neminem temtat; et est temtatio probans fidem, qua et deus temtare dignatur - ita cum audimus: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi 5 omne temtandi. item cum audimus: qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, non utique intellegimus eo modo credentes, quo et daemones credunt et contremescunt, nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit, sed saluus esse non potuit. sicut ergo cum 10 diceret: qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur, in ea scilicet constitutos fide, quae apostolo distinguente per dilectionem operatur: ita cum dixit: qui blasphemauerit in spiritu sancto, non habet re-15 missionem in aeternum, non omnem, sed quendam blasphemantis spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisque fuerit obligatus, nulla umquam remissione soluetur.

Illud etiam quod ait: is qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in 20 illo, quomodo intellecturi sumus? numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit apostolus quod iudicium sibi manducent et bibant, cum ipsam carnem manducent et ipsum sanguinem bibant? numquid et Iudas, magistri uenditor et traditor impius, quamuis primum ipsum manibus eius 25 confectum sacramentum carnis et sanguinis eius cum ceteris discipulis, sicut apertius Lucas euangelista declarat, manducarit

[blocks in formation]

5 accipere] om. v

om. v

9 baptizatus v

6 audiuimus v 8 eo] quo v credunt 15 spiritu sancto V: spiritum sanctum Tv 16 quandam T blasphemantis] blasphemantem in v 18 soluatur T 19 is] his P'; om. T 20 bibit PTv: bibet MV 22 poterimus] debemus v 24 et] om. T 27 discipulis PVv: apostolis T

manducaret Tv

et biberit, mansit in Christo aut Christus in eo? tam multi denique, qui uel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt uel, cum manducauerint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo aut Christus in eis? sed 5 profecto est quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducauerit et biberit, in Christo manet et Christus in eo. non ergo quocumque modo quisque manducauerit carnem Christi et biberit sanguinem Christi, manet in Christo et in illo Christus, sed 10 certo quodam modo: quem modum ipse utique uidebat, quando ista dicebat. sic igitur et in eo quod ait: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, non quocumque modo blasphemauerit, reus est huius inremissibilis delicti, sed modo quodam, quem nos quae15 rere atque intellegere uoluit qui hanc sententiam ueram terribilemque depromsit.

ITEM INTER CETERA.

Pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus quales adhuc sumus uidere conceditur, 20 insinuatur nobis in patre auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto patris filiique communitas, in tribus aequalitas. quod ergo commune est patri et filio, per hoc nos uoluerunt habere communionem et inter nos et secum, per illud donum nos colligere in unum, quod ambo habent unum, hoc est per 25 spiritum sanctum deum et donum dei. in hoc enim diuinitati reconciliamur eaque delectamur. nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? sicut autem ueritate discimus, ita caritate diligimus, ut et plenius cognoscamus et beati cognito perfruamur. caritas porro diffusa est

[blocks in formation]

in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. et quia peccatis alienabamur a possessione uerorum bonorum, caritas cooperit multitudinem peccatorum. est ergo pater filio ueritati origo uerax et filius de ueraci patre orta ueritas et spiritus sanctus a patre bono et filio bono effusa bonitas. 5 omnium est autem non impar diuinitas nec separabilis unitas. primo ergo in nos ad accipiendam uitam aeternam, quae in nouissimo dabitur de bonitate dei munus, uenit ab initio fidei remissio peccatorum.

ITEM INTER CETERA.

10

Per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum et princeps huius mundi mittetur foras a fide nostra, qui operatur in filiis infidelitatis nulla ui alia nisi societate et obligatione peccati. in spiritu enim sancto, quo in unum dei populus congregatur, eicitur spiritus immundus, qui in se 15 ipsum diuiditur. contra hoc donum gratuitum, contra istam dei gratiam loquitur cor impaenitens. ipsa ergo impaenitentia est spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. contra enim spiritum sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur et quem accepit 20 ecclesia, ut cui dimiserit peccata dimittantur ei, uerbum ualde malum et nimis impium siue cogitatione siue etiam lingua sua dicit. quem patientia dei cum ad paenitentiam adducit, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, 25 qui reddet unicuique secundum opera eius. haec ergo impaenitentia sic enim uno aliquo nomine possumus utcum

3 cf. I Petr. 4, 8 11 cf. Coloss. 1, 13 12 cf. Io. 12, 31 24 cf. Rom. 2, 4 sqq.

[blocks in formation]

que appellare blasphemiam et uerbum contra spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum haec, inquam, impaenitentia, contra quam clamabat et praeco et iudex dicentes: paenitentiam agite; appropinquauit enim 5regnum caelorum; contra quam dominus os euangelicae praedicationis aperuit et contra quam ipsum euangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit, ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis suis: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari 10 in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem: haec omnino impaenitentia non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, quia paenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae ualeat in futuro.

15

Sed ista impaenitentia uel cor impaenitens quamdiu quisque in hac carne uiuit non potest iudicari. de nullo enim desperandum est, quamdiu patientia dei ad paenitentiam adducit nec de hac uita rapit impium; qui non uult mortem impii, quantum reuertatur et uiuat. paganus est hodie; unde scis, 20 utrum sit futurus crastino christianus ? Iudaeus infidelis est hodie; quid, si cras credit in Christum? haereticus est hodie; quid, si cras sequitur catholicam ueritatem? schismaticus est hodie; quid, si cras amplectitur catholicam pacem? quid, si isti quos in quocumque genere erroris notas et tamquam 25 desperatissimos modo damnas, antequam finiant istam uitam, agunt paenitentiam et inueniunt ueram uitam? proinde, fratres, etiam ad hoc uos admoneat quod ait apostolus: nolite ante tempus quicquam iudicare. haec enim blasphemia

4 Matth. 3, 2

27 I Cor. 4, 5

3 dicens v

Хрш Т

8 Luc. 24, 46 sq. 18 cf. Ezech. 18, 23

4 paenitentia v

adpropinquabit v

8 pati

14 quae ualeat in futuro PTv: om. MV; in V spatium

uacuum relictum 22 fere litt. disperandum Vv

ualet P1

19 scis Tv: scit MV

16 iudicare v 20 est] om. T 26 agant

21 xpo v 22 scismaticus v 25 disperatissimos Vv

[ocr errors]

27 hoc (oc a m. 2 in ras.) T huc v

spiritus, cui numquam est ulla remissio- quam non omnem, sed quandam intellegimus eamque perseuerantem duritiam cordis impaenitentis uel diximus uel inuenimus uel etiam, quantum existimamus, ostendimus non potest in quoquam, sicut diximus, dum adhuc in hac uita est, deprehendi. quod 5 non ideo uideatur absurdum, quia cum homo usque in finem huius uitae in dura impaenitentia perseuerans diu multumque loquatur aduersus hanc gratiam spiritus sancti, euangelium tamen tam longam contradictionem cordis impaenitentis quasi breue aliquod uerbum appellauit dicens: quicumque di-10 xerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. haec enim quamuis prolixa sit et plurimis uerbis contexta et producta blasphemia, solet tamen scriptura etiam 15 multa uerba uerbum appellare. neque enim unum uerbum locutus est quicumque propheta; et tamen sic legitur: „uerbum, quod factum est ad illum uel illum prophetam". et apostolus: presbyteri, inquit, duplici honore honorentur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina; 20 non ait in uerbis", sed: in uerbo. et sanctus Iacobus: estote, inquit, factores uerbi, et non auditores tantum; non ait et ipse: uerborum" sed: uerbi, quamuis tam multa uerba de scripturis sanctis in ecclesia celebriter et sollemniter legantur, dicantur, audiantur. sicut ergo quantocumque tempore 25 quisque nostrum in praedicando euangelio laborauerit, non uerborum, sed uerbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisque uestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non uerborum, sed uerbi audiendi

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »