Obrázky na stránke
PDF
ePub

per se ipsam est apud nos omnium philosophorum auctoritatibus firmior. et illud quidem de uirtutibus et uitiis si ueraciter dicitur, non est consequens ut propter hoc omnia peccata sint paria. nam illud de inseparabilitate uirtutum, etsi forsitan fallor, tamen si uerum memini, quod uix memini, omnibus 5 philosophis placuit, qui easdem uirtutes agendae uitae necessarias esse dixerunt. hoc autem de parilitate peccatorum soli stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani. quam eorum uanitatem in Iouiniano illo, qui in hac sententia stoicus erat, in aucupandis autem et defensitandis 10 uoluptatibus epicureus, de scripturis sanctis dilucidissime conuicisti. in qua tua suauissima et praeclarissima disputatione satis euidenter apparuit non placuisse auctoribus nostris, uel ipsi potius quae per eos locuta est ueritati, omnia paria esse peccata. quomodo autem fieri possit ut, 15 etiam si hoc de uirtutibus uerum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum adiuuante domino aperire conabor. quod si effecero, approbabis; ubi causae defuero, tu supplebis. certe hinc persuadent qui unam uirtutem habuerit habere omnes et omnes 20 deesse cui una defuerit, quod prudentia nec ignaua nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. porro si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et temperans sit, profecto ubi fuerit secum habet ceteras. sic et fortitudo imprudens esse non potest uel 25 intemperans uel iniusta. sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et iusta sit. sic iustitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans. ita ubi uera est aliqua earum, et

[blocks in formation]

aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, uera illa non est, etiam si aliquo modo similis esse uideatur. sunt enim, ut scis, quaedam uitia uirtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae; sunt autem quaedam tantum quia 5 uitia sunt ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae non imprudentia, sed astutia. nunc enim eandem dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intellegi et uocari solet, et non sicut loqui nostra scriptura consueuit, quae saepe astutiam in bono ponit. unde est: astuti ut 10 serpentes, et illud: ut det innocentibus astutiam. quamquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: neque illi tamen ad cauendum dolus aut astutia deerat; astutiam ponens in bono. sed apud illos rarissimum, apud nostros autem frequentissimum est. itemque in partibus tem15 perantiae apertissime contraria est effusio parsimoniae; ea uero quae tenacitas uulgo etiam dici solet, uitium est quidem; si tamen parsimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae; solet enim quasi imitari iustitiam uindicandi libido; 20 sed uitium est. ignauia fortitudini perspicue contraria est; duritia uero distat natura, fallit similitudine. constantia pars quaedam uirtutis est; ab hac inconstantia longe abhorret et indubie contra sistit; pertinacia uero constantia dici affectat et non est, quia illa est uirtus, hoc uitium. ut ergo non 25 iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid unde possint cetera intellegi. Catilina, ut de

[blocks in formation]

G'v

1 daesunt T

11 dissertissimus Gv disertissimos M 12 neque enim D dolos

G'v
13 ponentes
rantiae (in eras.) P

etiam uulgo DGPTv

DGPTv

emitari Pi

14 frequentatissimum Gv /// tempe15 parsimonia (ea om.) Gv 16 aero V1 17 si om. DGPTv 19 enim MV: autem 20 fortitudine DG1P1 contria M'; corr. m. 2 23 in26 inde P1

iustitia M

25 eandem DG'P1

perspicuae GMVv perspecue T1 dubiae TV indubio P

catilena G1

illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat eratque patiens inediae, algoris, uigiliae supra quam cuiquam credibile est; ac per hoc suis et sibi magna praeditus fortitudine uidebatur. sed haec fortitudo prudens non erat: mala enim pro bonis eligebat; temperans non erat: 5 corruptelis enim turpissimis foedabatur; iusta non erat: nam contra patriam coniurauerat; et ideo non fortitudo erat, sed duritia sibi ut stultos falleret nomen fortitudinis imponebat. nam si fortitudo esset, non uitium, sed uirtus esset; si autem uirtus esset, a ceteris uirtutibus tamquam inseparabilibus 10 comitibus numquam relinqueretur. quapropter cum quaeritur etiam de uitiis, utrum et ipsa similiter et omnia sint ubi unum erit, aut nulla sint ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quia uni uirtuti duo uitia opponi solent, et quod aperte contrarium est et quod specie similitudinis 15 adumbratur. unde illa Catilinae quia fortitudo non erat, quae secum uirtutes alias non habebat, facilius uidebatur. quod uero ignauia fuerit, ubi exercitatio quaslibet grauissimas molestias perpetiendi atque tolerandi supra quam cuiquam credibile est fuit, aegre persuaderi potest. sed forte acutius 20 intuentibus ignauia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus uera adquiritur fortitudo, neglexerat. uerum tamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi a quibus absit audacia, cum sit utrumque uitium - quoniam qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte 25 timet cogimur fateri uitia plura esse uirtutibus. unde aliquando uitium uitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae;

1 cf. Sall. Cat. 5

praesed bi

1 scripserant P1 2 inaediae DMTV 3 cuique D'G ditus magna v 5 elegebat DG1P1 6 corruptibilis DM'; eras. in M faedabatur MV 7 patriam V quatriam V 8 stultus D'G'P1 9 uirtus est T 16 catelinae MV catilenae DG cantilenae v1

MV: nec DGPTV
nia (er. et) P
20 est om. Gv

non

12//om

fui aegre T persuadere DG P1T1 21 ignaua labor est G'v labores est G3

T quia] que D'Gv

dacis Pi

tollet G1

23 au

25 timere DP1 26 cogemur Gv 27 tolletur DP1

aliquando unum cedit ut plura succedant; uelut qui ebriosus fuit, si modicum bibere tenacitate et ambitione didicerit. possunt etiam uitia cedere etiam uitiis succedentibus, non uirtutibus, et ideo plura sunt. uirtus uero quo una ingressa 5 fuerit, quoniam secum ceteras ducit, profecto uitia cedent omnia quaecumque inerant; non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus uel pauciora pluribus succedebant.

Haec utrum ita se habeant diligentius inquirendum est. 10 non enim et ista diuina sententia est, qua dicitur: qui unam uirtutem habuerit omnes habet, eique nulla est cui una defuerit, sed hominibus hoc uisum est multum quidem ingeniosis, studiosis, otiosis, sed tamen hominibus. ego uero nescio quemadmodum dicam, non dico uirum, a quo deno15 minata dicitur uirtus, sed etiam mulierem, quae uiro suo seruat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum dei eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam aut eam nullam uel paruam esse uirtutem; sic et maritum, qui hoc quidem seruat uxori; et tamen sunt plurimi tales quorum 20 sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo uitio uenit. unde pudicitia coniugalis in uiris feminisque religiosis cum procul dubio uirtus sit non enim aut nihil aut uitium est non tamen secum habet omnes uirtutes; nam si omnes ibi essent, nullum 25 esset uitium; si nullum uitium, nullum omnino peccatum. quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo uitio, id est fomite quodam uel quasi radice peccati, cum clamet qui super pectus domini discumbebat: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et 30 ueritas in nobis non est? neque hoc apud te agendum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

est diutius, sed propter alios qui haec forte legerint dico. nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iouinianum etiam hoc de scripturis sanctis diligenter probasti. ubi etiam ex hac ipsa epistula, cuius uerba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est: in mul- 5 tis enim offendimus omnes. non enim ait: offenditis, sed ait: offendimus, cum Christi loqueretur apostolus; et cum hoc loco dicat: quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno, sed in multis, nec quosdam, 10 sed omnes dixit offendere. absit autem ut quisquam fidelis existimet tot milia seruorum Christi, qui ueraciter dicunt se habere peccatum, ne se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit, nullam habere uirtutem, cum uirtus magna sit sapientia; dixit autem homini: ecce pietas est sapientia. absit 15 autem ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines dei non habere pietatem, quam Graeci uel evσéßɛtav uel expressius et planius 9800éßetav uocant. quid autem est pietas nisi dei cultus? et unde ille colitur nisi caritate? caritas enim de corde puro et conscientia bona et fide non ficta magna et 20 uera uirtus est, quia ipsa est et finis praecepti. merito dicta est fortis sicut mors, siue quia nemo eam uincit sicut mortem siue quia in hac uita usque ad mortem est mensura caritatis; sicut dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro 25 amicis suis; siue potius quia sicut mors animam auellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. huic subseruit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat. quod

8, 6

5 Iac. 3, 2
24 Io. 15, 13

15 Iob. 28, 28 20 cf. I Tim. 1, 5 22 Cant. 28 cf. I Cor. 8, 1

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »