Obrázky na stránke
PDF
ePub

faciam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris cetera tamen ibi praecepta proprie, sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione abseruamus.

ITEM INTER CETERA.

5

Vnde non inconuenienter intellegimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, ualere omnia quae figurate in scripturis dicuntur, quando quidem id solum in decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique 10 amatur, sed in solo deo sancta et sola inuenitur et certa.

Dies tamen dominicus non Iudaeis, sed christianis resurrectione domini declaratus est et ex illo accepit habere festiuitatem suam. animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt 15 actione, qua corpora recepta uegetantur. talem quippe actionem significat dies octauus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio. oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem et mortale hoc indui 20 immortalitatem. quapropter ante domini resurrectionem quamuis sanctos patres plenos prophetico spiritu octaui sacramentum nequaquam lateret, quo significaretur resurrectio nam et pro octauo psalmus scribitur et octauo die circumcidebantur infantes et in Ecclesiaste ad duorum testamentorum 25 significationem dicitur: illis septem et illis octo

[blocks in formation]

reseruatum est tamen et occultatum et solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat ante requies mortuorum. resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur et mors ei ultra non dominaretur; ut, postquam 5 facta est talis resurrectio in corpore domini ut praeiret in capite ecclesiae quod corpus ecclesiae speraret in finem iam dies dominicus, id est octauus, qui et primus, inciperet celebrari. ipsa etiam causa intellegitur, cur obseruandum pascha ubi ouem occidere et edere iubentur, cum manife10 stissime passionem domini figurat - non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum et cum mense nouorum ad tertiam lunae hebdomadem concurrere; ut eundem quoque diem dominus sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est octauum, qui et primus est, declaraturus aduenerat. 15 Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. horum trium quod significat crux, in praesenti agimus uita; quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. nunc enim dicitur homini: tolle crucem tuam et sequere me. cruciatur autem caro, cum morti20 ficantur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia, luxuria, auaritia et cetera huius modi, de quibus dicit: si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. hinc etiam de ipso dicit: mundus mihi crucifixus 25 est et ego mundo. et alio loco: scientes, inquit, quia uetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo, ut euacuaretur corpus peccati, ut ultra non

18 Matth. 16, 24

25 Rom. 6, 6

1 tamen (om. et) v

mortuis iam v

betur v

tiae v

potius PTv

T

T

[blocks in formation]

2 ante V: antea Tv 4 ei TV: illi v

3 mortuis TV: 6 finem TV: fine v 9 iu12 ter13 dominus V: dominus

10 praefigurat Tv 11 cum Vv: eum T ebdomadem TV ebdomadam v

14 declaratus v aduenerat (erat a m. 2 in ras.) 21 luxoria T 24 ipso TV: se ipso v 25 alio (om. et)

26 uetus Vv: uerus T

27 euacuetur Tv

crucifixus TV: confixus ?

seruiamus peccato. quamdiu ergo id agunt opera nostra, ut euacuetur corpus peccati, quamdiu exterior homo corrumpitur, ut interior renouetur de die in diem, tempus est crucis. haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies.

5

ITEM INTER CETERA.

Et in scripturis quidem ueteribus ad agendum pascha non est praeceptum tempus nisi ex mense nouorum luna xi usque ad XXI. ex euangelio tamen, quia manifestum est quo etiam die dominus crucifixus sit et in sepultura fuerit et 10 resurrexerit, adiuncta est etiam ipsorum dierum obseruatio per patrum concilia et orbi uniuerso christiano persuasum eo modo pascha celebrari oportere. quadragesima sane ieiuniorum habet auctoritatem et in ueteribus libris et ex ieiunio Mosi et Heliae, et ex euangelio, quia totidem diebus dominus ieiunauit, 15 demonstrans euangelium non dissentire a lege et prophetis. in persona quippe Mosi lex, in persona Heliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte gloriosus apparuit, ut euidentius emineret quod de illo dicit apostolus: testimonium habens a lege et prophetis. in qua ergo parte anni 20 congruentius obseruatio quadragesimae constitueretur nisi confinis atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec uita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur, quae utique fallaciter blandiri et inlecebrarum fucos circumspargere atque iacere non cessat? 25 numero autem quadragenario uitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius, in quo est perfectio beatitudinis nostrae

[ocr errors]
[blocks in formation]

sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc, quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret creatori, in quo declaratur unitas trinitatis per uniuersum mundum temporaliter annuntiatus est, quia mundus et a quattuor uentis de5 liniatur et a quattuor elementis erigitur et a quattuor annuis temporum uicibus uariatur. decem autem quater in quadraginta consummatur; quadragenarius autem partibus suis computatus addit ipsum denarium, et fiunt quinquaginta, tamquam merces laboris et continentiae. neque enim frustra ipse domi10 nus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac uita cum discipulis conuersatus est et, posteaquam ascendit in caelum, decem diebus interpositis promissum misit spiritum sanctum completo die pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septeni 15 XLVIIII fiunt; et cum reditur ad initium, quod est octauus, qui et primus, dies quinquaginta complentur: qui celebrantur post domini resurrectionem iam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. propter hoc ieiunia relaxantur et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. unde etiam diebus 20 omnibus dominicis ad altare obseruatur et alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudem dei, sicut scriptum est: beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.

Sed dies quinquaginta et in scripturis commendantur, non 25 tantum in euangelio, quia tunc spiritus sanctus aduenit, sed etiam in ueteribus libris. nam et ipsi, posteaquam pascha occiso agno celebrauerunt, quinquaginta dies numerantur usque in diem, quo lex data est in monte Sina famulo dei Mosi digito dei scripta.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

datur ad caritatem spiritus sanctus, qui est digitus dei, contrarius hominibus sua quaerentibus et ideo iugum asperum et sarcinam grauem portantibus nec inuenientibus requiem animabus suis; quia caritas non quaerit quae sua sunt. ideo animositas haereticorum semper inquieta est; quos ma- 5 gorum Pharaonis habere conatum declarat apostolus dicens: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Mosi, sic et hi resistunt ueritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem. sed ultra non proficient; dementia eorum manifesta erit omnibus, sicut 10 et illorum fuit. quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt fatentes sibi aduersum esse spiritum sanctum, qui erat in Mose. nam deficientes dixerunt: digitus dei est hic. sicut autem conciliatus et placatus spiritus sanctus requiem praestat 15 mitibus et humilibus corde, ita contrarius et aduersus immites ac superbos inquietudine exagitat. quam inquietudinem muscae illae breuissimae significauerunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt dicentes: digitus dei est hoc.

ITEM INTER CETERA.

20

Numera itaque a quarta decima primi mensis, quo factum est pascha, usque ad diem tertium tertii mensis: inuenies decem et septem primi mensis, XXX secundi, tres tertii; qui fiunt quinquaginta. lex in arca est sanctificatio in corpore domini, per cuius resurrectionem nobis requies futura promitti- 25 tur, ad quam percipiendam sancto spiritu caritas inspiratur.

4 I Cor. 13, 5 7 II Tim. 3, 8 sq.

14 (et 19) Ex. 8, 19

moysi v 10 daementia V 13 mose T: moyse v mosen V 14 hic

7 restiterunt : resisterunt TV dementia enim Tv V: hoc Tv 16 immites] immitibus v 17 superbis v inquietudine] inquietudinem v 18 significauerunt TV: signauerunt v

19 hoc Vv: hic T 20 item inter cetera] om. Tv 22 pascha] om. T1 tertium] del.

quod TV

24 archa v

23 tertii tres v xpi v

26 spiritu sancto v

est Vv: et T

21 quo v:

m. 2 in V

25 domini TV:

« PredošláPokračovať »