Obrázky na stránke
PDF
ePub

spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. inde prophetia illa cantata est: exsurge, domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. ubi requies, ibi et sanctificatio. unde 5 nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus. uocantur autem ad requiem alterius uitae - quo ab ista uita transitur, quod pascha significat omnes in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus addito 10 ad eminentiam sacramenti ipso ternario in illis magnis piscibus inuenitur, quos dominus iam post resurrectionem nouam uitam demonstrans a dextera parte leuari imperauit; nec retia rupta sunt, quia tunc haereticorum inquietudo non erit, tunc homo quietus et perfectus, purgatus in anima et corpore per 15 eloquia domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum, accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus sacramentum mirabile reperitur. nec immerito etiam psalmus xvII in libro Regnorum 20 solus integer legitur, quia regnum illud significat, ubi aduersarium non habebimus. titulus enim eius est: in die, qua eruit eum dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul. quis enim figuratur in Dauid nisi ille qui uenit secundum carnem ex semine Dauid? qui utique 25 in corpore suo, quod est ecclesia, adhuc patitur inimicos. unde illi persecutori, quem uoce mactauit et in suum corpus traiciens quodam modo manducauit, sonuit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris? quando autem eruetur hoc

[blocks in formation]

corpus eius de manu omnium inimicorum eius, nisi cum et illa nouissima inimica destruetur mors? ad hoc tempus pertinet numerus ille CLI piscium. nam et ipse numerus decem et septies surgens in trigonum CLIII summam complet. ab uno utique usque ad decem septem surgens medios adde et 5 inuenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quattuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt xv; adde vi, fiunt XXI; adde ita ceteros et ipsum septimum decimum, fiunt CLIII.

Haec de scripturis firmissime tenentur, id est pascha et 10 pentecoste. ut XL illi dies ante pascha obseruentur, ecclesiae consensio roborauit; sic etiam, ut octo dies neophytorum distinguantur a ceteris, id est ut octauus primo concinat. ut autem alleluia per illos solos dies quinquaginta in ecclesia cantetur, non usque quaque obseruatur; nam et aliis diebus 15 uarie cantatur alibi atque alibi, ipsis tamen diebus ubique. ut autem stantes et in illis diebus et in omnibus dominicis oremus, utrum ubique seruetur ignoro; tamen quid in eo sequatur ecclesia dixi, ut potui, et arbitror esse manifestum.

CXVIIII.

ITEM EX EODEM LIBRO SECVNDO AD IANVARIVM. DE HIS QVI DE PAGINIS EVANGELICIS SORTES LEGVNT.

20

134 Qui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi optandum est, ut hoc potius faciant quam ad daemonia consulenda concurrant, tamen et ista mihi displicet consuetudo, ad negotia 25 saecularia et ad uitae huius uanitatem propter aliam uitam loquentia oracula diuina uelle conuertere.

1 et illa TV: illa v

5

3 et ipse TV: ipse v septem V: et septem PTv

4 summam medios a:

20 cap. CXXVII T

Vv: summae T medias TV monas v 11 pentecoste a: pentecosten TVv dies illi T 12 neophitorum TVv 13 primo T: primus V primam v 16 ubique Vv: utique T 17 ut] om. v CXXXIIII P CXXXV v; num. om. G 21 item MV: om. GTv de MVv: qui T 22 paginis] paganis V1; corr. m. 2 27 diuina TV: diuina illi v

haec v

consullenda T

qui 24 hoc]

5

CXX.

EX SERMONE AD POPVLVM IN VIGILIIS PASCHAE. QUOD IN GENESI DIES A LVCE COEPERINT ET NVNC A NOCTIBVS

COMPVTENTVR.

Dicendum est cur tanta celebritate hodierna potissimum 135 nocte uigilemus. quod die tertio resurrexerit a mortuis dominus Christus, nullus ambigit christianus. hac autem nocte hoc factum esse sanctum euangelium contestatur. totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est, non secun10 dum dierum ordinem, qui commemorantur in Genesi — quamquam et illic tenebrae praecesserunt; nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit deus: fiat lux, et facta est lux sed quia illae tenebrae nondum erant nox; nondum enim praecesserat dies. diuisit quippe dies inter lucem et tenebras, 15 et prius lucem uocauit diem, deinde tenebras noctem; et facta luce usque alterum mane commemoratus est dies unus. manifestum est illos dies a luce coepisse et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. sed posteaquam creatus homo a luce iustitiae ad peccati tenebras declinauit, a quibus eum 20 Christi gratia liberat, factum est, ut nunc dies a noctibus computemus, quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem uenire conamur et domino adiuuante fieri speramus. sic et apostolus dixit: nox praecessit, dies autem appropinquauit; abiciamus itaque opera tenebra25 rum et induamus nos arma lucis. dies igitur dominicae

[blocks in formation]

1 cap. CXXVIII T CXXXV P CXXXVI v; num. om. G 3 coeperit MV a MTV: in v 4 compatentur (a in a corr. m. 2) V 5 cur (quur P) tanta PTv: curante V quurante M 6 resurrexit 8 sanctum MV: secundum Tv diem TV: om. v

То

[ocr errors]

9 computari P'Tv: computare P1 comparari V 10 commerantur (mo

11 illic Tv: illi V

a m. 2) T
nondum erant nox] om. v
(e ex c corr. m. 2) T
24 appropinquabit v

13 illae TV: illa et v 16 usque V: usque ad Tv 19 eum 23 sic TV: sicut v dicit Tv

Eugippii

passionis, quo crucifixus est, iam transactam noctem propriam sequebatur: ideoque clausus et terminatus est usque ad parasceuen, quam Iudaei etiam cenam puram uocant, ab eius noctis exordio incipiente sabbati obseruatione. deinde sabbati dies a sua nocte incipiens finitus est uespere incipientis noctis, 5 quae pertinet ad initium dominici diei, quoniam eum dominus suae resurrectionis gloria consecrauit. illius itaque noctis ad initium diei dominici pertinentis nunc ista sollemnitate memoriam celebramus. illam noctem agimus uigilando, qua dominus resurrexit, et illam uitam, de qua paulo ante dice- 10 bamus, meditamur, ubi nec mors ulla nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoauit, quam sic excitauit a mortuis, ut iam non moriatur nec mors ei ultra dominetur. nam quoniam uenientes ad sepulchrum eius, a quibus diligentibus quaerebatur, diluculo corpus non inuenerunt responsumque 15 acceperunt ab angelis, quod iam resurrexerat, manifestum est quod ea nocte resurrexerit, cuius extremitas illud diluculum fuit. deinde cui resurgenti paulo diutius uigilando concinimus, praestabit, ut cum illo sine fine uiuendo regnemus. sed etsi forte his horis, quibus nos ducimus istam uigiliam, illius adhuc 20 corpus in sepulchro erat nondumque resurrexerat, nec sic uigilando sumus incongrui, quia ille dormiuit, ut uigilemus, qui est mortuus, ut uiueremus.

[blocks in formation]

CXXI.

EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII PRIMO. QVOMODO SECVNDVM FIGVRAM IONAE TRES DIES ET TRES NOCTES IN PAS

SIONE DOMINI COMPVTENTVR.

5 Sicut enim fuit Iona in uentre ceti tribus diebus 136 et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. sextae. feriae diei partem, qua sepultus est, cum praeterita nocte pro nocte et die accipies, hoc est pro toto die, sabbati noctem et 10 diem et noctem dominicam cum eodem die inlucescente: ac per hoc accipiendo partem pro toto habes triduum et tres noctes. quod enim dicuntur decem menses praegnantis, nouem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. et quod se dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus 15 euangelista, alter uero post octo dies dicit, partem posteriorem primi diei, in quo futurum hoc dominus promisit, et partem priorem nouissimi diei, in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumerans: ut intellegas eum qui dixit: post sex dies solos medios commemorasse, qui toti 20 atque integri completi sunt. in Genesi enim a lumine incipit dies et finit ad tenebras ad significandum lapsum hominis; nunc autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est de tenebris lucem clarescere, quia a peccatis homo liberatus peruenit ad lucem iustitiae.

5 Matth. 12, 40

20 cf. Gen. 1, 5 sqq.

14 cf. Matth. 17, 1 sq. 15 cf. Luc. 9, 28
22 cf. II Cor. 4, 6

1 cap. CXXVIII ↑ ČXXXVI P CXXXVII v; num. om. G

[blocks in formation]

9 sabbato 19 commerasse 21 ad tenebras TV: in t. v splendescere PTv

labappeccatis v

24 in T sequitur cap. CXXX de prouidentia dei (cf. cap. 355), cum quo

cohaeret cap. 137

« PredošláPokračovať »