Obrázky na stránke
PDF
ePub

in alio nihil, sic dici potest habere aliam, aliam non habere, aliam magis minusue habere uirtutem. nam et maior est in isto caritas quam in illo recte possumus dicere; et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quae 5 pietas est; et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non babeat continentiam et habeat non paruam misericordiam. et ut generaliter breuiterque complectar quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte ui10 uendum attinet: uirtus est caritas, qua id quod diligendum est diligitur; haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est; plenissima uero quae iam non possit augeri, quamdiu hic homo uiuit, in nemine. quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet ex uitio est. ex quo 15 uitio non est iustus in terra, qui faciat bonum et non peccauit; ex quo uitio non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens; propter quod uitium si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; propter quod etiam quantumlibet profecerimus necessarium est nobis dicere: 20 dimitte nobis debita nostra, cum iam omnia in baptismo dicta, facta, cogitata dimissa sint. uidet itaque qui recte uidet ubi et quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adici possit. si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret et uideret 25 unde auerteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur ut gratia dei amplius honoretur.

15 cf. III Reg. 8, 46

18 cf. I lo. 1, 8

20 Matth. 6, 12

alius post

augere DP

1 dici potest] incipit et GTV 2 alius D’MPV magis add. P 5 quod] ut T 9 habeam P a T uidendum P 12 plenissime P

posset G'Ply 13 homo) modo T 14 libet D'GʻPv 15 facit T peccabit G Pay peccet DMT 18 decimus M seducimus P 19 proficerimos DGP 20 demitte DP 21 demissa DG'ye sunt MV 22 sint u 23 dici G10 25 coronaretur P 26 praecaretur M

libero) uero Di 27 ut} et D'G'v gratiam T

Quae si ita se habent, unde fit omnium reus, si in uno offendat qui totam legem seruauerit? an forte quia plenitudo legis caritas est qua deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus qui contra illam facit in qua pendent omnia ? 5 nemo autem peccat nisi aduersus illam faciendo, quia non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc sermone recapitulatur, in eo quod diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio pro- 10 ximi malum non operatur; plenitudo autem legis caritas. nemo autem diligit proximum nisi diligens deum, ut hoc quantum potest proximo impendat, quem diligit tamquam se ipsum, ut et ille diligat deum; quem si ipse non diligit, nec se nec proximum diligit. ac per hoc qui totam 15 legem seruauerit, si in uno offenderit, fit omnium reus, quia contra caritatem facit, unde tota lex pendet. reus itaque fit omnium faciendo contra eam in qua pendent omnia. cur ergo non dicantur paria peccata ? an forte quia magis facit contra caritatem qui grauius peccat, minus qui leuius, et hoc ipso 20 admittit magis et minus quo fit quidem omnium reus? sed grauius peccans uel in pluribus peccans magis reus, leuius autem uel in paucioribus peccans minus reus: tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccauerit; tamen etiam si in uno offenderit erit reus omnium, 25 quia contra eam facit in qua pendent omnia. quae si uera sunt, eo modo et illud absoluitur quod ait homo etiam apostolicae gratiae: in multis enim offendimus omnes.

4 cf. Matth. 22, 40

6 Rom. 13, 9 sq.

3 quia v 5 reus omnium T

pendet G1 7 furaueris V 8 concupiscis P 9 diligis GPU 12 deum om. P 14 semet P 15 quià (a del. m. 1) M 17 caritatem) uirtutem v 18 eam] praeceptum DGPTv

quo GPTV

quur M ubique 19 precepta GPv 21 ammittit MTV amittit GPU maius MPV? omnium quidem Gv 22 maius MV? 25 erit V: est Msup. U.; om. DGPTV 27 absolbitur V obsoluitur Pi 28 enim) etiam P

offendimus enim, sed alius grauius, alius leuius, quanto quisque magis minusue peccauerit; tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo deo et proximo minor; et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in dei et 5 proximi dilectione. tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis; et tunc perfectissimus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate. nec sane quantum arbitror putandum est leue esse peccatum in personarum acceptione

habere fidem domini nostri Iesu Christi, si illam distantiam 10 sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus. quis

enim ferat eligi diuitem ad sedem honoris ecclesiae contemto paupere instructiore atque sanctiore? si autem de cotidianis consessibus loquitur, quis non hic peccat, si tamen peccat,

nisi cum apud se ipsum intus ita iudicat ut ei tanto melior, 15 quanto ditior ille uideatur ? hoc enim uidetur significasse di

cendo: nonne iudicastis a pud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?

Lex itaque libertatis, lex caritatis est de qua dicit: si tamen legem perficitis regalem secundum scrip20 turas: diliges proximum tuum sicut te ipsum,

bene facitis. si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de

qua satis dixi quod dicendum putaui, eandem legem libertatis 25 commemorans: sic, inquit, loquimini et sic facite,

sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam quid paulo ante dixerit nouit: quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidia

nam cotidianis etsi leuioribus, tamen uulneribus medicinam. 30 iudicium enim, inquit, sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. hinc enim et dominus: dimittite, inquit, et dimittetur uobis; date, et dabitur uobis. superexsultat autem misericordia judicio. non dictum est: uincit misericordia iudicium; non enim est aduersa iudicio, sed superexsultat, quia plures per 5 misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. beati enim misericordes, quia ipsorum miserebitur deus. et hoc utique iustum est ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. inest quippe deo et misericordia iudicanti et iudicium miseranti. 10 propter quod ei dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine; nam quisquis uelut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram iustissimam prouocat. quam timens ille dicit: ne intres in iudicio cum seruo tuo. unde dicitur populo contumaci: 15 quid uultis mecum iudicio contendere? cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato ? quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio ? sed erga illos qui misericordiam fecerunt ueraciter dicendo: dimitter nobis sicut et nos dimittimus, et sine murmuratione dando; hilarem enim datorem diligit deus. denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos uehementer illa sententia terruerat consoletur; cum admonet quomodo etiam peccata cotidiana, sine 25 quibus hic non uiuitur, cotidianis remediis expientur, ne homo,

+

2 maius DMPY? 3 quando V 7 tantum MV 8 acceptionell! (m rasa) P 9 nostri om. DGPU 11 elegi P honores Pi contempto GPTV 12 ac G’v at Gi si] qui M cottidianis DGU 13 si tamen peccat om. T

14 quanto v! 15 illi MV 16 iudica*tis P 20 diligis DGP 21 facitis regalē si P1 23 intellegendam D'G'P 25 loquimini inquit T 30 sine m. inquit T

14 Ps.

1 Luc. 6, 37 sq. 7 Matth. 5, 7 11 Ps. 100, 1

16 Hier. 2, 29 22 II Cor. 9, 7

142, 2

1 dimitte P 3 superexaltat DGPv superexaltet T iudicium D'Gv 5 superexaltat DGPv 8 demittatur et demiserunt DPI 10 miserenti DGV 12 nam /// (si eras.) P nimius MV 13 misericordiam G exspectat V pr.; s rasa

15 iudicium DG Ply 16 iudicium Gép 17 in om. Go trono MV castus T 19 superexsultet V'; sed s altera rasa; superexaltet DGPU misericordiam Gv 20 dicenda v demitte DP 21 debita nostra post nobis add. DGM'PTU 25 ammonet libri

qui cum in uno offenderit fiat omnium rous in multis offendendo quia in multis offendimus omnes magnum aggerem reatus sui minutatim collectum ad tribunal tanti iudicis peruehat et eam quam non fecit misericordiam non 5 inueniat, sed potius dimittendo atque donando mereatur sibi dimitti debita reddique promissa.

Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec quae tamen approbas non exspectas discere, quia ea docere

consuesti. si quid autem est in eis, quantum ad res ipsas 10 pertinet nam quali eloquio explicata sint non nimis curo

si quid ergo est in eis quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas et me corrigere non graueris. infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum

labores et digne honorat et de his domino deo nostro, cuius 15 munere talis es, gratias agit. unde cum libentius debeam a

quolibet discere quod inutiliter ignoro quam promtius quoslibet docere quod scio, quanto iustius hoc abs te caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio domini tantum in latina lingua litterae adiutae sunt, quantum num20 quam antea potuerunt. maxime tamen istam sententiam: qui

cumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus quo alio modo melius exponi posse nouit dilectio tua, per dominum obsecro uti nobiscum communicare digneris.

12 am16 prom

1 fixt; (a rasa) P multis enim D1 3 aggere Vi m add. m. 2; agere Di 4 perueat GP 5 demittendo DP dando T 7 fortasses GʻP Toi fort. tedium P quia P 8 dicere G 9 consuisti DMP1 10 curo si] curiosi D'G‘Pry moneas libri 13 tantus DPy? etiam sanctorum T ptius PT quodlibet DG Pv 18 debitam V; corr. m. 2; debito (o in litura) M

doctrine v in adiutorio D'GP'y 19 latinę linguae V? latino lingue M ecclesiasticae litterae DG PTV 20 ante Pi tamen) ergo DGPU quicumque autem DGP 23 ut P ut id D? 24 cūmunicare P

« PredošláPokračovať »