Obrázky na stránke
PDF
ePub

II.

ITEM DE PRAEDICTIS QVATTVOR VIRTVTIBVS, QVAS IN SVPERIORI LIBRO DISTINXIT. IN LIBRO DE MORIBVS ECCLESIAE CATHOLICAE DISPVTANS AD VNVM EAS MANDATUM RETTYLIT CARITATIS.

5 2 Nihil igitur aliud est optimum hominis, cui haerere bea

tissimum sit, nisi deus. cui haerere certe non ualemus nisi dilectione. namque illud quod quadripertita dicitur uirtus ex ipsius amoris uario quodam affectu dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur, fortitudo 10 amor facile tolerans omnia propter quod amatur, iustitia amor soli amato seruiens et propterea recte dominans, prudentia amor ea quibus adiuuatur ab eis quibus impeditur sagaciter seligens. sed hunc amorem non cuiuslibet, sed dei esse diximus, id est summi boni, summae sapientiae summaeque con- 15 cordiae. quare definire etiam sic licet, ut temperantiam dicamus esse amorem deo se integrum incorruptumque seruantem, fortitudinem amorem omnia propter deum facile perferentem, iustitiam amorem deo tantum seruientem et ob hoc bene imperantem ceteris quae homini subiecta sunt, pru- 20 dentiam amorem bene discernentem ea quibus adiuuatur in deum ab his quibus impediri potest.

Quid amplius de moribus disputem ? si enim deus est summum hominis bonum, quod negari non potest, sequitur, quoniam summum bonum appetere est bene uiuere, ut nihil sit 25 aliud bene uiuere quam toto corde, tota anima, tota mente diligere deum; a quo existit, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, nullis frangatur

3 distincxit P; destinamus v 4 retulit DGPTVU 5 caritas рі 6 beatissimom vi 10 fortitudo — amatur om. Gv 13 amor *a G amor eis G 14 selegens D'Gv se diligens MV 15 summeq; P 16 sic licet] scilicet G'T ut et DGV

17 sese DGPTV 19 seru, t. deo D 20 hominis D'G 21 a quibus D'GPv adiuuantur MV? 23 dei Giv 24 non om. G' 25 ut- uiuere om. T ut) et M pr. 28 temperantia v

incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii seruiat, quod est iustitiae, uigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusue subrepat, quod est prudentiae. haec est una perfectio, qua sola impetrat ut ueritatis sinceritate perfruatur. haec 5 nobis testamento utroque concinitur, haec nobis hinc atque inde suadetur. diligamus igitur deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente quicumque ad uitam aeternam peruenire proposuimus. haec est, inquit saluator, uita aeterna, ut

cognoscant te uerum deum et quem misisti Iesum 10 Christum. aeterna igitur uita est ipsa cognitio ueritatis.

quam ob rem quam peruersi atque praeposteri sunt qui se arbitrantur dei cognitionem tradere ut perfecti simus, cum perfectorum ipsa sit praemium. quid ergo agendum, nisi ut

eum ipsum quem cognoscere uolumus prius sincera caritate 15 diligamus?

III.

AN VIRTVTES, QVIBVS AD AETERNITATEM TENDITVR, DESITVRAE SINT CVM AD AETERNA PERDVXERINT. EX LIBRO DE TRINI

TATE XIIII INTER CETERA ET AD LOCVM.

Vtrum autem etiam tunc uirtutes, quibus in hac mortalitate 3 bene uiuitur, quia et ipsae incipiunt esse in animo, qui cum sine illis prius esset tamen animus erat, desinant esse cum ad aeterna perduxerint nonnulla quaestio est. quibusdam enim

uisum est desituras et bonos animos sola beatos esse cogni25 tione et scientia, hoc est contemplatione naturae; in qua nihil

est melius et amabilius ea natura, quae creauit omnes ceteras instituitque naturas. cui regenti esse subditum si iustitia est, immortalis est omnino iustitia nec in illa esse beatitudine

8 lo. 17, 3

4 quae

1 alia G alio G'v 3 subrepat a: subripiat libri G?P?T 7 et post anima add. P 12 perfectissimus GʻMTV perfectissimos D perfectissimis P 13 praemia M 14 caritati D' 17 An- perduxerint om. MV 18 aeternam perduxerunt P 19 et ad locum om. Gv 21 uiuitur bene v 24 bonus animus s. beatus DG: 26 melius est D 27 essent subditę P? 28 in om. Pv

desinet, sed talis ac tanta erit, ut perfectior et maior esse non possit. fortassis et aliae tres uirtutes, prudentia sine ullo iam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum erunt in illa felicitate: ut prudentiae sit nullum bonum deo praeponere 5 uel aequare, fortitudinis ei firmissime cohaerere, temperantiae nullo defectu noxio delectari. nunc autem quod agit iustitia in subueniendo miseris, quod prudentia in praecauendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in cohercendis delectationibus prauis non ibi erit, ubi omnino 10 nihil mali erit. ac per hoc ista uirtutum opera, quae huic mortali uitae sunt necessaria sicut fides, ad quam referenda sunt, in praeteritis habebuntur et aliam nunc faciunt trinitatem cum ea praesentia tenemus, aspicimus, amamus, aliam tunc factura sunt cum ea non esse, sed fuisse per quaedam 15 eorum uestigia, quae praetereundo in memoria derelinquent, reperiemus; quia et tunc trinitas erit cum illud qualecumque uestigium et memoriter retinebitur et agnoscetur ueraciter et hoc utrumque tertia uoluntate iungetur.

20

IIII. DE QVATTVOR AFFECTIONIBVS, QVAS A CICERONE PERTVRBATIONES, AB ALIIS PASSIONES APPELLATAS VERGILIVS HOMINI PROPTER CARNEM INESSE DIXIT, IN LIBRO XIIII DE CIVITATE

DEI INTER CETERA SIC EXPONIT. 4 Aggrauamur autem corruptibili corpore et ipsius aggra- 25

uationis causam, non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore expoliari, sed eius

2 tres V; t add. m. 2 iam ullo T 5 facilitate P prudentia P1 6 ei] et D'G'v sit G: adhaerere P 7 dilectari P 10 coercendis Gv choercendis PT nihil omnino DGTV 13 fiunt Di 14 teneamus G+ aspiciamus P1 16 memoriam MV derelinquunt D 17 repperiemus GʻMP1v repperimus V 18 agnoscitur P et DGPTV: ut MV 19 iungitur DGv coniungatur P 21 ciceroni Gi perturuationes V 22 passionib; v

uirgilius libri 23 in MV: ex DGPTY 25 autem) ergo DGPTV 27 corpore] corrumpere et MV

10

immortalitate uestiri. et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit non grauabit. aggrauat ergo nunc animam corpus corruptibile et deprimit terrena in habitatio sensum multa cogitantem. uerum tamen qui omnia s mala animae ex corpore putant accidisse in errore sunt. quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens:

igneus est illis uigor et caelestis origo
seminibus, quantum non noxia corpora tardant

terrenique hebetant artus moribundaque membra, omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem, timorem, laetitiam, tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:

hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque nec auras

suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco : tamen aliter se habet fides nostra. nam corruptio corporis, quae aggrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena.

nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima pec30 catrix fecit esse corruptibilem carnem. ex qua corruptione

carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia iniquae uitae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui

non habet carnem. etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus 9 uel si quid huius modi mali est quod ad carnis pertinet

uoluptatem non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamen maxime superbus

15

2 Sap. 9, 15

8 Aen. 6, 730 sqq.

2 grauauit DG4 adgrauabit Pi 3 depremit P. 4 quia D'G 5 accedisse DP 6 uirgilius D'GMPTv 8 ollis G’v 9 seminis DGʻT 10 terraeniq. MV bebetant vi 11 omnesque animi per om. G' 12 originis T 13 accedere DT accidisse P2 15 capiuntque M cupiunt P2 dolentque Plv aura P2 scipiunt DGPTv suscipiant T" clausa P 18 poenę Gv 19 sed - carnem om. M'; add. m. 2 in marg. 20 facit P? 21 existunt P 22 uti adtribuenda G'o 23 nec D diabulum D 24 fornicatur Dipi 26 uoluptates D'GPTV , dicere T

16 su5 cf. Gal. 5, 20

atque inuidus, quia illum uitiositas sic obtinuit, ut propter hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno supplicio destinatus. haec enim uitia, quae tenent in diabolo principatum, carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habere; dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, s inuidias opera esse carnis. quorum omnium malorum caput atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabolo. quis autem illo est inimicior sanctis ? quis aduersus eos contentiosior et magis aemulus atque inuidus inueniatur ? at haec omnia cum habeat sine carne, quomodo sunt ista opera car- 10 nis, nisi quia opera sunt hominis, quem, sicut dixi, nomine carnis appellat? non enim habendo carnem, quam non habet diabolus, sed uiuendo secundum se ipsum, hoc est secundum hominem factus est homo similis diabolo, quia et ille secundum se ipsum uiuere uoluit, quando in ueritate non stetit, ut 15 non de dei, sed de suo mendacium loqueretur qui non solum mendax uerum etiam mendacii pater est. primus est quippe mentitus et a quo peccatum, ab illo coepit esse mendacium. cum ergo uiuit homo secundum hominem, non secundum deum, similis est diabolo.

Non ex carne tantum efficitur anima ut cupiat, metuat, laetetur, aegrescat, uerum etiam ex se ipsa his potest motibus agitari. interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia si peruersa est, peruersos habet hos motus; si autem recta est, non solum inculpabiles uerum etiam laudabiles erunt. uoluntas 25 est quippe in omnibus, immo omnes nihil aliud quam uoluntates sunt. nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas

20

15 cf. Io. 8, 44

1 quae DGPTV

2 caliginosis G’Tv calinosi G' 3 distinatus Dpi enim MV: autem DGPTV principatom T' 4 diabolo D? 6 operas P 8 inimiticior DGPv 9 inuenitur D'Go ad D'P', 13 uidendum M 16 sed (de om.) G' mendacio D'G'V (o ex um corr. m. 1) 17 est om. Gv cato V 21 afficitur DGPTV 22.&grescat G ex se ipsa om. Pt se om. D potest) post MV 23 quia) quae D'P?T 24 peruersus P modos G'v 25 solus M inculbabiles G inculpabilis Di 27 laetia V uoluntases G

18 pec

« PredošláPokračovať »