Obrázky na stránke
PDF
ePub

ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio eruditioribus utique temporibus resurrectionem carnis Christi atque in caelum ascensionem tamquam id quod fieri non potest mens humana ferre non posset eludensque ab 5 auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantium miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus

praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nouum saeculum 10 secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime

crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurre

bant ostenta uirtutum et persuadebatur ueritas noua consue15 tudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui perseque

batur furore, sequeretur fide.

CXLVIII.

SEQVITVR: DE MIRACVLIS, QVAE VT MVNDVS IN CHRISTVM

CREDERET FACTA SUNT ET FIERI MVNDO CREDENTE NON 20

DESINVNT.

Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta 164 esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc, ut crederet mundus. quisquis

adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, 25 qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut

nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta

1 temporis o 2 tyberio v 4 posset] possit Tv 5 auribus TV: uberibus v cordibusque TV: cordis v 6 factam Tv: facta V 7 contestantia Tv 8 tamque (e add. m. 2 in ras.) T 12 pullulatura (u altera in ras.) T pollutura v sereretur Tv: sererentur MV 14 consuetudine v 15 ratione v 16 furore Vo: futura T 17 cap. CLVI T CLX (sic) P CLXV Go 18 sequitur MV: om. PTV christo PT 20 desinunt] ex eodem libro add. PTV 21 quur MVU 22 necessariam MV 26 credatur T

fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus ? unde temporibus eruditis et ompe, quod fieri non potest, respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? 5 breuis est igitur nostra complexio: aut incredibilis rei, quae non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. 10 nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. in eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt et propter quod credendum facta sunt. haec ut fidem 15 facerent innotuerunt, haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine siue per sacramenta eius siue per orationes uel memorias sanctorum eius; sed non eadem 20 claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum. haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. 25 nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis christianis fidelibus a fidelibus indicentur.

[ocr errors]

8'ita V: ista Tv 9 miraculis (is a m. 2 in ras.) T nimia T nimium v 10 infidelitatem (de a m. 2 in ras.) T 16 per TV: ut v

quam v: qua TV 17 innotescant v 21 quanta illa

22 canon v: chanon MV conon T sacrarum TV: sacrum

quem] om. v 24 ibi TV: ubi v 27 ciuitas) om. v aliisque (i prior in ras.) T 30 a fidelibus indicentur) om. v

om. V

CXLVIIII.

EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. AN AD DOMINICI CORPORIS MODVM OMNIVM MORTVORVM RESVRRECTVRA SUNT

CORPORA.

5

Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resur- 165 rexit nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus,

apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixeri10 mus ad domini corporis modum etiam quorumcumque ma

iorum corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel

habuit in iuuentate, etiam si senex sit mortuus, uel fuerat 15 habiturus, etiam si est ante defunctus, atque illud quod com

memorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi capiti in populis christianis accedente omnium perfectione

membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de 20 resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut

nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus circa XXX quippe

annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines 25 iuuentutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde

16 cf. Eph. 4, 13

fas

1 cap. CLVII T CLXV GP, 2 de ciuitate dei] om. PTv 3 sunt V: sint Tv 5 mortuus (om. est) T' 6 nec fas TV: ne

7 corpori. (s ras.) T 10 domini V: dominici PTv corporis (cor add. m. 1 in ras.) V quorumcumque MV: quorumque PTV maiorum MV: maiora PTv 11 corpora corpora (corr.

corporibus (bus a m. 2 in ras.) T 13 quam uel PT: uel quam MV quam v 14 in PTv: om. MV iuuentatē (a in u corr. m. 2) V iuuentale (1 in ras. a m. 2) M iuuentute PTV 18 capite v perfectionem v 21 infra TV: mira v

m. 1) T

iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

[blocks in formation]

SEQVITVR: QVALIS INTELLEGENDA SIT CONFORMATIO SANC

TORVM AD IMAGINEM FILII DEI.

166 Illud etiam quod ait praedestinatos conformes ima

ginis filii dei, potest et secundum interiorem hominem intellegi - unde nobis alio loco dicit: nolite conformari 10 huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur dei filio — potest et sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes, quod quidem et ad ipsam resurrectionem 15 corporum pertinet. Si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nibil 20 oberit, etiam si erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.

25

3 Eph. 4, 13

8 Rom. 8, 29

10 Rom. 12, 2

2 mensura v 5 cap. CLVIII T CLXVI P CLXVII Gv 6 sequitur MV: om. PTv 7 dei] ex eodem libro XXII add. PTv 10 dicit TV: dicitur v 12 ubi TV: ibi v ne conformemur conformamur) om. v 13 sic Vo: si T 18 ita) om. v

ista PTv: in ista MV conformatio PTV: conformatione MV non M’PTv: in MV 20 iuuenili v

CLI.

SEQVITVR: AN IN SVO SEXV RESVSCITANDA ATQVE MANSVRA

SINT CORPORA FEMINARVM.

Nonnulli propter hoc quod dictum est: donec occur- 167 ramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: conformes imaginis filii dei nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam deus solum uirum

fecit ex limo, feminam ex uiro. sed mihi melius sapere ui10 dentur qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant.

non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam priusquam peccassent, nudi erant et non confundebantur uir et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura

seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, 15 quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit.

erunt tamen membra feminea non accommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia,

qui et quod non erat fecit et liberabit a corruptione quod 20 fecit. ut enim in exordio generis humani de latere uiri dor

mientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus

lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit; 25 quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia.

nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur „for

6 Rom. 8, 29

20 cf. Gen. 2, 21

4 Eph. 4, 13 23 cf. Io. 19, 34

1 cap. CLVIIII T CLXVII GPU 2 sequitur MV: om. PTV 3 sint MV: sunt PTv faeminarum V; ex eodem libro XXII add. Peo 6 imaginis) imagnis T 7 sexsu T faemineo V resurrectura T faeminas V; sic fere ubique

8 omnes TV: omnes homines v 14 sexsus T 16 menbra T 18 dei PTV: deus MV 19 facit v liberabit MVv: librauit T liberauit a

23 latus exanimis in cruce pendentis v VIIII.

34

« PredošláPokračovať »