Obrázky na stránke
PDF
ePub

partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit 5 omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.

Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post 10 mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo quod in sepulchris remansit in spiritalis corporis nouitatem ex animalis corporis uetustate mutatum resurget incorruptione atque immortalitate uestitum. sed etsi uel casu aliquo graui uel inimicorum immanitate totum penitus conteratur in puluerem 15 atque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest, nusquam esse sinatur omnino, nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed 20 tamen spiritus, non caro. cuius rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate. non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant quibus ait apostolus: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita 25 dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit

[blocks in formation]

tatem-corporis] om. MV; spatium uacuum 19 fere litt. in V

[blocks in formation]

autem etiam corpore spiritalis, cum eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum est: seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale. quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quia nondum uenit in experimentum, uereor, ne temerarium sit omne quod de illa s profertur eloquium.

CLIII.

EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE NOVITATE CORPORIS SPIRITALIS, IN QVAM SANCTORVM CARO MVTABITVR. 169 Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et 10 eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! non enim animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine ulla carnali corruptione substantiam.

170

CLIIII.

DE PERVICACIA QVORVNDAM, QVI RESVRRECTIONEM CARNIS, 15 QVAM, SICVT PRAEDICTVM EST, TOTVS MVNDVS CREDIT, IM

PVGNANT.

Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles; de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. 201 sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. hoc enim credidit mundus

[blocks in formation]

quod praedixit deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem fuerat mundus crediturus; neque Petri maleficiis ea cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. ille est enim deus, quem — - sicut iam dixi aliquotiens nec commonere 5 me piget confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa numina perhorrescunt; quem sic laudauit, ut eum et deum patrem et regem uocaret. absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quomodo uolunt hi qui hoc cum mundo non crediderunt quod mundum credi10 turum esse praedixit. cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt? si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant 15 illi deo, cui tam magnum perhibent testimonium, tantam prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si etiam aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudauit, ipse promisit, ipse compleuit. utrum enim non potest facere, ut resurgat caro et uiuat in 20 aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum deo? sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. credamus 25 ergo quod potest non credendo quod non potest. non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se

2 cf. de ciu. dei XVIII, 53

1 praedixit deus TV: dixit d. v fuerat Tv

2 mundus

neque MV: neque enim GTv 4 aliquoties v

6 probare Tv: improbare MV MTV (o in u corr. m. 2 V)

T

qui] quia v

cupientem MV

7 deum (om. et) v

12 credituros (o in u corr. m. 1) T

14 credenda Tv: credendum V

numina] nomina

10 non] om.

magnam v

13 si ne si TV: nisi v perhibenti v

Tv: sic V

faciunt v

testimonio

20 id

itaque V:

18 ipse laudauit a: esse laudauit TVv
25 non credendo - potest] om. T

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

26 credentis T

171

facturum esse promisit, et sic credant, sicut id credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. hoc autem malum esse unde demonstrant? non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. de ordine ele- 5 mentorum iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est immortalitati, in libro XIII satis, ut opinor, ostendimus. legant superiora operis 10 huius qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.

CLV.

SEQVITVR: QUOMODO PORPHYRII DEFINITIO IPSIVS PLATONIS SENTENTIA DESTRVATVR.

Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus 15 esse omne fugiendum. nihil ergo prodest, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputaui. uerum hic unum inde tantum commemorabo. emendet libros suos istorum omnium magister Plato et 20 dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos, quibus tamen deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, immortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio 25

v

T

Gv

P

1 sic] si v
9 immortalitate (e in i corr. m. 1) T
11 non legerant v

6 coniecturis Vv: coniuncturis T

13 sequitur] om. GPTv definitio] definito GP1v

eodem libro XXII add. GPTv
est T

18 effugeret P1
beata Pi

21 dicant T
23 deus] deos T

8 ualitudinis 10 opinor (i ras.)

12 cap. CLXII T CLXX P CLXXII porphyrius (us in i corr. m. 2) 14 sententia] **sentia T

16 fugiendam P

iam] etiam Go

fugiturus G1

25 sed] om. G'P'v

ex

prodest] prode

hinc**** T

22 inclusus P1

praeualente promisit. ubi etiam illud euertit quod dicunt, quoniam est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi dis a se factis promisit deus non factus immortalitatem, quod s impossibile est se dixit esse facturum. sic enim eum locuturum narrat Plato: quoniam estis orti" inquit „immortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetui10 tatem uestram quam illa quibus estis colligati." si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant dis factis ab illo deo, qui eos fecit, secundum Platonem quod est impossibile fuisse promissum. qui enim dicit: „uos quidem immortales esse non potestis, sed mea uoluntate 15 immortales eritis" quid aliud dicit, quam id quod fieri non potest me faciente tamen eritis"? ille igitur carnem incorruptibilem, immortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod impossibile est se facturum esse promisit. quid adhuc quod promisit deus, quod deo promittenti credidit 20 mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse impossibile clamant, quando quidem nos deum, qui etiam secundum Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus? non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. et in quo

6 Plato Tim. p. 41"

quod] quo v

2 quoniam]

1 euertit (d ras.) P euertet T quod P 3 eandem P1 4 dis MTV: diis Gv di**is P factus] factis P 5 se] sed G'P'T facturum] futurum P locuturum MV: locutum GPTv 6 immortalis Pi 7 dissoluimini Pi 8 fata G'v: facta G'MPTV erunt (u ex a corr. 9 quam consilium] incipit codex A

m. 2) P MV

conlegati T

diis GP MV

deos G2v

non

10 uestra

14 immortales]

12 dis] mortales

18 impos

11
sunt (non add. m. 1) V
factos G

17 resuscitabit G'v: resuscitauit AG'MPTV
sibile est] impossibil est M
crededit A credit T

Pv

24 quo] qua MV

possibile est G1 19 promittente G 20 promissus (sus ex it corr.) A

« PredošláPokračovať »