Obrázky na stránke
PDF
ePub

spiritu sine intermissione uidebimus. nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolus: nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tamquam a domini spiritu; nec aliter intelle- 5 gimus et quod in psalmo canitur: accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. fide quippe acceditur ad deum, quam cordis constat esse, non corporis. sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus de re quippe inexperta loquimur ubi aliqua 10 quae aliter intellegi nequeat diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est, ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: cogitationes mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae.

Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita 15 mentis aspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri deum. sed istam 20 ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat deum corporalia ista nescire? numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere? deinde quod de propheta Heliseo paulo ante diximus nonne satis indicat etiam spiritu, non 25 per corpus, corporalia posse cerni? quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen

2 II Cor. 3, 18

6 Ps. 33, 6

13 Sap. 9, 14

1 nisi] ne sic P

ria P

10 accessos P

11 nequeat] neque ad G1Pv

enim esset] om. P 3 gloria P 5 glo8 quam] quae G'v 9 quantus P quantas G1 12 continguat

P

Ро

13 cogitationis P 15 ratiotinatio Gv qua T: qui G

16 aspectum P

T: possit GPv 19 profecto] perfecto P

oculus P

20 spiritales G2v

22 audiat (i in e corr. m. 2) G 24 oculus Pi

uidere G1Pv

18 ipsa Gv posset

esset] esse P

[blocks in formation]

propheta non per corpus, sed per spiritum uidit. sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid, si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? spiritus enim est deus. deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit 5 in corpore et haec terrena membra uegetat facitque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non 10 possumus? uitas autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus.

Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos esse uisuros mundana tunc corpora caeli noui et terrae nouae, ut deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia 15 gubernantem per corpora, quae gestabimus et quae conspiciemus, quaquauersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, per speculum in aenigmate, ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum 20 corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: 25 ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum

17 cf. Rom. 1, 20

18 cf. I Cor. 13, 12

2 uidere G1Pv spiritu G3: spiritum tante P erit] erat G1P 3 cor4 uita T 6 interiori P in

1 ergo PT: enim Go G1PTV quid] quod v pore] corpora G'v uideantur v

teriora G1v

sensus G1v 8 uiuentibus corpore (corr. m. 1) P

12 ualdeque] ualde G est] om. G1v 15 gestauimus G'v spicimus P

[ocr errors]

con

17 nunc] nun T

16 quaqueuersum G1v carissima P perspecuetate 19 qua] que P

quam] qua P

20 oculus P1 sed] om. P 21 exherentes P

22 aspiciemus

P non credimus- uitam] T' in ras. credemus P 23 eorum] eorumque G1 eorum quoque Gv cumque G2; om. v

24 conspiciemus P

25 quo

spiritale (om. illa) G1 lumina] lumen G1P

circumferemus, incorporeum deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. aut ergo sic per illos oculos uidebitur deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis siue scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel im- 5 possibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita nobis deus erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni quae tunc fuerit creatura, uideatur et per cor- 10 pora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. tunc enim implebitur quod apostolus, cum dixisset: nolite ante tempus quicquam iudicare, mox addidit: donec ueniat dominus et inluminet15 abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo.]

CLVIII.

EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE AETERNA
FELICITATE CIVITATIS DEI SABBATOQVE PERPETVO.

174 Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, uacabitur dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessa

[blocks in formation]

P 17 a deo] explicit cod. T

CLXXIII P

ti

10 omni] oma p1 peruenienti P' peruenicogitationis P

16 manifestauit P

13 nobis] cogitationis

18 cap. CLVIIII A CLXXII Go

20 ciuitas (ti add. m. 2) G 23 dissidia G1

20

bitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. admoneor etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis, quae 5 nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena, certa securitas, sempiterna felicitas, proficient laudibus dei. omnes quippe illi de quibus iam sum locutus qui nunc latent harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis 10 cuncta dispositi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles uidebuntur, rationales mentes in tanti artificis laude rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. qui motus illic talium corporum sint futuri temere definire non audeo, quod excogitare non ualeo; tamen et motus et status sicut 15 ipsa species decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. certe ubi uolet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec uolet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit decere. nec corpus. uera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione decipitur; uerus honor, qui nulli 20 negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; uera pax, ubi nihil aduersi nec a se ipso nec ab aliquo quis

[ocr errors]

2 Ps. 83, 5

1 ammoneor AMP2V: ammonior P1 amoeniora G1v

2 lego] loco 7 pro

9 per] p A

11 uidebuntur G3: uide

artifices G1

lau

5 uidimus P usos MV 6 plena] planae A ficiet G1 illi] illae G'v 8 armoniae libri corporis] corpus G'v 10 cuncti v bantur AG MPVv rationalis mentis G2 dem AG 12 rationabilis] om. Gv; rationalis P pulchritudini MV pulchritudine GPv1 delectationes M dilectatione P cendent a succedent AGP succedunt P1 succedat V accedat M 13 talium] om. G'v; talum P temere] timere G1 tenere P1 14 status] factus P 15 ubi] ibi MV

[blocks in formation]

decet G2v

suc

16 pro

posset G1Pv decere] dicere

19 adolatione GPv

defertur MV defferetur v

indignos (o in u corr.) G

deci

que patitur. praemium uirtutis erit ipse qui uirtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. quid est enim aliud quod per prophetam dixit: ero illorum deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi: „ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste 5 desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona"? sic enim et illud recte intellegitur quod ait apostolus: ut sit deus omnia in omnibus. ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. 10 hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus sicut ipsa uita communis aeterna.

Ceterum qui futuri sunt pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? quod tamen futuri sint non est ambiguum. 15 atque id etiam beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc non inuident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo concordiae uinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore 20 uult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata compago. sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne uelit amplius.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »