Obrázky na stránke
PDF
ePub

si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia; quod absit omnino. nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest 5 hanc importare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur metafora, hoc est de re propria ad rem non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem, procul dubio, 10 fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. et petra Christus et cor lapideum Iudaeorum. item leo Christus et leo diabolus et innumerabilia talia dicuntur esse mendacia. quid, quod haec tropica locutio usque 15 ad eam peruenit quae appellatur antifrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus, quod non luceat, Parcae, quod non parcant? unde illud est in scripturis sanctis: si non in faciem benedixerit tibi; quod diabolus ait domino de sancto Iob, et intellegitur maledixerit“. 20 quo uerbo et Nabutthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. dictum est enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio figurata in mendacio deputabitur. si autem non est mendacium, quando ad intellegentiam ueritatis aliud 25 ex alio significantia referuntur, profecto non solum hoc quod fecit aut dixit Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph uelut inludendis locutus est fratribus, nec quod

[blocks in formation]

Dauid simulauit insaniam, nec cetera huius modi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea quae uera sunt intellegenda referendae; quae propterea figuratis uelut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exer5 ceant et ne nudata ac promta uilescant. quamuis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, quodam modo in nostra cognitione renouantur et renouata dulcescunt, nec inuidentur discentibus, quod his modis obscurantur, sed commendantur magis, ut 10 quasi subtracta desiderentur ardentius et inueniantur desiderata iucundius. tamen uera, non falsa dicuntur, quoniam uera, non falsa significantur seu uerbo seu facto. quae significantur utique enim, ipsa dicuntur. putantur autem mendacia, quoniam non ea quae uera significantur dicta intelleguntur, sed ea 15 quae falsa sunt dicta esse creduntur. hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum quod Iacob fecit attende. hedinis certe pellibus membra contexit. si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit, ut putaretur esse qui non erat. si autem hoc factum ad illud propter quod signifi20 candum re uera factum est referatur, per hedinas pelles peccata, per eum uero qui eis se operuit ille significatus est qui non sua, sed aliena peccata portauit. uerax ergo significatio nullo modo mendacium recte dici potest. ut autem in facto, ita et in uerbo. nam cum ei pater dixisset: quis es tu, 25 fili? ille respondit: ego Esau primogenitus tuus. hoc si referatur ad duos illos geminos, mendacium uidebitur; si

[blocks in formation]

autem ad illud propter quod significandum ista gesta, dicta, conscripta sunt, ille est intellegendus in corpore suo, quod est eius ecclesia, qui de hac re loquens ait: cum uideritis Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras; et uenient ab 5 oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi. sic enim quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. cum igitur tam uera tamque signi- 10 ficentur ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter? cum enim quae significantur non utique non sunt in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, procul dubio uera significatio est nullumque mendacium.

ITEM INTER CETERA EX EODEM LIBRO.

15

Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi uideatur tripertita ratio disputandi aduersus eos qui patronas mendaciis suis scripturas uolunt adhibere diuinas: ut prius ostendamus nonnulla, quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intellegantur; deinde si qua ibi 20 mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio contra omnes omnium opiniones, quibus uidetur ad uiri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum.

Quando quidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes 25 iudaizare cogebant, merito reprehensa atque correpta est, et

3 Luc. 13, 28 sqq.

significandu (u ex ā corr.) P e corr.) P loques P 4 Isaac] et isaac P

1 quod] om. P1

[blocks in formation]

3 qui (i ex iocob P

11 putare

15 item-libro 16 aliquando PV

17 uidetur (a add. m. 2) P
mentiri] mentire P1; om. v

ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum ualeret. cum enim uidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, squomodo gentes cogis iudaizare? id autem quod ipse fecit, ut quasdam obseruationes legitimas Iudaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legis prophetisque monstraret, absit, ut mendaciter eum fecisse credamus. de hac quippe re satis est eius nota sententia, qua fuerat constitutum 10 nec Iudaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani fierent, esse cogendos, ut illa sacramenta, quae diuinitus praecepta esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento 15 reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad deum salui esse non possent. erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque cogebant gentes iudaizare. id enim erat cogere, sic ea necessaria prae20 dicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis salus esset in Christo; hoc error quorundam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. quod ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, compatiendo id fecit, non mentiendo. fit enim quis25 que tamquam ille cui uult subuenire, quando tanta misericordia subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. itaque fit tamquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. unde illud est

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

eius apostoli quod iam supra commemoraui: fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huius modi in spiritu mansuetudinis; intendens te ipsum, ne et tu temteris. nam si propterea, quia dixit: factus sum Iudaeis 5 tamquam Iudaeus, et his qui sub lege erant tamquam sub lege, ideo putandus est mendaciter suscepisse legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idolatriam eodem modo mentiendo suscipere qui dixit etiam his qui sine lege erant tamquam sine lege se factum, ut eos lucri faceret; 10 quod utique non fecit. non enim alicubi sacrificauit idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit.

Mendacium est quippe falsa significatio cum uoluntate fallendi. non est autem falsa significatio, ubi, etsi aliud ex 15 alio significatur, uerum est tamen quod significatur, si recte intellegatur.

Sunt quaedam eius modi etiam saluatoris in euangelio, quia et ipse dominus prophetarum propheta esse dignatus est. talia sunt illa, ubi de muliere, quae fluxum sanguinis 20 patiebatur, ait: quis me tetigit? et de Lazaro: ubi posuistis eum? sic quippe interrogauit quasi nesciens quod utique sciebat; ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa uelut ignorantia sua significaret. quae significatio quoniam uerax erat, mendacium profecto non erat. eos namque signifi- 25 cabant siue illa fluxum sanguinis patiens siue ille mortuus quadriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam modo

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »