Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae ut maneas in ea; sed in qua eius parte maneas hoc considero. transcendi enim partes 5 eius quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium. et ueni ad partes eius, ubi commendaui affectiones animi mei; nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus; nec 10 ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes 15 super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. et quid quaero quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te dedici, et in ea te inuenio cum recordor te.

Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in 20 memoria mea priusquam te inuenirem. ubi ergo te inueni, ut discerem te nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diuersa consulentibus; liquide tu respondes, sed non liquide omnes 25 audiunt. omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te audierit.

[blocks in formation]

P 19 neque inuenirem om. P1 20 inuenirem MV: discerem

DGP'Tv ubite om. P

recidimus D

21 et recedimus-locus om. G1v

22 praesedes DG1MV 23 respondis DG1MVv

24 respondis DMV

25 omnes

audiunt om. M1

28 ad te T

Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam et in ista formonsa quae fecisti deformis irruebam; mecum eras, et tecum non eram et ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti, et rupisti surditatem 5 meam; coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam; fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi; gustaui, et esurio et sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam 10 quem tu imples subleuas eum, quoniam tui plenus non sum oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus et ex qua parte stet uictoria nescio. contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis et ex qua parte stet uictoria nescio. hei mihi, domine, miserere mei; hei mihi! ecce uulnera 15 mea non abscondo. medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temtatio est uita humana super terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat; quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse 20 quod toleret. prospera in aduersis desidero, aduersa in prosperis timeo; quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temtatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! uae aduersitatibus saeculi semel et iterum ac tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa 25 aduersitas dura est et ne frangat tolerantiam! numquid non temtatio est uita humana super terram sine ullo interstitio?

[blocks in formation]

tua Gv

9 me nusquam] mentisquam V mente nusquam G

12 onori G1
meroris D memores G1v mees pi

add. Pr

18 uellit DG1P1

nescio om. M'

bonis P2

ex

contendunt 14 meis 15 ei DGPv et T mihi om. D1 tollerare DG2 19 amare D 20 se] si mauult] mala uult P mallet G 25 ac MV: et DG2PTv; om. G1

13 erroribus P1

stet] ē. P

[ocr errors]

tollerare DGT

21 toleraret G'v tristitia G'v

27 ulla

Et tota spes mea non nisi in magna ualde misericordia tua. da quod iubes, et iube quod uis. imperas nobis continentiam; et cum scirem, ait quidam, quia nemo poterat esse continens nisi deus det, et hoc ipsum serat sapientiae scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus; minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas deus meus, accende me. 10 continentiam iubes: da quod iubes, et iube quod uis.

Iubes certe ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid quam concessisti monuisti. et quoniam dedisti factum est, et antequam dispensator sacra15 menti fierem. sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et 20 tantum ualet imaginis inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa persuadeant quod uigilanti uera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde 25 retranseo. ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet?

3 Sap. 8, 21

11 cf. I Io. 2, 16

1 misericordiam tuam D'P1 3 quidem G1v

potest DGPTv

6 ticonentiam G1 collegimus G'v a eras. in D 7 qui-te

[blocks in formation]

numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde etiam saepe in somnis resistimus nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus assensum? et tamen tantum interest, ut cum aliter accidit euigilantes ad conscientiae 5 requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus. numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque abundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine, 10 magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale 15 uel tantulum libeat quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita sed etiam in hac aetate non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei dixi bono domino meo, exsultans 20 cum tremore in eo quod donasti mihi et lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam.

Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, prius

25

[blocks in formation]

dantiori Gv MT

10 lascibos M1V1

motos D1

meis operis

consciae D1 6 repperiamus libri 9 abun

11 me om. D1 12 repellis G1 14 corruptilarum DV corruptellarum P animalis D

16 cohibere DGv

entes Pi 18 hac aetatem D1 aetate hac G
D'P' malo G1 pro malo v deo Gv
24 absorta libri 25 uictoria Gv

17 dormi

20 male

19 et aut T
22 consummatus DGv

27 ędendo (ę a m. 2) V

quam escas et uentrem destruas cum occideris indigentiam. satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas et aduersus istam suauitatem pugno ne capiar, et cotidianum bellum gero 5 in ieiuniis saepius, in seruitutem redigens corpus meum; et dolores mei uoluptate pelluntur. nam et fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febres necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua 10 et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur. hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae; ipse enim transitus uoluptas est et non est 15 alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est; nam quod saluti satis 20 est delectationi parum est; et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluntaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi ualetudinis, 25 ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his tem

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »