Obrázky na stránke
PDF
ePub

turae. et si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, iustitia, caritas, castitas et cetera talia, quae profecto non mole corporis pendimus nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte intellegimus, sine aliqua corpulentia uel simili- 5 tudine corpulentiae in luce mentis aspicimus: quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior? non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere apostolus testis est, ubi ait: inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea quae facta sunt in- 10 tellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus ac diuinitas. ac per hoc, cum eadem trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. anima itaque considerata maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad eius imaginem facta 15 est, si cogitationes nostras et intellegentias non euicerit, sed eius quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intellegentiam, mente atque intellegentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque creatorem intellegendum ipso adiuuante meditemur attollere. 20 si autem in se ipsa deficit sibique succumbit, pia fide contenta sit, quamdiu peregrinatur a domino, donec fiat in homine quod promissum est, faciente illo, qui potens est, sicut ait apostolus, facere supra quam petimus et intellegimus.

Restat itaque, ut ita credamus unius esse substantiae trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa trinitas. ad quam uidendam quantumlibet in hac uita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate quod uidebimus.

cum uero

25

[blocks in formation]

quod in resurrectione promittitur spiritale corpus habere coeperimus, siue illam mente siue mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritalis corporis gratia, etiam corpore uideamus, non tamen per locorum interualla nec in parte minorem, in 5 parte maiorem, quoniam non est corpus et ubique tota est, pro nostra capacitate uidebimus.

Quod uero posuisti in epistula tua, uideri tibi, uel potius quod uidebatur tibi nihil uiuum secundum substantiam inesse iustitiae ideoque te non posse adhuc deum, id est ui10 uentem naturam iustitiae similem cogitare, quia iustitia“ sicut dicis „non in se, sed in nobis uiuit, immo potius nos secundum illam uiuimus, ipsa uero per se iustitia nequaquam uiuit" ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit uitam ipsam non uiuere, qua fit, ut uiuat 15 quidquid non falso dicimus uiuere. puto enim absurdum tibi uideri, ut per uitam uiuatur et uita non uiuat. porro si uita ipsa praecipue uiuit, qua uiuit omne quod uiuit, recole, obsecro, quas dicat scriptura diuina animas mortuas; profecto inuenies iniustas, impias, infideles. nam licet per 20 illas uiuant corpora impiorum, de quibus dictum est, quod mortui sepeliunt mortuos suos, et ibi intellegantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua uita neque enim aliter ex eis possent corpora uiuere, nisi qualicumque uita, qua omnino animae carere non possunt, unde immortales merito 25 uocantur non tamen ob aliud amissa iustitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum licet immortaliter uita qualicumque uiuentium uerior et maior uita iustitia est, tamquam uita uitarum; quae cum sunt in corporibus, etiam

[ocr errors]

21 cf. Matth. 8, 22

[ocr errors]

2 mentem A 3 gratiam A

[ocr errors]

1 habere Av: debere V uideamur A 4 minorem in parte GPv: minorem nec in parte G3; om. AMV 7 epistola v 8 uidebatur] om. v uuum A tura v quia V: quae APv 11 nos Av: non V hoc] adhuc v 17 qua Av: qui V

Av

cumque v

10 na13 ad 21 sepeliunt V: sepeliant intelleguntur A 23 qua] qua (i ras.) A 27 qualisiustitia est] iustitiae v 28 uita] uitam A

ipsa corpora uiua sunt, quae per se ipsa uiuere nequeunt. quapropter si animae non possunt nisi etiam in se ipsis utcumque uiuere, quia ex eis uiuunt et corpora, a quibus deserta moriuntur: quanto magis uera iustitia etiam in se ipsa uiuere intellegenda est, ex qua sic uiuunt animae, ut hac amissa 5 mortuae nuncupentur, quamuis quantulacumque uita non desinant uiuere.

Ea porro iustitia, quae uiuit in se ipsa, procul dubio deus est atque incommutabiliter uiuit. sicut autem, cum sit in se ipsa uita, etiam nobis fit uita, cum eius efficimur utcumque 10 participes: ita, cum in se ipsa sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei cohaerendo iuste uiuimus et tanto magis minusue iusti sumus, quanto illi magis minusue cohaeremus. unde scriptum est de unigenito filio dei, cum sit utique patris sapientia atque iustitia et semper in se ipsa sit, quod 15 factus sit nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemtio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur. quod quidem et ipse uidisti addendo atque dicendo: nisi forte non haec humanae aequitatis, sed illa quae deus est sola asseratur esse 20 iustitia". est plane ille summus deus uera iustitia uel ille uerus deus summa iustitia, quam profecto esurire ac sitire, ea nostra est in hac peregrinatione iustitia, et qua postea saturari, ea nostra est in aeternitate plena iustitia. non ergo deum nostrae iustitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos 25 potius tanto similiores deo, quanto esse potuerimus eius participatione iustiores.

[blocks in formation]

Si ergo cauendum est, ne iustitiae nostrae similem putemus deum, quoniam lumen, quod inluminat, incommutabiliter excellentius illo est quod inluminatur: quanto magis caueri oportet, ne aliquid inferius et quodam modo decoloratius eum 5 esse credamus, quam est nostra iustitia? quid est autem aliud iustitia, cum in nobis est, uel quaelibet uirtus, qua recte sapienterque uiuitur, quam interioris hominis pulchritudo? et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam corpus sumus ad imaginem dei. unde nobis dicitur: nolite con10 formari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei, quod bonum et placitum et perfectum. si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora siue cernuntur siue cogitantur, sed in uirtute. 15 intellegibili, qualis est iustitia, mentem dicimus seu nouimus seu uolumus pulchram et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem dei: profecto ipsius dei, qui nos reformauit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo, eoque iustorum mentibus 20 credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incommutabiliter iustior.

9 Rom. 12, 2

2 incommutabiliter MV: incomparabiliter AGPv est illo AG est illo v

3 illo est V:

quod] quo V 4 decoloratius AGv:

decoratius V

6 rectae A

7 sapienterque] sapienter quia G1

11 mentes A 12 placitum] placitum est A bene placitum P

[blocks in formation]

CCXXIIII.

DE VNITATE PATRIS ET FILII ET SPIRITVS SANCTI, QUAE EST VNVS ET SOLVS ET VERVS DEVS. EX LIBRO DE TRINITATE

I, TITVLO VI.

243 Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse 5 deum aut non esse uerum deum aut non cum patre unum et solum deum aut non uere immortalem, quia mutabilem, manifestissima diuinorum testimoniorum et consona uoce conuicti sunt. unde sunt illa: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. 10 manifeste enim uerbum dei filium dei unicum accipimus, de quo post dicit: et uerbum caro factum est, propter natiuitatem incarnationis eius, quae facta est in tempore ex uirgine. in eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia, cum dixisset: et 15 deus erat uerbum, hoc erat, inquit, in principio aput deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. neque enim dicit omnia, nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam. unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia; 20 et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. omnis enim substantia, quae deus non est, creatura est, et quae creatura non est, deus est. et si non est filius eiusdem substantiae, cuius pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non 25 omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta 15 Io. 1, 2 sq.

9 Io. 1, 1

12 Io. 1, 14

1 cap. CCXXVI A CCXLIII P CCXLIIII G; om. v

2 quae] qui AGP est] P in ras.; sunt AGP 4 titulo VI] inter cetera et ad 6 aut non cum-solum deum non esse cum Gv 11 manifeste MV: Gv enim MV: enim quod AGv

locum A

[blocks in formation]

AGPv: om. MV non cum] manifestum A manifestum est uerbum] uerum Go filium 16 inquid A 17 apud

est

AGV 21 si autem] et si v 26 at si

25 substantia

non (est add. m. 2) A

facta sunt AGv: om. V at Go: ut A

« PredošláPokračovať »