Obrázky na stránke
PDF
ePub

sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est, et ideo non tantum deus sed et uerus deus. quod idem Iohannes apertissime in epistula sua dicit: scimus, quod filius dei uenerit et dederit nobis intellectum, ut cognoscasmus uerum et simus in uero, filio eius Iesu Christo. hic est uerus deus et uita aeterna.

Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolum Paulum: qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas. 10 neque enim ipsa uita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem, ac per hoc filius dei, quia uita aeterna est, cum patre etiam ipse intellegitur, ubi dictum est: solus habet immortalitatem; eius enim uitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. sed 15 aliud est ipsa cuius participes efficimur uita aeterna, aliud nos qui eius participatione uiuimus in aeternum. si enim dixisset: quem temporibus propriis ostendit pater beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem", nec sic inde separatum filium oporteret 20 intellegi. neque enim, quia ipse filius alibi loquens uoce sapientiae ipse est enim sapientia dei ait: gyrum

caeli circuiui sola, separauit a se patrem, quanto magis ergo non est necesse, ut tantummodo de patre praeter filium intellegatur quod dictum est: solus habet immortali25 tatem, cum ita dictum sit: ut serues, inquit, mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi, quem temporibus pro

[blocks in formation]

priis ostendit beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. in quibus uerbis nec 5 pater proprie nominatus est nec filius nec spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, quod est unus et solus et uerus deus, ipsa trinitas.

Nisi forte quae secuntur conturbabunt hunc intellectum, 10 quia dixit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius diuinitatem accipiatur, quam non uiderunt Iudaei, qui tamen carnem uiderunt et crucifixerunt. uideri autem diuinitas humano uisu nullo modo potest, sed eo uisu uidetur, quo 15 iam qui uident, non homines, sed ultra homines sunt. recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens, ostendens aduentum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. sic enim dictum est: solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: qui facit mira-20 bilia solus. quod uelim scire, de quo dictum accipiunt; si de patre tantum, quomodo ergo uerum est quod ipse filius dicit: quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? an quicquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et uiuificare mortuos? dicit autem 25 idem filius: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec uerba nec patrem tantum nec 26 Io. 5, 21

20 Ps. 71, 18

23 Io. 5, 19

1 ostendet v

potens] om. v 6 propriae A

Vv: uidet A

3 quem] que A 4 uidit 10 sequuntur AGv contur

babunt] conturuabunt V perturbabunt AGv 11 uideri (ri ex re corr.)

G

13 eius : eiusdem AGv

eo] ideo v uiso (o ex u corr.) A

15 humano uisu AGv: h. usu V

AV: uellem Gv dictum] dictum est G1 dictum esse G

piunt V: accipiant AGU

24 filius] filius similiter G1

18 ostendens] om. A

22 quomodo] modo A

25 autem] h*** v

21 uelim acci

ergo] om. Gv

filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum, uerum, solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum?

Item dicit idem apostolus: nobis unus deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus 5 Christus, per quem omnia et nos per ipsum. quis dubitet eum omnia quae creata sunt dicere, sicut Iohannes: omnia per ipsum facta sunt? quaero itaque, de quo dicit alio loco: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum? 10 si enim de patre et filio et spiritu sancto, ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex patre, per ipsum, per filium, in ipso, spiritu sancto, manifestum, quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est, quando singulariter intulit: ipsi gloria in saecula saeculorum. unde enim 15 coepit hunc sensum, non ait: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae „patris aut filii aut spiritus sancti“, sed sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae ipsius. quis enim cognouit sensum domini? aut quis con20 siliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. amen. si autem hoc de patre tantummodo intellegi uolunt, quomodo ergo omnia per patrem sunt, sicut hic dicitur, et 25 omnia per filium, sicut ad Corinthios, ubi ait: et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et sicut in euangelio Iohannis: omnia per ipsum facta sunt? si enim alia per patrem, alia per filium, iam non omnia per patrem nec omnia per filium; si autem omnia per patrem et

[blocks in formation]

omnia per filium, eadem per patrem quae per filium. aequalis ergo patri est filius et inseparabilis operatio est patris et filii, quia, si uel filium fecit pater, quem non fecit ipse filius, non omnia per filium facta sunt; at omnia per filium facta sunt: ipse igitur factus non est, ut cum patre faceret omnia, 5 quae facta sunt. quamquam nec ab ipso uerbo tacuerit apostolus et apertissime omnino dixerit: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, hic deum proprie patrem appellans, sicut alibi: caput autem Christi deus est.

10

Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia, quibus ante nos qui haec disputauerunt abundantius usi sunt, quia et ipse deus, et non creatura. quod si non creatura, non tantum deus-nam et homines dicti sunt dii - sed etiam uerus deus. ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis uni- 15 tate consubstantialis et coaeternus. maxime uero illo loco satis claret, quod spiritus sanctus non sit creatura, ubi iubemur non seruire creaturae, sed creatori, non eo modo, quo iubemur per caritatem seruire inuicem, quod est graece dovkever, sed eo modo, quo tantum deo seruitur, quod est 20 graece harqetar; unde idololatrae dicuntur qui simulacris eam quae deo debetur exhibent seruitutem. secundum hanc enim seruitutem dictum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. nam hoc distinctius in graeca scriptura inuenitur: λavqeiosis enim habet. porro si tali serui- 25

7 Philipp. 2, 6 10 I Cor. 11, 3 14 cf. Ps. 81, 6 18 cf. Rom. 1, 25 19 cf. Gal. 5, 13 23 Deut. 6, 13

1 quae per filium] q. p filium A

ergo patri v

omnia facta 9 propriae A

Av: uisi V

deus uerus A

2 ergo patri est V: est ergo p. A
3 uel filium] sine filio v
4 at

patris] patri A
sunt] om. A; add. P1 in ras. 6 ipso Av: ipse V
patrem proprie v 10 est V: om. AGv

13 qua V 14 tantum AV: tamen v

[blocks in formation]

20 40YAEYEIN V: duleuin AGv quo] quod v
V: latreuin AGv idololatriae V idolatre AGv
exhibent (exibent A) quae debetur deo AGv

[ocr errors][merged small]

12 usi

dii] di A

supr. uers. 21 MATPEYEIN

22 seruitutem

25 inuenitur] om.

--

tute creaturae seruire prohibemur quando quidem dictum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies; unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori-non est utique creatura 5 spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis seruitus exhibetur dicente apostolo: nos enim sumus circumcisio, spiritui dei seruientes, quod est in graeco largeúovtes; plures enim codices etiam latini sic habent: qui spiritui dei seruimus; graeci autem omnes aut paene omnes. in 10 nonnullis autem exemplaribus latinis inuenimus non spiritui dei seruimus, sed spiritu deo seruimus. sed qui in hoc errant et auctoritati grauiori cedere detractant, numquid et illud uarium in codicibus reperiunt: nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, 15 quem habetis a deo? quid autem insanius magisque sacrilegum est, quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos, quam Christus est? alio enim loco dicit: corpora uestra membra sunt Christi. si autem quae membra sunt Christi, 20 templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus, necesse est, ut huic eam seruitutem debeamus, qua non nisi deo seruiendum est, quae graece appellatur largɛia. unde consequenter dicit: glorificate ergo et portate deum in corpore uestro.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »