Obrázky na stránke
PDF
ePub

facit, id est quod non ita sciebat, ut tunc discipulis indicaret, sicut dictum est ad Abraham: nunc cognoui, quia times deum, id est „nunc feci, ut cognosceres“, quia et ipse sibi in illa temtatione probatus innotuit. nam et illud utique dicturus 5 erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tamquam praeterito loquens ait: iam non dicam uos seruos, sed amicos; seruus enim nescit uoluntatem domini sui, uos autem dixi amicos, quia omnia, quae audiui

a patre meo, nota uobis feci; quod nondum fecerat, 10 sed quia certo facturus erat, quasi iam fecisset locutus est,

ipsis enim ait: multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo, inter quae intellegitur et de die et de hora. nam et apostolus: neque enim iudi

caui me, inquit, scire aliquid inter uobis pisi Iesum 15 Christum, et hunc crucifixum; eis enim loquebatur

qui capere altiora de Christi deitate non poterant. quibus etiam paulo post dicit: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. hoc ergo inter

illos nesciebat quod per illum scire non poterant, et hoc 20 solum se scire dicebat quod eos per illum scire oportebat.

denique sciebat inter perfectos quod inter paruulos nesciebat; ibi quippe ait: sapientiam loquimur inter perfectos. 80 namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod

occultat, quo dicitur fossa caeca quae occulta est. neque enim 25 aliquo genere locuntur scripturae, quod in consuetudine humana non inueniatur, quia utique hominibus locuntur.

Secundum formam dei dictum est: ante omnes colles genuit me, id est ante omnes altitudines creaturarum, et:

2 Gen. 22, 12

17 I Cor. 3,

6 Io. 15, 15 11 Io. 16, 12 13 I Cor.

22 I Cor. 2, 6 27 Prou. 8, 25

2, 2

1

4 et] om. Gv 5 oportuno Gv 9 feci uobis v 10 certo G'V: pro certo G?v loquutus V 12 illa] om. v' intellegitur (om. et) Gv 13 hora (om. de) Gv 14 scire inquit Go inter uobis V (cf. gr. èv úuiv; Rönsch p. 442): in uobis Gv 15 et hunc crucifixum] om. v 17 loqui uobis Gv 19 et Gu: de V 20 se] om. v 23 loquutionis V 24 quo] quod P 25 (et 26) 10quuntur V humano v

27 forma V 28 et] om. v

ante luciferum genui te, id est ante omnia tempora et temporalia; secundum formam autem serui dictum est: dominus creauit me in principio uiarum suarum, quia secundum formam dei dixit: ego sum ueritas, secundum formam serui: ego sum uia. quia enim ipse est 5 primogenitus a mortuis, iter fecit ecclesiae suae ad regnum dei, ad uitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis; ideo creatus est in principio uiarum dei in opera eius. secundum enim formam dei principium est, quod et loquitur nobis, in quo principio fecit deus caelum 10 et terram; secundum formam autem serui sponsus procedens de thalamo suo. secundum formam dei primogenitus omnis creaturae et: ipse est ante omnes et omnia illi constant; secundum formam serui ipse est caput corporis ecclesiae. secundum formam dei domi- 15 nus gloriae, unde manifestum est, quod ipse glorificet sanctos suos: quos enim praedestinauit, ipsos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. de illo quippe dictum est, quod iustificet impium; de illo dictum est, quod 20 sit iustus et iustificans. si ergo quos iustificauit ipsos et glorificauit, qui iustificat, ipse glorificat, qui est, ut dixi, dominus gloriae. secundum formam tamen serui satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: sedere ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dar e 95 uobis, sed quibus paratum est a patre meo.

Quod autem paratum est à patre eius, et ab ipso filio

1 Ps. 109, 3 2 Prou. 8, 22 4 Io. 14, 6 1, 5 9 cf. Io. 8, 25 10 Gen, 1, 1 11 Ps. 18, 6 1, 15 et 17 sq. 15 cf. I Cor. 2, 8 17 Rom. 8, 30

5 21 cf. Rom. 3, 26 24 Matth. 20, 23

6 cf. Apoc.

12 Col. 20 cf. Rom.

1 tempora et G'PV:

om.
G'v

4 quia V: qui v ueritas secundum V: u. et secundum G Pv 8 creatus (om. est) v

11 procedens V: procedit v

14 illi Giv: in illo G’v 15 forma V 17 praedistinauit u 21 iustus sit v 22 ipse V: ipse et Go ipse est et qui P 25 meam aut ad sinistram GPV: aut sinistram meam 0

paratum est, quia ipse et pater unum sunt. iam enim ostendimus in hac trinitate per multos locutionum diuinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem operationem unius eiusdemque substantiae. sicut 5 et de spiritu sancto dicit: cum ego iero, mittam eum ad uos. non dixit: „mittemus“, sed ita, quasi tantum filius eum missurus esset, non et pater, cum alio loco dicat: haec locutus sum uobis apud uos manens; aduocatus

autem ille, spiritus sanctus, quem mittet pater 10 in nomine meo, ille uobis declarabit omnia. hic

rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et filius, sed tantum pater. sicut ergo ista, ita et illud quod ait: quibus paratum est a patre meo cum patre se intellegi

uoluit parare sedes gloriae quibus uellet. sed dicit aliquis: 15 ,illic, cum de spiritu sancto loqueretur, ita missurum se ait,

ut non negaret patrem missurum, et alio loco ita patrem, ut non negaret se missurum; hic uero aperte ait: non est meum dare, atque ita secutus a patre dixit ista praeparata.“

sed hoc est quod praestruximus secundum formam serui 20 dictum, ut ita intellegeremus: non est meum dare uobis,

ac si diceretur: „non est humanae potestatis hoc dare“, ut per illud intellegatur hoc dare, per quod deus et aequalis est patri. non est meum, inquit, dare, id est: „non humana

potestate ista do, sed quibus paratum est a patre meo; 25 sed iam tu intellege, quia, si omnia quae habet pater

mea sunt, et hoc utique meum est et cum patre ista paraui“.

Nam et illud quaero, quomodo dictum sit: si quis non

[ocr errors]

1 cf. Io. 10, 30 5 Io. 16,7 Matth. 20, 23 25 Io. 16, 15

12 (et 23)

7 Io. 14, 25 sq. 28 Io. 12, 47–50

1 ipse V: et ipse v 4 unius V: huius v 5 de G’PVo: om. G- ego] ergo GʻP iero V: abiero GPv eum V: illum G Po 6 mittemus Go: mittimus V 8 loquutus V 9 mittit v 12 quibus V: sed quibus Gu 15 se missurum Go 18 a patre GP: aperte P1 (?) V 19 praestruximus V: praestrinximus v 22 hoc V: haec GPU per quod G’Pu: quod per V pro quod G' et] om. P 28 sit V: est v

audit me, ego non iudicabo illum. fortassis enim ita hoc dixit: ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi: non est meum dare uobis. sed quid hic sequitur ? non enim ueni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut saluum faciam mundum. deinde adiungit et dicit: qui me 5 spernit et non accipit uerba mea, habet qui se iudicet. hic iam intellegeremus patrem, nisi adiungeret et diceret: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudicabit illum in nouissima die. quid igitur? iam nec filius iudicabit, quia dixit: ego non iudicabo illum, nec pater, 10 sed uerbum, quod locutus est filius? immo audi adhuc quod sequitur: quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui misit me pater, ille mandatum mihi dedit, quid dicam et quid loquar. et scio, quia mandatum eius uita aeterna est. quae ego loquor, 15 ita ut dixit mihi pater, sic loquor. si ergo non iudicat filius, sed uerbum, quod locutus est filius, ideo autem iudicat uerbum, quod locutus est filius, quia non ex se locutus est filius, sed qui misit eum pater mandatum ei dedit, quid dicat et quid loquatur: pater utique iudicat, cuius uerbum 20 est, quod locutus est filius, atque ipsum uerbum, uerbum patris, idem ipse est filius. non enim aliud est mandatum patris, aliud uerbum patris; nam et uerbum hoc appellauit et mandatum. uideamus ergo, ne forte quod ait: ego non ex me locutus sum, hoc intellegi uoluerit: „ego non ex 25 me natus sum". si enim uerbum patris loquitur, se ipsum loquitur, quia ipse est uerbum patris. plerumque enim dicit: dedit mihi pater; in quo uult intellegi, quod eum genuerit pater, ut non iam tamquam exsistenti et non habenti dederit

28 Io. 5, 36

[ocr errors]

1 me V: uerba mea GPU non) om. G 2 illum V: eum

3 quid V: om. G Pv 7 intellegerimus u 8 loquutus V 9 nouissimo Go 11 (et 12) loquutus V immo) inmov 12 locutus sum-dicam et] om. v 14 quid loquar V: aliquid l. v 17 (18. 21) loquutus V 19 dedit ei v 21 uerbum uerbum (uerbum del. m. 2) V: uerbum Gv 25 loquutus V 28 dedit] om. v 29 iam tamquam P’V: tamquam G'Po tamquam iam G

[ocr errors]

aliquid, sed ipsum dedisse, ut haberet, genuisse est, ut esset. non enim sicut creatura, ita dei filius ante incarnationem et ante assumtam creaturam unigenitus, per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est, quod est 5 id quod habet. quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad capiendum sit idoneus, ubi ait: sicut habet pater uitam in semet ipso, ita dedit filio habere uitam in semet ipso; neque enim iam exsistenti et uitam non habenti

dedit, ut haberet uitam in semet ipso, cum eo ipso quod est 10 uita sit. hoc est ergo: dedit filio habere uitam in semet ipso, genuit filium esse incommutabilem uitam, quod est uita aeterna. cum ergo uerbum dei sit filius dei et filius dei sit uerus deus et uita aeterna, sicut in epistula sua

dicit Iohannes, etiam hic quid aliud agnoscimus, cum dicit 15 dominus: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudi

cabit eum in nouissimo die? et ipsum uerbum patris uerbum esse dicit et mandatum patris, ipsumque mandatum uitam aeternam. et scio, inquit, quia mandatum eius uita a eterna est.

Quaero itaque, quomodo intellegamus: ego non iudicabo, sed uerbum, quod locutus sum, iudicabit. quod ex consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret: „ego non iudicabo, sed uerbum patris iudicabit.“ uerbum autem patris

est ipse filius dei. sicine intellegendum est: , ego non iudicabo, 25 sed iudicabo“? quomodo istud potest esse uerum nisi ita :

,ego scilicet non iudicabo ex potestate humana, quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate uerbi, quoniam filius dei sum.“ aut si contraria et repugnantia uidentur: ,,ego non iudicabo, sed iudicabo“, quid illic dicemus, ubi ait: mea

[ocr errors]

20

U

n

13 I Io. 5, 20

15 Io. 12, 48

6 (et 10) Io. 5, 26 18 Io. 12, 50 29 Io. 7, 16

3 ante assumtam creaturam V: assumptionem creaturae GP'y ante assumptionem creaturae P? 9 cum eo ipso GPv: om. V 15 loquutus V 18 eius G’P2: estis V; om. GʻPly 21 loquutus V 24 sicine V: om. V 25 sed V: sed ego GP; om. V 28 contraria et repugnantia G Py: contrariae repugnantiae V 29 sed V: sed ego G Pv dicimus v

« PredošláPokračovať »