Obrázky na stránke
PDF
ePub

paratum est, quia ipse et pater unum sunt. iam enim ostendimus in hac trinitate per multos locutionum diuinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem operationem unius eiusdemque substantiae. sicut 5 et de spiritu sancto dicit: cum ego iero, mittam eum ad uos. non dixit: „mittemus“, sed ita, quasi tantum filius eum missurus esset, non et pater, cum alio loco dicat: haec locutus sum uobis apud uos manens; aduocatus

autem ille, spiritus sanctus, quem mittet pater 10 in nomine meo, ille uobis declarabit omnia. hic

rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et filius, sed tantum pater. sicut ergo ista, ita et illud quod ait: quibus paratum est a patre meo cum patre se intellegi

uoluit parare sedes gloriae quibus uellet. sed dicit aliquis: 15 ,illic, cum de spiritu sancto loqueretur, ita missurum se ait,

ut non negaret patrem missurum, et alio loco ita patrem, ut non negaret se missurum; hic uero aperte ait: non est meum dare, atque ita secutus a patre dixit ista praeparata.

sed hoc est quod praestruximus secundum formam serui 20 dictum, ut ita intellegeremus: non est meum dare uobis,

ac si diceretur: „non est humanae potestatis hoc dare“, ut per illud intellegatur hoc dare, per quod deus et aequalis est patri. non est meum, inquit, dare, id est: „non humana

potestate ista do, sed quibus paratum est a patre meo; 25 sed iam tu intellege, quia, si omnia quae habet pater

mea sunt, et hoc utique meum est et cum patre ista paraui“.

Nam et illud quaero, quomodo dictum sit: si quis non audit me, ego non iudicabo illum. fortassis enim ita hoc dixit: ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi: non est meum dare uobis. sed quid hic sequitur ? non enim ueni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut saluum faciam mundum. deinde adiungit et dicit: qui me 5 spernit et non accipit uerba mea, habet qui se iudicet. hic iam intellegeremus patrem, nisi adiungeret et diceret: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudicabit illum in nouissima die. quid igitur? iam nec filius iudicabit, quia dixit: ego non iudicabo illum, nec pater, 10 sed uerbum, quod locutus est filius ? immo audi adhuc quod sequitur: quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui misit me pater, ille mandatum mihi dedit, quid dicam et quid loquar. et scio, quia mandatum eius uita aeterna est. quae ego loquor, 15 ita ut dixit mihi pater, sic loquor. si ergo non iudicat filius, sed uerbum, quod locutus est filius, ideo autem iudicat uerbum, quod locutus est filius, quia non ex se locutus est filius, sed qui misit eum pater mandatum ei dedit, quid dicat et quid loquatur: pater utique iudicat, cuius uerbum 20 est, quod locutus est filius, atque ipsum uerbum, uerbum patris, idem ipse est filius. non enim aliud est mandatum patris, aliud uerbum patris; nam et uerbum hoc appellauit et mandatum. uideamus ergo, ne forte quod ait: ego non ex me locutus sum, hoc intellegi uoluerit: „ego non ex 25 me natus sum“. si enim uerbum patris loquitur, se ipsum loquitur, quia ipse est uerbum patris. plerumque enim dicit: dedit mihi pater; in quo uult intellegi, quod eum genuerit pater, ut non iam tamquam exsistenti et non habenti dederit

1 cf. Io. 10, 30 5 Io. 16, 7 Matth. 20, 23 25 Io. 16, 15

12 (et 23)

7 Io. 14, 25 sq. 28 Io. 12, 47–50

1 ipse V: et ipse v 4 unius V: huius v 5 de G’PVv: om. G ego] ergo GʻP iero V: abiero GPU eum V: illum G Po 6 mittemus Gy: mittimus V 8 loquutus V 9 mittit v 12 quibus V: sed quibus Gv 15 se missurum Go 18 a patre GP”: aperte P1 (?) V 19 praestruximus V: praestrinximus v 22 hoc V: haec GPU per quod G'Pu: quod per V pro quod G' et] om. P 28 sit V: est v

28 Io. 5, 36

eum

V

1 me V: uerba mea GPU non) om. G 2 illum V :

3 quid V: om. GPv 7 intellegerimus v 8 loquutus V 9 nouissimo Go 11 (et 12) loquutus V immo] inmo v 12 locutus sum-dicam et] om. V 14 quid loquar V: aliquid l. v 17 (18. 21) loquutus V 19 dedit ei v 21 uerbum uerbum (uerbum del. m. 2) V: uerbum Gv 25 loquutus V 28 dedit] om. V 29 iam tamquam P?V: tamquam GʻPho tamquam iam G

aliquid, sed ipsum dedisse, ut haberet, genuisse est, ut esset. non enim sicut creatura, ita dei filius ante incarnationem et ante assumtam creaturam unigenitus, per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est, quod est 5 id quod habet. quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad capiendum sit idoneus, ubi ait: sicut habet pater uitam in semet ipso, ita dedit filio habere uitam in semet ipso; neque enim iam exsistenti et uitam non habenti

dedit, ut haberet uitam in semet ipso, cum eo ipso quod est 10 uita sit. hoc est ergo: dedit filio habere uitam in

semet ipso, genuit filium esse incommutabilem uitam, quod est uita aeterna. cum ergo uerbum dei sit filius dei et filius dei sit uerus deus et uita aeterna, sicut in epistula sua

dicit Iohannes, etiam hic quid aliud agnoscimus, cum dicit 15 dominus: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudi

cabit eum in nouissimo die? et ipsum uerbum patris uerbum esse dicit et mandatum patris, ipsumque mandatum uitam aeternam. et scio, inquit, quia mandatum eius uita a eterna est.

Quaero itaque, quomodo intellegamus: ego non iudicabo, sed uerbum, quod locutus sum, iudicabit. quod ex consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret: „ego non iudicabo, sed uerbum patris iudicabit. uerbum autem patris

est ipse filius dei. sicine intellegendum est: „ego non iudicabo, 25 sed iudicabo“? quomodo istud potest esse uerum nisi ita :

ego scilicet non iudicabo ex potestate humana, quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate uerbi, quoniam filius dei sum.“ aut si contraria et repugnantia uidentur: ,,ego non iudicabo, sed iudicabo“, quid illic dicemus, ubi ait: mea

20

15 Io. 12, 48

6 (et 10) Io. 5, 26 13 I Io. 5, 20 18 Io. 12, 50 29 Io. 7, 16

3 ante assumtam creaturam V: assumptionem creaturae GP'y ante assumptionem creaturae P? 9 cum eo ipso GPv: om. V 15 loquutus V 18 eius G’P2: estis V; om. GʻPlo 21 loquutus V 24 sicine V: om. V 25 sed V: sed ego GP; om. V 28 contraria et repugnantia GPv: contrariae repugnantiae V 29 sed V: sed ego GPv

dicimus v

doctrina non est mea? quomodo mea? quomodo non mea? non enim dixit: „ista doctrina non est mea,“ sed: mea doctrina non est mea; quam dixit suam, eandem dixit non suam. quomodo istud uerum est, nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam, secundum formam 5 dei suam, secundum formam serai non suam? cum enim dicit: non est mea, sed eius qui misit me, ad ipsum uerbum nos facit recurrere; doctrina enim patris est uerbum patris, qui est unicus filius. quid sibi et illud uult: qui in me credit, non in me credit? quomodo in ipsum ? quomodo 10 non in ipsum ? qua ratione tam contrarium sibique aduersum potest intellegi? qui in me, inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit, nisi ita intellegas : qui in me credit, non in hoc quod uidet credit, ne sit spes nostra in creatura, sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis 15 oculis appareret, et sic ad se aequalem patri contemplandum per fidem corda mundaret. ideoque ad patrem referens intentionem credentium et dicens: non in me credit, sed in eum qui me misit, non utique se a patre, id est ab illo qui eum misit, uoluit separari, sed ut sic in eum crederetur, 20 quomodo in patrem, cui aequalis est. quod aperte alio loco dicit: credite in deum, et in me credite, id est „sicut creditis in deum, sic et in me, quia ego et pater unus deus“. sicut ergo hic tamquam abstulit a se fidem hominum et in patrem transtulit dicendo: non in me credit, sed in eum 25 qui me misit, à quo tamen se non utique separauit: sic etiam quod ait: non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo puto clarere, secundum quid utrumque accipiendum sit. tale est enim et illud: ego non iudicabo, cum ipse iudicaturus sit uiuos et mortuos, sed quia non ex 30 potestate humana, propterea recurrens ad deitatem sursum erigit corda hominum, propter quae subleuanda descendit.

9 (12. 18. 25) Io. 12, 44

22 Io. 14, 1

30 cf. II Tim. 4, 1

2 sed mea 7: om. v 3 est V: om. v

7 me misit Gv 8 uerbum V: et uerbum v 12 qui in me V : qui in me credit G Ρυ 16 et V: ac Gu 21 patrem GPU: patre V 23 sic GV: sicut v 25 transtulit GPv: abstulit V 28 clarere V: dare quod v quid V: om. v 29 iudicabo V: iudicabo eum v

CCXXVIIII.

DE VNITATE PERSONAE FILII DEI ET FILII HOMINIS SIVE IN 5 GLORIA SIVE IN HVMILITATE. EX LIBRO DE TRINITATE

S. S. T. XIII.

Nisi tamen idem ipse esset filius hominis propter formam 250 serui, quam accepit, qui est filius dei propter formam dei, in

qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius 10 saeculi: si enim cognouissent, numquam dominum

gloriae crucifixissent. ex forma enim serui crucifixus est, et tamen dominus gloriae crucifixus est; talis enim erat illa susceptio, quae deum hominem faceret et hominem deum.

quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, ad15 iuuante domino prudens et diligens et pius lector intellegit.

nam ecce diximus, quia secundum id quod deus est glorificat suos, secundum hoc utique, quod dominus gloriae est; et tamen dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et

deus crucifixus, non ex uirtute diuinitatis, sed ex infirmitate 20 carnis, sicut dicimus, quia secundum id quod deus est iudicat,

hoc est ex potestate diuina, non ex humana; et tamen ipse homo iudicaturus est, sicut dominus gloriae crucifixus est. ita enim aperte dicit: cum uenerit filius hominis in

gloria sua et omnes angeli cum eo, tunc congrega25 buntur ante eum omnes gentes et cetera, quae de

futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. et Iudaei quippe, qui in malitia perseuerantes in illo iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est, uidebunt in quem pupugerunt. cum enim et boni et mali uisuri sint

23 Matth. 25, 31 sq.

10 I Cor. 2,8 19 cf. II Cor. 13, 4 28 Io. 19, 37 (Zach. 12, 10)

14 tamen

3 cap. CCXXVIIII deest in omnibus libris praeter MV a: tam (uel tum) enim V

« PredošláPokračovať »