Obrázky na stránke
PDF
ePub

CCXXXIII.

QUOMODO INTELLEGENDA SIT MISSIO SIVE FILII SIVE SPIRITVS SANCTI. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE II, T. V.

254 Sed in his conuicti ad illud se conuertunt, ut dicant: „maior est qui mittit quam qui mittitur; proinde maior est pater s filio, quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto, quia de illo dixit Iesus: quem mittet pater meus in nomine meo; et spiritus sanctus utroque minor est, quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, et filius, cum dicit: si autem abiero, mittam 10 eum ad uos." qua in quaestione primum quaero, unde et quo missus sit filius. ego, inquit, a patre exii et ueni in hunc mundum. ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, hoc est mitti. quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit: in hoc mundo erat, et mundus per 15 ipsum factus est, et mundus eum non cognouit? deinde coniungit: in sua propria uenit. illuc utique missus est, quo uenit; at si in hunc mundum missus est, quia exiit a patre et uenit in hunc mundum et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est, ubi erat. nam et illud quod scriptum est in 20 propheta deum dicere: caelum et terram ego impleo, si de filio dictum est ipsum enim nonnulli uolunt intellegi uel prophetis uel in prophetis locutum quo missus est nisi illuc, ubi erat? ubique enim erat, quia ait: caelum et terram ego impleo. si autem de patre dictum est, ubi esse 25 potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia

10 sq.

7 Io. 14, 26
10 Io. 16,
7 12 Io. 16, 28
21 Hier. 23, 24 26 Sap. 8, 1

15 Io. 1,

1 cap. CCXLVIII P CCLI Gv 3 eodem] om. Go II. t. VII V; om. v Gv

6 assiduae v

8 mittit v

18 exiit] exit v

II t. V] meus] om.

11 qua GPv: quia V in quaestione V: inquisitione GPv

quo] a quo v

V: dominum v

13 exire a patre v

23 loquutum V

24 quia V: qui Gv

21 deum

suauiter? sed neque sine spiritu sancto usquam esse potuit. itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius; illuc ergo et spiritus sanctus missus est, ubi erat. nam et ille qui non inuenit locum, quo iret a facie dei, et dicit: si ascen5 dero in caelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades, ubique uolens intellegi praesentem deum, prius nominauit spiritum eius; nam sic ait: quo abibo ab spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?

Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur, ubi 10 erat, quaerendum est, quomodo sit ista missio siue filii siue spiritus sancti; pater enim solus nusquam legitur missus. et de filio ita scribit apostolus: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant 15 redimeret. misit, inquit, filium suum factum ex muliere: quo nomine quis catholicus nesciat non eum priuationem uirginitatis, sed differentiam sexus hebraeo more loquendi significare uoluisse? cum itaque ait: misit deus filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium, 20 quo factus est ex muliere. quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc missus aduenit. proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater, cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu sancto fecisse, 25 uerum etiam quod manifestissime atque apertissime in euangelio dicitur uirgini Mariae quaerenti ab angelo: quomodo fiet istud? spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. et Matthaeus dicit:

Pv

4 Ps. 138, 8 1 potuit esse v

[blocks in formation]

2 etiam V: om. v

26 Luc. 1, 34 sq.

4 iret V: eat GPv 5 illic V: ibi GPv 7 abibo V: ibo GPv 10 sit V: intellegatur GPv 12 filio V: 13 ex muliere* (m ras.) V 17 differentia V 19 ostendit] add. v2 in mg. 21 hunc V: 24 sancto G3V: se G1Pv

GPv

more Gu

dum (mundo P) GPv

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

ab V: a G filio quidem loquendi hunc munfec**sse (is

27 istud fiet

inuenta est in utero habens de spiritu sancto; quamquam et apud Esaiam prophetam de aduentu suo futuro. ipse Christus intellegitur dicere: nunc dominus misit me. et spiritus eius.

Fortasse aliquis cogitat, ut dicamus etiam a se ipso missum 5 esse filium, quia ille Mariae uirginis conceptus et partus operatio trinitatis est, qua creante omnia creantur, et quomodo iam“ inquit pater eum misit, si se ipse misit?" cui primum respondeo quaerens, ut dicat, si potest, quomodo eum pater sanctificauit, si se ipse sanctificauit. utrumque enim idem 10 dominus ait: quem pater, inquit, sanctificauit et misit in hunc mundum, uos dicitis, quia blasphemat, quoniam dicit: filius dei sum. alio autem loco ait: et pro his sanctifico me ipsum. item quaero, quomodo eum pater tradidit, si ipse se tradidit. utrumque enim dicit apo- 15 stolus Paulus: qui filio, inquit, suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. alibi autem de ipso saluatore ait: qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. credo, respondebit, si haec probe sapit, quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. 20 sic ergo intellegat illam incarnationem, ex uirgine natiuitatem, in qua filius intellegitur missus, una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde disparato spiritu sancto, de quo aperte dicitur: inuenta est in utero habens de spiritu sancto. nam etiam, si ita 25

1 (et 24) Matth. 1, 18 13 Io. 17, 19 16 Rom. 8, 32

1 in utero PV: om. Gv

3 nunc V:

[blocks in formation]

2 ipse christus intellegitur de aduentu et nunc GPv

6 filium esse v
8 ipse se GPv
15 si ipse se tradiditV:
inquit Gv

suo f. GPv
cogat G3; abros. in v
operatio] opera v
V: eis GPv
V: suo inquit P
credo pro me v
GPv

5 cogitat V: cogit G1P uirginis V: om. GPv

9 pater eum GPv 14 his om. GPv 16 inquit suo credo V: uirginis

19 se V: semet Gv

si haec sapit V: om. v natiuitate GPv

separabiliter] et inseparabiliter v

21 uirgine V: 22 operatione GPv: om. V inde GPv: in V

scripsi: disperato V separato GPv

23 in

24 disparato

quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit: quomodo misit deus filium suum? iussit, ut ueniret, atque ille iubenti obtemperauit, an rogauit, an tantummodo admonuit? sed quodlibet horum sit, uerbo utique factum est; dei autem 5 uerbum ipse est dei filius. quapropter dum eum pater uerbo misit, a patre et uerbo eius factum est, ut mitteretur. ergo a patre et filio missus est idem filius, quia uerbum patris est ipse filius. quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale uerbum a patre factum esse, ut aeternus 10 filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? sed utique in ipso dei uerbo, quod erat in principio apud deum et deus erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo tempore eam in carne apparere oporteret. itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset uerbum, et uerbum 15 esset apud deum, et deus esset uerbum, sine ullo tempore in ipso uerbo erat quo tempore uerbum caro fieret et habitaret in nobis. quae plenitudo temporis cum uenisset, misit deus filium suum factum ex muliere, id est ut incarnatum uerbum hominibus appareret; quod in ipso uerbo 20 sine tempore erat quo tempore fieret. ordo quippe temporum in aeterna dei sapientia sine tempore est. cum itaque hoc a patre et filio factum esset, ut in carne filius. appareret, consequenter dictus est missus ille qui in eadem carne hic apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. 25 quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea conuenienter missa dicuntur. forma porro illa suscepti hominis

[blocks in formation]

filii persona est, non etiam patris. quapropter pater inuisibilis una cum filio secum inuisibili eundem filium uisibilem faciendo misisse eum dictus est, qui si eo modo uisibilis fieret, ut cum patre inuisibilis esse desisteret, id est si substantia inuisibilis uerbi in creaturam uisibilem mutata et s transiens uerteretur, ita missus a patre intellegeretur filius, ut tantum missus, non etiam cum patre mittens inueniretur. cum uero sic accepta est forma serui, ut maneret incommutabilis forma dei, manifestum est, quod a patre et filio non apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab in- 10 uisibili patre cum inuisibili filio idem ipse filius uisibilis mitteretur. cur ergo ait: et a me ipso non ueni? iam hoc secundum formam serui dictum est, secundum quam dictum est: ego non iudico quemquam.

Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in crea-15 tura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium. semper occultus est, iam in promtu est intellegere etiam de spiritu sancto, cur missus etiam ipse dicatur. facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, cum super ipsum dominum cor- 20 porali specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui consedit super unumquemque eorum. haec operatio uisibiliter expressa et oculis 25 oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est, non ut

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »