Obrázky na stránke
PDF
ePub

sui mutatione totiens dici relatiue, ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura uel forma, qua nummus est, mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relatiue aliquid ad creaturam, ut, quamuis temporaliter incipiat s dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur, sed illi creaturae, ad quam dicitur? domine, inquit, refugium factus es nobis. refugium ergo nostrum deus relatiue dicitur; ad nos enim refertur et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus. numquid tunc fit aliquid in eius natura, 10 quod antequam ad eum refugeremus non erat? in nobis ergo fit aliqua mutatio deteriores enim fuimus, antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores in illo autem nulla. sic et pater noster esse incipit, cum per eius gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios 15 dei fieri. substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filii eius efficimur, simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. quod ergo temporaliter dici incipit deus quod antea non dicebatur, manifestum est relatiue dici, non tamen secundum accidens dei, quod ei ali- 20 quid acciderit, sed plane secundum accidens eius, ad quod dici aliquid deus incipit relatiue. et quod amicus dei iustus esse incipit, ipse mutatur, deus autem absit, ut temporaliter aliquem diligat quasi noua dilectione, quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta 25sunt. itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinauit, sed, cum conuertuntur et inueniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. sic etiam, cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur, non ipse, 30 sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua.

[blocks in formation]

CCXXXVII.

DE SPIRITVS SANCTI VNITATE CVM PATRE ET FILIO. EX LIBRO
DE TRINITATE VI, T. V.

Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate sub- 259 5 stantiae et aequalitate consistit. siue enim sit unitas amborum siue sanctitas siue caritas, siue ideo unitas, quia caritas, et ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est, quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur generatoremque suum diligat, sintque non partici10 patione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis. quod imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. ita sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, 15 beatus, nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati, quia ipsius munere inter nos unum, cum illo autem unus spiritus, quia agglutinatur anima nostra post eum, et nobis haerere deo bonum est, quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid 20 illud est, at ipsa communio consubstantialis et coaeterna, quae si amicitia conuenienter dici potest, dicatur; sed aptius dicitur caritas. et haec quoque substantia, quia deus substantia et deus caritas, sicut scriptum est. sicut autem simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul 25 bona et simul sancta et quidquid aliud a se dicitur, quoniam non aliud est deo esse et aliud magnum esse uel bonum et cetera, sicut supra ostendimus. si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam est diligitur; aequalis est igitur, ut, quanta est sapientia, tantum diligatur. est autem 30 sapientia aequalis patri, sicut supra diximus; aequalis est

[blocks in formation]

igitur etiam spiritus sanctus et, si aequalis, in omnibus aequalis propter summam simplicitatem, quae in illa substantia est. et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. quae si nihil est, quomodo deus dilectio est? si 5 non est substantia, quomodo deus substantia est?

CCXXXVIII.

DE SOLO DEO VERO PATRE ET FILIO ET SPIRITV SANCTO. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE VI, T. VIIII.

260 Et quoniam ostendimus, quomodo possit dici solus pater, 10 quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia, qua dicitur uerum deum non esse patrem solum, sed patrem et filium et spiritum sanctum. si quis enim interroget, pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse, nisi forte ita dicamus, esse quidem patrem deum, sed non eum 15 esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum? sed quid agimus de illo testimonio domini? patri enim dicebat et patrem nominauerat, ad quem loquebatur, cum ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum. quod quidem Arri- 20 ani sic solent accipere, quasi non sit filius dei uerus. quibus exclusis uidendum est, an intellegere cogamur, cum dictum est patri: ut cognoscant te unum uerum deum, tamquam hoc insinuare uoluerit, quia et solus pater deus est, ne non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et 25 filium et spiritum sanctum. num ergo ex domini testimonio et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum deum et spiritum sanctum unum uerum deum dicimus, et

[blocks in formation]

10 Et

7 cap. CCLIP CCLIII Gv 8 deo uero MV: uero deo GPv 9 eodem MV: om. GPv t. VIIII MV: quoniam-26 num ergo MV: om. GPv tellegerimus V

26 ex GPv: et MV

capitulo VIII Gv

27 deum] domini v

25 intellegeremus a: in

simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres ueros deos, sed unum uerum deum? an quoniam addidit: et quem misisti Iesum Christum, subaudiendum est: unum uerum deum" et ordo uerborum est: 5,ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant uerum deum ?" cur ergo tacuit de spiritu sancto? an quoniam consequens est, ut, ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens, ut per hanc unum utrumque sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax, quamuis non commemoretur? nam et illo loco apo10 stolus uidetur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen ibi intellegitur, ubi ait: omnia uestra, uos autem Christi, Christus autem dei; et iterum: caput mulieris uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus. sed rursus deus non nisi omnia simul tria; quomodo caput 15 Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate sit Christus, ut sit trinitas? an quod est pater cum filio, caput est ei quod est solus filius? cum filio enim pater deus, solus autem filius Christus est, maxime quia iam uerbum caro factum est et loquitur, secundum quam humilitatem eius 20 etiam maior est pater, sicut dicit: quoniam pater maior me est, ut hoc ipsum deum esse, quod illi cum patre unum est, caput sit hominis mediatoris, quod ipse solus est. si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit 25 homo, cur non multo congruentius multoque magis uerbum cum patre, quod simul deus est, caput est Christi, quamuis Christus homo nisi cum uerbo, quod caro factum est, intellegi non possit?

[blocks in formation]

Go: locutus V

et GPv 22 mediatoris - principale hominis GVv: om. P solus 25 uerbum GPv: uerbo V 26 deus (om. est) v

uerum V: unum uerum GPv
V: ipsi v commemoretur
14 rursus V: rursus si GPv
19 factum est et V: factum GPv

8 utrumGP: com

17 est solus

21 ut V:

261

CCXXXVIIII.

DE EO QVOD APOSTOLVS DICIT, VIRVM ESSE IMAGINEM DEI, MVLIEREM AVTEM GLORIAM VIRI. EX LIBRO DE TRINITATE XII, T. VII.

Manifestum est quid apostolus significare uoluerit, ideo 5 figurate ac mystice, quia de uelando muliebri capite loquebatur. quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur, inane remanebit.

Sicut enim non solum ueracissima ratio sed etiam ipsius apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis 10 homo factus est ad imaginem dei, sed secundum rationalem mentem. cogitatio quippe turpiter uana est, quae opinatur deum membrorum corporalium liniamentis circumscribi atque definiri. porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouum 15 hominem, eum qui secundum deum creatus est? et alibi apertius: exuentes uos, inquit, ueterem hominem cum actibus suis induite nouum, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum? si ergo spiritu mentis nostrae renouamur et ipse est 20 nouus homo, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum, nulli dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest esse agnitio dei, hominem factum ad imaginem eius qui creauit eum. secundum hanc 25 autem renouationem efficimur etiam filii dei per baptismum Christi et induentes nouum hominem Christum utique induimus per fidem. quis est ergo, qui ab hoc consortio feminas alienet, cum sint nobiscum gratiae coheredes et alio loco idem apo

14 Eph. 4, 23 sq.

17 Col. 3, 9 sq.

1 cap. CCLII P CCLIIII Gv

3 ex]

2 dicit MV: ait GP VII Gv 5 Manifestum est11 homo a: immo V 20 spiri

ex eodem v 4 t. VII. V: capitulo
19 creauit eum MV: om. GPv
tum P

29 gratia v

28 feminas (ę a m. 2) V alienet GPv: alienent V

« PredošláPokračovať »