Obrázky na stránke
PDF
ePub

ginatio corporis, quae in memoria est, et inde formatio, cum ad eam conuertitur acies cogitantis, et utrumque coniungens intentio uoluntatis. sed ideo et ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus inlata est, quae sentiuntur extrinsecus. in duodecimo discernenda uisa est 5 sapientia ab scientia et in ea, quae proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago dei uel appellanda sit uel putanda. et hoc agitur in tertio decimo per commendationem fidei christianae. in quarto 10 decimo autem de sapientia hominis uera, id est dei munere in eius ipsius dei participatione, quae ab scientia distincta est, disputatur et eo peruenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine dei, quod est homo secundum mentem, quae renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit hominem 15 ad imaginem suam, et sic percipit sapientiam, ubi contemplatio est aeternorum.

CCXLII.

DE SANCTO SPIRITV, QVI PATRI ET FILIO AEQVALIS ACCIPITVR ET VTRIVSQVE SPIRITVS DICITVR ET CARITATIS NOMINE IN-20 TELLEGITVR, CVM QVAELIBET IN TRINITATE PERSONA SIT

CARITAS. EX LIBRO DE TRINITATE XV, CAPIT. XVII.

264 Nunc de spiritu sancto, quantum deo donante uidere concedimur, disserendum est. qui spiritus sanctus secundum scripturas nec patris est solius nec filii solius, sed amborum, et 25 ideo communem, quia inuicem se diligunt pater et filius, nobis

[blocks in formation]

1 formatio GVv: informatio G3P 2 ad eam Gv: ad ea** P eadem V 4 reperta (om. est) v corporibus GPv: cordibus V 5 duodecimo GPv: undecimo V 12 participatione V: participatione donata GPv 16 percepit v 18 cap. CCXLII (in ras.) V: CCLII M CCLIIII P CCLVI Go 19 de sancto spiritu MV: de spiritu sancto P; om. v 20 utriusque (om. et) MV 22 de trinitate] om. v capt XVII MV: titulo XVI Gv 23 concedimur V: conceditur Gv 24 scribturas V: scripturas sanctas GPv

insinuat caritatem. ut autem nos exerceret sermo diuinus, non res in promtu sitas, sed in abdito scrutandas, ex abdito eruendas maiore studio. fecit inquiri. non ita dixit scriptura diuina: „spiritus sanctus caritas est", quod si dixisset, non paruam partem 5 quaestionis istius abstulisset; sed dixit: deus caritas est, ut incertum sit et ideo requirendum, utrum deus pater sit caritas an deus filius an deus spiritus sanctus an deus ipsa trinitas. neque enim dicturi sumus non propterea deum dictum esse caritatem, quod ipsa caritas sit ulla substantia, quae dei 10 digna sit nomine, sed quod donum sit dei, sicut dictum est deo: quoniam tu es patientia mea; non utique propterea dictum est, quia deus substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est, sicut alibi legitur: quoniam ab ipso est patientia mea. hunc quippe sensum facile refellit scrip15 turarum ipsa locutio. tale est enim: tu es patientia mea, quale est: domine, spes mea et: deus meus misericordia mea et multa similia. non est autem dictum: „domine, caritas mea" aut: „,tu es caritas mea" aut: „deus, caritas mea", sed ita dictum est: deus caritas est, sicut dictum est: 20 deus spiritus est. hoc qui non discernit intellectum a domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius quicquam possumus dicere.

Deus ergo caritas est. utrum autem pater an filius an spiritus sanctus an ipsa trinitas, quia et ipsa non tres di, sed 25 deus est unus, hoc quaeritur. sed iam in hoc libro superius disputaui non sic accipiendam esse trinitatem, quae deus est, ex illis tribus, quae in trinitate nostrae mentis ostendimus, ut

5 (19. 23) I Io. 4, 16 11 (et 15) Ps. 70, 5
Ps. 58, 18 20 Io. 4, 24

13 Ps. 61, 6

16 Ps. 90, 9

1 insinuant v 2 promptu sitas GP1v: promtui s. V promptuositas P2 scrutandas ex abdito V: om. G1v; scrutandas (os P) et

3

maiori v ita V: itaque GPv

diuina V: om. GPv 12 deus PV: dei Gv 24 di V1: dii GPV

6 pater 21 expo25 unus est Gv

ex (de G3) abdito G3P
scriptura G3PV: scriptor G1v
GP: pariter V; abros. in v
sitionem] exposionem V
26 accipienda GV

tamquam memoria sit omnium trium pater et intellegentia omnium filius et caritas omnium trium spiritus sanctus, quasi pater non intellegat sibi nec diligat, sed ei filius intellegat et spiritus sanctus ei diligat, ipse autem et sibi et illis tantum meminerit, et filius nec meminerit nec diligat sibi, sed memi- 5 nerit ei pater et diligat ei spiritus sanctus, ipse autem et sibi et illis tantummodo intellegat, itemque spiritus sanctus nec meminerit nec intellegat sibi, sed meminerit ei pater et intellegat ei filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat; sed sic potius, ut omnia tria et omnes et singuli habeant in 10 sua quisque natura nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud est intellegentia, aliud est dilectio siue caritas, sed unum aliquid sit, quod omnia ualeat, sicut ipsa sapientia, et sic habetur in uniuscuiusque natura, ut qui habet hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. 15 si ergo haec intellecta sunt et, quantum nobis in rebus tantis. uidere uel coniectare concessum est, uera esse claruerunt, nescio, cur non, sicut sapientia et pater dicitur et filius et spiritus sanctus et simul omnes non tres, sed una sapientia, ita et caritas et pater dicatur et filius et spiritus sanctus et 20 simul omnes una caritas. sic enim et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus et simul omnes unus deus.

Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur,uerbum dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec de quo genitum est uerbum et de quo procedit principaliter spiritus 25 sanctus nisi deus pater. ideo autem addidi „principaliter“, quia et de filio spiritus sanctus procedere reperitur. sed hoc quoque illi pater dedit non iam exsistenti et nondum habenti, sed quidquid unigenito uerbo dedit, gignendo dedit. sic ergo

2 om

3 ei GPv: et V
9 intellegat (om. ei) v

1 intellegentia V: intellegentia (intellegenda G1) sit GPv nium filius V: omnium trium filius GPv autem 6 spiritus sanctus] add. v2 in mg. 10 sic GPv: sit V omnes et] omnia v GPv dilectio (om. est) GPv

[ocr errors][merged small][merged small]

4 ipse

12 intellegentia (om. est) 14 ut qui V: utique quae nec scio Gv sapientia et sanctus deus Gv

27 rep

eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet et spiritus sanctus spiritus esset amborum. non est igitur accipienda transeunter, sed diligenter intuenda inseparabilis trinitatis ista distinctio. hinc enim factum est, ut proprie dei 5 uerbum etiam dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et pater et spiritus sanctus. si ergo proprie aliquid horum trium · caritas nuncupanda est, quid aptius, quam ut hoc sit spiritus sanctus? ut in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas et 10 caritas ipsa substantia, ita siue in patre siue in filio siue in spiritu sancto; et tamen proprie spiritus sanctus caritas nuncupatur.

Sicut legis nomine aliquando simul omnia ueteris instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. nam ex propheta 15 Esaia testimonium ponens apostolus, ubi ait: in aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic, praemisit tamen: in lege scriptum est. et ipse dominus: in lege, inquit, eorum scriptum est: quia oderunt me gratis, cum hoc legatur in psalmo. aliquando autem proprie uocatur lex 20 quae data est per Mosen, secundum quod dictum est: lex et prophetae usque ad Iohannem, et: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae; hic utique proprie lex appellata est de monte Sina. prophetarum autem nomine etiam psalmi significati sunt, et tamen alio loco ipse 25 saluator: oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. hic rursus prophetarum nomine exceptis psalmis intellegi uoluit. dicitur ergo lex uniuersaliter cum prophetis et psalmis, dicitur

[blocks in formation]

GPv

ita V: om. GPv 11 nuncupatur V:

15 esaia V: isaia Gv 20 moysen GPv nomen G3p

tellegi GPv plane delituit

16 huic populo v

23 sinâ V: syna v
exceptis GPv: excerptis V
ab intellegi incipit f. 209′ in V;

28 dicitur ergo MV: ut dicitur

V: sit substantia nuncupetur Gv 17 inquid V 27 nomine G1MVv: intellegi] in lege inscriptura m. 1 fere ergo v

proprie quae per Mosen data est. item dicuntur communiter prophetae simul cum psalmis, dicuntur et proprie praeter psalmos. et multis aliis exemplis doceri potest multa rerum uocabula et uniuersaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi, nisi in re aperta uitanda sit longitudo sermonis. hoc 5 ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconuenienter existimet caritatem appellare spiritum sanctum, quia et deus pater et deus filius potest caritas nuncupari.

Sicut ergo unicum dei uerbum proprie uocamus nomine sapientiae, cum sit uniuersaliter spiritus sanctus et pater sa- 10 pientia, ita spiritus proprie nuncupatur uocabulo caritatis, cum sit et pater et filius uniuersaliter caritas. sed dei uerbum, id est unigenitus dei filius, aperte dictus est dei sapientia ore apostolico, ubi ait: Christum dei uirtutem et dei sapientiam. spiritus autem sanctus ubi sit dictus caritas in- 15 uenimus, si diligenter Iohannis apostoli scrutemur eloquium. qui cum dixisset: dilectissimi, diligamus inuicem, quia dilectio ex deo est, secutus adiunxit: et omnis qui diligit ex deo natus est. qui non diligit, non cognouit deum, quia deus dilectio est. hic manifestauit 20 eam se dixisse dilectionem deum, quam dixit ex deo; deus ergo ex deo est dilectio. sed quia et dei filius ex deo patre natus est et spiritus sanctus ex deo patre procedit, quem potius eorum hic debemus accipere dictum esse dilectionem deum merito quaeritur. pater enim solus ita deus est, ut non 25 sit ex deo; ac per hoc dilectio, quae ita deus est, ut ex deo sit, aut filius est aut spiritus sanctus. sed in consequentibus, cum dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum, sed qua nos ipse dilexit et misit filium suum liberatorem

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »