Obrázky na stránke
PDF
ePub

institutas, sed ingeniosorum sagacitate conpertas. quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut iactare se inter imperitos uelit et non potius quaerere, unde sint uera quae tantummodo uera esse persenserit, et unde quaedam non solum uera sed etiam 5 incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit, ac sic ab specie corporum usque ad humanam mentem perueniens, cum et ipsam mutabilem inuenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta tamen inter incommutabilem supra se ueritatem et mutabilia infra se cetera ad unius dei laudem 10 atque dilectionem cuncta conuertere, a quo cuncta esse cognoscit, doctus uideri potest, esse autem sapiens nullo modo.

Quam ob rem uidetur mihi studiosis et ingeniosis adulescentibus et timentibus deum beatamque uitam quaerentibus salubriter praecipi, ut nullas doctrinas, quae praeter ecclesiam 15 Christi exercentur, tamquam ad beatam uitam capessendam secure sequi audeant, sed eas sobrie diligenterque diiudicent, et si quas inuenerint ab hominibus institutas, uarias propter diuersam uoluntatem instituentium et ignotas propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus 20 initam societatem per quarundam significationum quasi quaedam pacta atque conuenta, repudient penitus et detestentur, alienent etiam studium a superfluis et luxuriosis hominum institutis. illa uero instituta hominum, quae ad societatem conuiuentium ualent, pro ipsa uitae huius necessitate non negle25 gant. in ceteris autem doctrinis, quae apud gentes inueniuntur, praeter historiam rerum uel praeteriti temporis uel praesentis, ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam utilium artium corporalium experimenta et coniecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis et numeri nihil utile esse 30 arbitror. in quibus omnibus tenendum est

[blocks in formation]

et maxime in his quae ad corporis sensus pertinentia uoluuntur temporibus et continentur locis.

CCLXIII.

QVOD VTILES DISCIPLINAS PHILOSOPHORVM HVIVS SAECVLI TAMQVAM DIVITIAS DE AEGYPTO EXIENS CHRISTIANVS AVFERRE 5 DEBEAT. EX LIBRO II.

288 Philosophi autem qui uocantur si qua forte uera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum uindicanda. sicut enim Ae-10 gyptii non tantum idola habebant et onera grauia, quae populus Israhel detestaretur et fugeret, sed etiam uasa et ornamenta de auro et argento et uestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo uindicauit, non auctoritate propria, sed praecepto dei, ipsis Aegyptiis 15 nescienter accommodantibus ea quibus non bene utebantur: sic doctrinae omnes gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta grauesque sarcinas superuacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate gentilium excidens debet abhominari atque uitare, sed etiam liberales disci- 20 plinas usui ueritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, denique de ipso uno deo colendo nonnulla uera inueniuntur apud eos, quod eorum tamquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi

13 cf. Ex. 3, 22 et 12, 35

1 pertinentia MV: pertinentium v 3 cap. CCLXIII⋆ (I}ras.) V: CCLXXVIII P CCLXXX Gv 4 philosophorum] philophorum v 6 ex] ex eodem GPv 8 plathonici MV 9 sunt] sint P ab eis etiam GPv 12 et ornamenta MV: atque ornam. GPv 14 clangulo MV 16 nescienter GMv: nescientes V 18 grauisque sarcina v superuacanei MV: ac nec v 19 christo duce Gv 20 excidens MV: exiens GPv

quae utilissima GPv

abominari Gv

22 utilissima MV:

continentur v denique de scripsi: deni

que MPV deque G1 quae de G2v ipso] ipsa G1

metallis diuinae prouidentiae, quae ubique infusa est, eruerunt et quo peruerse atque iniuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre christianus ad usum iustum praedicandi 5 euangelii. uestem quoque illorum, id est hominum quidem instituta, sed tamen accommodata humanae societati, qua in hac uita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum conuertenda christianum. nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? nonne aspicimus, quanto auro et argento et ueste 10 suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suauissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de uiuis taceam? quanto innumerabiles Graeci? quod prior ipse fidelissimus dei famulus Moses fecerat, de quo scriptum est, quod eruditus fuerit om15 ni sapientia Aegyptiorum. quibus omnibus uiris superstitiosa gentilium consuetudo, et maxime illis temporibus, cum Christi recutiens iugum christianos persequebatur, disciplinas, quas utiles habebat, numquam commodaret, si eas in usum colendi unius dei, quo uanus idolorum cultus scinderetur, 20 conuersum iri suspicaretur; sed dederunt aurum et argentum et uestem suam exeunti de Aegypto populo dei, nescientes, quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur. illud enim in exhodo factum sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret, quod sine praeiudicio alterius aut paris 25 aut melioris intellegentiae dixerim.

Sed hoc modo instructus diuinarum scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: scientia inflat, caritas aedificat. ita

Gv

[ocr errors]
[blocks in formation]

10 ciprianus

12 hylarius GPv: omnia 18 habe

3 separat Gv: separant V 4 iustum] om. v
11 quanto lactantius-hilarius] add. G' in mg.
quanto] quantum v 14 moyses GPv omni
16 gentilium V: gentium Gv illis V: in illis v
19 excinderetur Gv 20 conuersum iri G3: conuersi uiri

bant v
MPV conuersi uiris G1v suspicaretur GV: suspicarentur G1Pv
22 obsequium (um ex om corr. m. 1) V 23 exhodo V: exodó P
factum V: facto fictum v

eo v

enim sentit, quamuis de Aegypto diues exeat, tamen, nisi pascha egerit, saluum se esse non posse. pascha autem nostrum immolatus est Christus nihilque magis immolatio christianos docet, quam illud quod ipse clamat tamquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone uidet laborare: uenite ad me qui s laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum lene est et sarcina mea leuis est. quibus, nisi mitibus et humilibus 10 corde, quos non inflat scientia, sed caritas aedificat? meminerit ergo eorum qui pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postes sanguine agni iuberentur, ysopo fuisse signatos herba haec humilis et mitis est et nihil fortius et penetrabilius eius radicibus—ut in caritate 15 radicati et fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, id est crucem domini. est etiam in ysopo uis purgatoria, ne inflante scientia de diuitiis ab Aegypto ablatis superbe aliquid pulmo tumidus anhelet: asperges me, inquit, y sopo 20 et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. deinde consequenter adnectit, ut ostendat purgationem a superbia significari ysopo: exsultabunt ossa humiliata.

Quanto autem minor est auri, argenti uestisque copia, quam de Aegypto ille populus secum abstulit, in comparatione diuitiarum, quas postea Hierosolymae consecutus est, quae maxime

2 cf. I Cor. 5, 7 5 Matth. 11, 28-30 17 cf. Eph. 3, 18 20 Ps. 50, 9 sq.

3 xpianos GVv: christi nos G3P PV: quoniam Gv 11 meminerit V: pro v 13 signare v 14 ysopo V: 16 possimus G3V: ut possimus G1v 21 lauabis me-dealbabor GPv: om. V

dium v

7 quia

6 honerati V meminerint Gv 12 per V: hyssopo Gv; sic ubique 19 de diuitiis V: diuitis v 22 dabis V: dabis gau

23 deinde] dein v 27 secum ille populus GPv

25

in Salomone rege ostenduntur, tanta fit cuncta scientia, quae quidem est utilis collecta de libris gentium, si diuinarum scripturarum scientiae comparetur. nam quidquid homo extra didicerit, si noxium est, ibi damnatur; si utile est, ibi inuenitur. 5 et cum ibi quisque inuenerit omnia, quae utiliter alibi didicerit, multo abundantius ibi inueniet ea quae nusquam omnino alibi, sed in illarum tantummodo scripturarum mirabili altitudine et mirabili humilitate discuntur. hac igitur instructione praeditum cum signa incognita lectorem non impedierint, 10 mitem et humilem corde, subiugatum leniter Christo et oneratum sarcina leui, fundatum et radicatum et aedificatum in caritate, quem scientia inflare non possit, accedat ad ambigua signa in scripturis consideranda et discutienda.

CCLXIIII.

15 DE SIGNIS AMBIGVIS ET DISTINCTIONIBVS EXEMPLI GRATIA PONIT, QVALITER DISTINGVATVR: IN PRINCIPIO ERAT

VERBVM, ET: QVID ELIGAM IGNORO. EX LIBRO DE

DOCTRINA CHRISTIANA III.

Qui eo loco animi est, ut per nos instrui ualeat, sciat ambi- 289 20 guitatem scripturae aut in uerbis propriis esse aut in translatis, quae genera in secundo libro demonstrauimus.

Sed cum uerba propria faciunt ambiguam scripturam, primo uidendum est, ne male distinxerimus aut pronuntiauerimus. cum ergo adhibita intentio incertum esse peruiderit, quomodo 25 distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de scripturarum planioribus locis et ecclesiae auctoritate percepit, de qua satis egimus, cum de rebus in libro primo loqueremur. quod si ambae uel etiam omnes, si

1 cf. III Reg. 10, 14-23

1 salamone G1V

[blocks in formation]

quae quidem est V: quicquid esse v

14 cap. CCLXXVIIII P CCLXXXI Gv 17 quid] quod G1

19 eo V: in eo Gv 24 peruiderit V: prouiderit v 25 consulatur v

28 primo libro Gv

« PredošláPokračovať »