Obrázky na stránke
PDF
ePub

plures fuerint partes ambiguitatis, secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut uideamus, cuinam sententiae de pluribus, quae se ostendunt, ferat suffragium eamque sibi contexi patiatur. iam s nunc exempla considera. illa haeretica distinctio: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat. uerbum, ut alius sit sensus: uerbum hoc erat in principio apud deum, non uult deum uerbum confiteri. sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de 10 trinitatis aequalitate praescribitur, ut dicamus: et deus erat uerbum, deinde subiungamus: hoc erat in principio apud deum. illa uero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait apostolus: et quid eligam ignoro. compellor au-15 tem e duobus, concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo; multo enim magis optimum, manere in carne necessarium propter uos. incertum est enim, utrum e duobus concupiscentiam habens, an compellor autem ex duobus, ut illud adiungatur: 20 concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. sed quoniam ita sequitur: multo enim magis optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut, cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem: concupiscentiam 25 scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. quae ambiguitas uno consequenti uerbo diiudicatur, quod positum est, enim. quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus sed etiam duorum habere concupiscentiam uideretur. sic ergo 30 15 Philipp. 1, 22 sqq.

6 Io. 1, 1 sq.

1 sonuerit v c corr. m. 1) ▼

6 considera V: considerat v

distinctio (s ex

8 erat. uerbum (distinxi); G1Vv: erat (om. uerbum)
16 e V: ex Gv
17 manere V: manere

14 texto v
19 enim Vv (in mg.): autem v1

e V: ex Go 26 necessitatem manere in carne concupi

G3P
autem v
23 optimi V: optime v
scentiam scilicet esse cum christo v

distinguendum est: et quid eligam ignoro. compellor autem ex duobus. quam distinctionem sequitur: concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. et tamquam quaereretur, quare huius rei potius habeat concu5 piscentiam: multo enim magis optimum, inquit. cur ergo e duobus compellitur? quia est manendi necessitas, quam ita subiecit: manere in carne necessarium propter uos. ubi autem neque praescripto fidei neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quam10 libet earum quae ostenduntur sententiam distinguere. ueluti est illa ad Corinthios: has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore dei. capite nos: nemini nocuimus. dubium 15 quippe est, utrum mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus secundum illam sententiam: ut sit sancta et corpore et spiritu, an mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus: et spiritus perficientes sanctificationem in timore 20 dei capite nos. tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt.

25

CCLXV.

DE AMBIGVIS PRONVNTIATIONIBVS PONIT EXEMPLI CAVSA: QVIS ACCVSABIT ELECTOS DEI? EX LIBRO SVPRA

SCRIPTO III.

Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, 290 eadem obseruanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. nam

[blocks in formation]

et ipsae, nisi lectoris nimia uitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur aut praecedentis uel consequentis contextione sermonis aut, si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiauerit, non sit in culpa. nisi enim fides reuocet, qua credi- 5 mus deum non accusaturum aduersus electos suos et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari: quis accusabit aduersus electos dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur: deus, qui iustificat et item interrogetur: quis est, qui condemnet? et 10 respondeatur: Christus Iesus, qui mortuus est. quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. inter percontationem autem et interrogationem hoc ueteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem 15 uero aut „non“ aut etiam". pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem, qua dicimus: quis accusabit aduersus electos dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur: deus, qui iustificat? ut tacite respondeatur: „non" et item percontemur: quis, qui condemnat? rursusque interrogemus: 20 Christus Iesus, qui mortuus est, magis autem, qui resurrexit, qui est in dextera dei et qui interpellat pro nobis? ut ubique tacite respondeatur: „non". at uero illo in loco, ubi ait: quid ergo dicemus? quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iusti- 25 tiam, nisi post percontationem, qua dictum est: quid ergo dicemus? responsio subiciatur: quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, textus consequens non cohaerebit. qualibet autem uoce pronuntietur

[blocks in formation]

illud quod Natanahel dixit: a Nazareth potest aliquid boni esse, siue affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat, quod ait: a Nazareth, siue totum cum interrogatione dubitantis, non uideo, quomodo discernatur; uterque 5 autem sensus fidem non impedit. est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens. nam quod scriptum est: non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito, non elucet legenti, utrum correpta littera os pronuntiet an producta. 10 si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa, si autem producat, ab eo quod sunt ora intellegitur numerus singularis. sed talia linguae praecedentis inspectione diiudicantur; nam in graeco non or μa, sed doτour positum est. unde plerumque loquendi consuetudo uulgaris utilior est significandis rebus 15 quam integritas litterata. mallem quippe cum barbarismo dici: non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. sed aliquando dubius syllabae sonus etiam uicino uerbo ad eandem sententiam pertinente diiudicatur; sicuti est illud apostoli: quae 20 praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. si tantummodo dixisset: quae praedico uobis, neque subiunxisset: sicut praedixi, non nisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus, utrum in eo quod dixit: 25 praedico producenda an corripienda esset syllaba media. nunc autem manifestum est producendam esse. non enim ait: sicut praedicaui, sed: sicut praedixi.

1 Io. 1, 47 7 (et 16) Ps. 138, 15

19 Gal. 5, 21

a V: om. v

1 natanahel V: nathanael Gv 3 interrogatione dubitantis V: dubitatione interrogantis GPv 8 os meum a te Gv 9 os littera GPv pronuntietur v 12 praecedentis Vv: procedentis G inspectione V: in exspectatione (ta del. m. 3 G) Gv 13 stoma V sthoma Gv doTour scripsi: oston GPVv G3: os GPVv os meum a te Gv 19 pertinente G3P: pertinentem PV pertinendi G1 diiudicantur P iudicantur G1v cut Gv 23 recurrendum esset praecedentis linguae v

16 ossum

si

Non solum autem istae sed etiam illae ambiguitates, quae non ad distinctionem uel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt. qualis illa est ad Thessalonicenses: propterea consolati sumus fratres in uobis. dubium enim, utrum o fratres" an hos fratres". neutrum autem s horum est contra fidem; sed graeca lingua hos casus pares non habet et ideo illa inspecta renuntiatur uocatiuus, id est ,o fratres". quod si uoluisset interpres dicere: „propterea consolationem habuimus, fratres, in uobis", minus seruitum esset uerbis, sed minus de sententia dubitaretur, aut certe addere- 10 tur: „nostri". nemo enim fere ambigeret uocatiuum casum esse, cum audiret: propterea consolati sumus, fratres nostri, in uobis; sed iam hoc periculosius permittitur. ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait apostolus: cotidie morior per uestram gloriam, fratres, quam habeo in Chri-15 sto Iesu. ait enim quidam interpres: cotidie morior, per uestram iuro gloriam, quia in graeco uox iurantis manifesta est sine ambiguo sono. rarissime igitur et difficillime inueniri potest ambiguitas in propriis uerbis, quantum ad libros diuinarum scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa 20 sermonis, qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio aut praecedentis linguae soluat inspectio.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »