Obrázky na stránke
PDF
ePub

iam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. ac per hoc recapitulando adiunctum est: et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur 5 quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint diuisi per multas, et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis iudicio diuino ingesta est poena superbiae, post quod factum dispersi sunt per terram secundum linguas suas, fit

ista recapitulatio etiam obscurius. sicut in euangelio dominus 10 dicit: die, quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de

caelo et perdidit omnes; secundum haec erunt omnes dies filii hominis, quo reuelabitur. in illa hora qui erit in tecto et uasa eius in domo, non descen

dat tollere illa; et qui in agro, similiter non reuerta15 tur retro. meminerit uxoris Loth. numquid cum dominus

fuerit reuelatus, tunc ista seruanda, ne quisquam retro respiciat, id est uitam praeteritam, cui renuntiauit, inquirat, et non potius isto tempore, ut, cum dominus fuerit reuelatus, retri

butionem pro eis quae quisque seruauit uel contemsit inueniat? 20 et tamen, quia dictum est: in illa hora, tunc putantur ista

seruanda, cum fuerit dominus reuelatus, nisi ad intellegendam recapitulationem sensus legentis inuigilet, adiuuante alia scriptura, quae ipsorum apostolorum adhuc tempore clamauit:

filii, nouissima hora est. tempus ergo ipsum, quo euan25 gelium praedicatur, quousque dominus reueletur, hora est, in

qua oportet ista seruari, quia et ipsa reuelatio domini ad eandem horam pertinet, quae die iudicii terminabitur.

Septima Tyconji regula est eademque postrema ,de diabolo et eius corpore“. est enim et ipse caput impiorum, qui sunt eius so quodam modo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni, sicut Christus caput ecclesiae, quae est corpus eius, futurum cum illo in regnum et gloriam sempiternam. sicut ergo in prima regula, quam uocat , de domino et eius corpore“, uigilandum est, ut intellegatur, cum de una eademque persona scriptura loquitur, quid conueniat corpori, quid capiti: ita et in ista 5 nouissima aliquando in diabolum dicitur, quod non in ipso, sed potius in eius corpore possit agnosci, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui, cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur ecclesiae, donec unusquisque de hac uita exeat uel a frumento 10 palea uentilabro ultimo separetur. quod enim scriptum est apud Esaiam: quomodo de caelo cecidit Lucifer mane oriens et cetera, quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona uel ad eandem personam dicta sunt, in ipsa contextione sermonis de diabolo utique intelleguntur, et tamen 15 quod ibi dictum est: contritus est in terra qui mittit ad omnes gentes, non totum ipsi capiti congruit. nam etsi mittit ad omnes gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus eius, non ipse conteritur, nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit puluis, quem proiciat uentus a facie terrae.

24 I 10. 2, 18

26 cf. Rom.

10 Luc. 17, 29–32 (Gen. 19, 24) 2, 5 et 13, 11 30 cf. Matth. 25, 41

1 fecerant (ant eras.) P 2 recapitulandum P 11 erunt omnes GPV: erit a 16 ista V: sunt ista P ista sunt G seruenda P 17 praeterritam ex pterritā corr. P? 25 quousque GP: quibusque V

26 qua V: quo P 30 quodam modo GP: quod admodo v supplicium GP: supplicio V ignis aeterni (s aeterni add. m. 2) P

Hae autem omnes regulae excepta una, quae uocatur ,de promissis et lege“, aliud ex alio faciunt intellegi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet, quam ut possit, ut mihi uidetur, ab aliquo uniuersa comprehendi. nam 95 ubicumque uelut aliud dicitur, ut aliud intellegatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non inuenitur, tropica locutio est. quae cum fit, ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum uero, ubi non solet, laboratur, ut intellegatur, ab aliis magis, ab aliis minus, sicut magis minusue dona dei sunt in so ingeniis hominum uel adiutoria tribuuntur. proinde sicut in uerbis propriis, de quibus superius disputauimus, ubi res ut dicuntur intellegendae sunt, sic in translatis, quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intellegendum est, de 5 quibus huc usque, quantum uisum est, satis egimus, non solum admonendi sunt studiosi uenerabilium litterarum, ut in scripturis sanctis genera locutionum sciant et quomodo apud eas dici aliquid soleat uigilanter aduertant memoriterque reti

11 cf. Luc. 3, 17

1 cf. Eph. 1, 22 20 cf. Ps. 1, 4

12 Es. 14, 12

1 quae V : quod P

2 regnum V (m. 1 et 2): regno GP gloria sempiterna GP

5 corpori V: capiti GP capiti V: corpori GP

quomodo PV: quomodo enim G cecidit de caelo GP 14 eandem GP: eadem V (m. 1 et 2) 20 proiciat PV: proicit PP

neant, uerum etiam, quod est praecipuum et maxime neces10 sarium, orent, ut intellegant. in eis quippe litteris, quarum stu

diosi sunt, legunt, quoniam dominus dat sapientiam et a facie eius procedit scientia et intellectus, a quo ipsum et studium, si pietate praeditum est, acceperunt.

CCLXXV.

15 DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: ABSORPTA EST MORS IN

VICTORIAM. EX LIBRO QVAESTIONVM OCTOGINTA QVATTVOR.

Quaeri solet, quid sit: tunc fiet illud quod scriptum 300 est: absorpta est mors in uictoriam. ubi est, mors,

contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus 20 a utem mortis peccatum, uirtus autem peccati lex.

mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae uoluntati delectatione temporalium fruendorum. non enim diceretur: ubi est contentio tua? si

non restitisset et repugnasset. ipsius contentio etiam illo loco 25 describitur: caro concupiscit aduersus spiritum, spi

ritus aduersus carnem; haec enim inuicem sibi

11 Prou. 2, 6

15 (et 17) I Cor. 15, 54 sq.

25 Gal. 5, 17

3 translatis G: transactis PV 8 aliquid V: aliquip soleant P 12'facie (a add. m. 2) P procedit V: om. GP 13 ipsum et V: et ipsum GP 14 cap. CCXC P CCXCII GO 15 (et 18) absorta GV 16 uictoriam PV: uictoria G octoginta quattuor GV: octogesimum P 18 uictoria G 21 significare P

hoc] ho P

resistunt, ut non quae uultis faciatis. fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro inluminato et uiuificato, id est uoluntati, subiciatur. et sicut nunc uidemus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant: 5 ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparauerit. nunc autem, quamdiu est in nobis quod resistat bonae uoluntati, auxilio dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut, donec sanetur uulnus nostrum, non ita molestetur, ut perimat 10 etiam bonam uoluntatem. hanc autem mortem peccato meruimus. quod peccatum erat omnino in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae delectationis bonae uoluntati hominis resistebat, sicuti nunc. uerbi gratia, si quisquam exsistat, quem numquam uenatio delectauit, omni modo liber 15 est, utrum uenari uelit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet; at si ista libertate male usus uenatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut, si se abstinere uelit, sine molestia et angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. ergo aculeus 20 mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio, quae iam possit resistere uoluntati et cum dolore cohiberi. quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, iure mortem uocauit. uirtus autem peccati lex est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet 25

capere P2

1 resistunt V: aduersantur P 3 uoluntati V: bonae uoluntati GʻP bonae uoluntatis G 4 multis V: multas P 5 carere Pip:

9 bonos angelos V: per bonos a. P 10 molestetur G PV: molestet a 12 omnino V: omni modo GP

cum in paradiso GP: om. V 13 paradyso GP denegatae GP: delectatae V delectationis GØV: delectationi* (s ras.) P dilectionis Gi bonae uoluntati] bonae uoluntatis V uoluntati bonae GP natus GP: bene natus V 18 subrepens PV: subripiens G delectatio GP: delectatione V 20 aculeum V 22 cohibere

23 in defectu GP: inde factum V est animae) animae (est add. m. 2) P 24 uocauit (uit am. 2 in ras. P) PV: uocamus G

17 ue

est

Pi

committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. tunc itaque absorpta erit mors in uictoriam, cum per sanctificationem in omni hominis parte perfecta delectatione spiritalium delectatio carnalis subruitur.

[blocks in formation]

DE QVADRAGINTA ET SEX ANNIS AEDIFICATIONIS TEMPLI. EX

OMILIA EVANGELII SECVNDVM IOHANNEM.

Dixerunt illi Iudaei: quod signum ostendis nobis, 301 quia haec facis? et dominus: soluite templum hoc, 10 et tribus diebus excitabo illud. quod sacramentum

Iudaei non intellegentes dixerunt: XLVI annis a edificatum est templum hoc, et tu dicis: tribus diebus excitabo illud?

Sane non Salomonis fabricae emensa tempora Iudaei dixerunt, 15 sed Esdrae, cui ne perficeretur à uicinis gentibus fuerat inter

dictum. caro erant, carnalia sapiebant: ille loquebatur spiritaliter. quis autem posset intellegere, de quo templo dicebat? sed non multum quaerimus; per euangelistam nobis aperuit. dixit

de quo templo diceret: soluite templum hoc, et tribus 20 diebus excitabo illud. XLVI annis a edificatum est

templum, et triduo suscitabis illud? dicebat autem, ait euangelista, de templo corporis sui. et manifestum est occisum dominum post triduum resurrexisse.

Quid ergo sibi uult numerus XLVI? interim ipse Adam 25 quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die

in quattuor litteris graecis quattuor uerborum graecorum. si

8 (et 19) Io. 2, 18 sqq.

2 absorta GV uictoria G 4 subruitur V: sobrueretur (v add. m. 2) Pobruetur Gu 5 cap. CCXCIII Gv; num. om. P 6 et MV: om. GP 7 omilia PV: omelia GM 13 post illud add. Pin mg.: et hoc ex libro anonymo CLIII questionum causa loci persentis cersimus (?) 18 euangelista M. 21 suscitabis MV: excitabis P 23 surrexisse M

« PredošláPokračovať »