Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum quod nondum est? aut quomodo crescit praeteritum quod iam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? nam exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat per id quod attendit transeat in id quod meminerit. quis igitur negat 5 (futura) nondum esse? sed tamen iam est in animo exspectatio futurorum. et quis negat praeterita iam non esse? sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. 10 non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memorial praeteriti est. dicturus sum canticum quod noui: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem coe- 15 pero, quantum ex illo in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea atque distenditur uita huius actionis meae in memoria propter quod dixi et in exspectatione propter quod dicturus sum. praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto 20 magis agitur et agitur, tanto breuiata exspectatione prolongatur memoria, donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius; hoc in actione longiore, cuius forte particula 25 est illud canticum; hoc in tota uita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis; hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes uitae hominum. sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea et me suscepit dextera tua in domino meo so

[blocks in formation]

mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum et a ueteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus; non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea 5 quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, (sed secundum intentionem) sequar ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam (nec uenientem) nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus et tu solacium meum, domine, 10 pater meus aeternus es. at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae in intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui. et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quae15 stiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt: quid faciebat deus antequam faceret caelum et terram? aut quid ei uenit in mentem ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit? da illis, domine, bene cogitare quid dicant et inuenire quia non dicitur: numquam, 20 ubi non est tempus. qui enim dicitur numquam fecisse (quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse ?) uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea quae ante sunt et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum 25 neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.

Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum! sana oculos meos et congaudeam luci tuae. certe si

7 cf. Philipp. 3, 14

6 sed-intentionem a: om. MV 8 nec uenientem a: om. MV 9 anni mei M: anime V 16 contra eos qui dicunt quid faciebat ds antequam aliquid faceret adnot. V in marg. eras. in M 20 quid - fecisse a: om. MV consequentia V

29 certe - cui om. M1;

aliquid ante faceret 28 proicerunt MV add. m. 2 in mg. inf.

est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid reliquum saeculorum est, quemadmodum 5 me non latet cantantem illud canticum quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noueris omnia futura et praeterita: longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut 10 nota cantantis notumue canticum audientis exspectatione nocum futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in principio caelum et terram sine uarietate notitiae 15 tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distentione actionis tuae. qui intellegit confiteatur tibi, et qui non intellegit confiteatur tibi. o quam excelsus es! et humiles corde sunt domus tua. tu enim erigis elisos, et non cadunt quorum celsitudo tu es.

[DE MIRACVLIS QVAE MAGICIS ARTIBVS FIVNT. EX LIBRO DE

TRINITATE III T. VII.

20

10 Hic uideo quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. 25 sed illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas uentum est omnino defecit. scinifes enim musculae

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

sunt breuissimae, qua tertia plaga superbus Aegyptius populus caedebatur. ibi certe deficientes magi dixerunt: digitus dei est hoc. unde et intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos, aetherias potestates in imam istam caliginem 5 tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, ualere aliquid nisi data desuper potestate. datur autem uel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum se10 ductione uiderentur admirandi a quibus fiebant a dei ueritate damnandi; uel ad monendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; uel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam; neque enim parua uisi15 bilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habuit amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem.

Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam, sed deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et 20 spiritali sede incommutabilis iudicat. nam et damnatis iniquis etiam in metallo seruit aqua et ignis et terra, ut faciant inde quod uolunt; sed quantum sinitur. nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo dei ranas et serpentes fecerunt; non enim 25 eas ipsi creauerunt. omnium quippe rerum, quae corporaliter uisibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. alia sunt enim haec

2 Ex. 8, 19

1 tertio G1

15 cf. Iob 1 et 2

superbos T1

D1 3 hoc] hic G aetherias add. P2 quondā

D1

D1

nae G

deficientis

post

2 celebratur G'v 4 et post angelos add. G ima ista D manifestam T caligine

6 buritatis G1 7 non possunt post aliquid add. DGPTv 8 et] sed DG 9 spi tuum T 11 ammonendos T 13 probandamq; P1 14 patientia D1 18 nudum D 20 spiritalis T 22 ne T toris v 24 resistentis D1 biliterquae P uisibiliter om. D1

G

fidelis

praua

23 crea

non -creauerunt om. T
27 latent om. G1

26 uisi

iam et conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus, alia uero illa occulta istorum seminum semina, unde iubente creatore produxit aqua prima natatilia et uolatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. neque enim tunc in huiusce modi fetus ita producta sunt, ut in eis quae 5 producta sunt uis illa consumta sit; sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant et species suas peragant. ecce enim breuissimus surculus semen est; nam conuenienter mandatus terrae arborem facit. huius autem surculi subtilius semen aliquod eiusdem generis granum 10 est et huc usque nobis uisibile. iam uero etiam huius grani semen quamuis oculis uidere nequeamus, ratione tamen conicere possumus, quia nisi talis aliqua uis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur et ex terra quae ibi seminata non essent, nec animalia tam multa nulla marium 15 feminarumque commixtione praecedente siue in terra siue in aqua; quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tamquam sparsa per terras ore decolligunt. inuisibilium enim seminum creator ipse 20 creator est omnium rerum, quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt et ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia et incrementa debitae magnitudinis distinctionemque formarum ab originalibus tamquam regulis sumunt. sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum 25 nec agricolas creatores frugum, quamuis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda dei uirtus interius operetur: ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare

3 cf. Gen. 1, 20 sqq.

1 iam (om. et) PT

3 et 4 primo v

natalitia G'P'

11 huius etiam T

et om. T 5 tunc (in om.) DGv foetus P fedus D'Gv 7 erumpunt et peragunt T 8 preuissimus G1 12 tamen DGv: quidem PT DG1 praecedentes P1

14 ex (om. et) Tv 16 conmistione 17 tam v 20 colligunt GT distinctionesque D'T 24 orige26 agriculas G1 28 bonus D1. putari P'T

23 incremento D'Gv debita T nalibus P 25 sicut] sunt T D'P' opereretur P

27 adhibetis

« PredošláPokračovať »