Obrázky na stránke
PDF
ePub

testamenti uelabatur, quae tempore noui testamenti reuelatur: ideo eius sacramenta uaria sunt, ut alia essent in uetere testamento, alia in nouo, cum fides ipsa uaria non sit et uera sit, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.

CCXCVII.

CONTRA ID QUOD DIXERVNT PELAGIANI, HVMANAM NON POSSE MVTARE VEL DEBILITARE NATVRAM ID QVOD SVBSTANTIA

[ocr errors]

CARET. EX LIBRO DE NATVRA ET GRATIA.

322 Primo" inquit de eo disputandum est, quo per peccatum 10 debilitata dicitur et immutata natura. unde ante omnia quaerendum puto" inquit quid sit peccatum, substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non exsistentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur". deinde adiungit: „credo, ita est. et si ita est" inquit quomodo 15 potuit humanam debilitare uel mutare naturam quod substantia caret ?"

Cernitisne, quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio? ut omnino frustra dictum putetur: uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum 20 a peccatis eorum. quomodo enim saluum faciet, ubi nulla est aegritudo? peccata quippe, a quibus dicit euangelium saluum faciendum populum Christi, substantiae non sunt et secundum istum uitiare non possunt. o frater, bonum est, ut memineris te esse christianum. credere ista fortasse suffecerit; sed quia 25 disputare uis nec obest, immo etiam prodest, si firmissima praecedat fides nec existimemus peccato humanam naturam

[blocks in formation]

reuelabitur P1

reuelatur F:

6 сар

2 uaria V: uariata GP

7 titulum add. m. 2 in P

8 de

1 uelabatur P': reuelatur GV reuelabitur P reuelabatur P CCLXXXVI P CCCXIII Gv bilitare G3: debilita G1 deuitare PV (cf. p. 29, 23, ubi scribendum erat debilitare) 10 quo GPV: quod a 13 substantiam carens V 22 a quibus GP: quibus V 25 sufficerit V

[blocks in formation]

sed V: sed tamen

non posse uitiari, sed diuinis credentes scripturis peccato eam esse uitiatam, quomodo fieri potuerit inquiramus. quoniam peccatum iam didicimus non esse substantiam, nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare non esse sub5 stantiam? a substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia est. sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, ita languescit, ita ualetudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur uiribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut, si aliquo modo per10 duret in uita, uix possit ad eum cibum reuocari, unde abstinendo uitiata est. sic non est substantia peccatum, sed substantia est deus summaque substantia et solus uerus rationalis creaturae cibus. a quo per inoboedientiam recedendo et per infirmitatem non ualendo capere, quo debuit et gaudere, audis. 15 quemadmodum dicat: percussum est sicut faenum et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum.

20

25

CCXCVIII.

DE SAMVHEL ET PYTHONISSA. EX LIBRO AD DVLCITIVM DE
OCTO QUAESTIONIBVS.

Sexta tua propositio est, utrum iuxta historiam pythonissa 323 ipsum prophetam Samuhelem de inferno euocauerit. hoc a me beatae memoriae Simplicianus, Mediolanensis episcopus, aliquando quaesiuit. quid ei responderim, subditum lege.

[ocr errors]

Item quaeris" inquam utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saul uideretur et

[blocks in formation]
[ocr errors]

14 quo

1 sed] sed etiam (etiam del. m. 2) P 2 fieri PV: id fieri
4 alia PV: aliqua P 7 languiscit V 8 ita ualetudinis
13 inoboedientia V per infirmitatem P
18 cap. CCLXXXVII P CCCXV Gv
pythonissa V: phitonissa P

PIV: ut ualet. P2

V: quod P

add. m. 2 in P V

21 istoriam G

[blocks in formation]

19 titulum

20 questionibus

loqueretur cum eo. sed multo maioris miraculi est, quod ipse satanas, princeps immundorum spirituum, potuit loqui cum deo et petere temtandum Iob iustissimum uirum; qui etiam apostolos temtandos petiuit. aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam uoluerit creaturam cui uoluerit creaturae ubique praesens ueritas loquitur nec propterea magni meriti est cui loquitur deus; interest enim, quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus prouidentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos iubet interfici - si ergo hine 10 propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti uiri loqui potuerit. omnibus enim dei sanctis deus creator et sanctificator longe utique maior est. quod si hoc mouet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam iusti et tamquam de abditis mortuo- 15 rum receptaculis euocare, nonne magis mirandum est, quod satanas ipsum dominum assumsit et constituit super pennam templi? quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo Samuheli factum, ut excitaretur, similiter latet. nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad dominum uiuum 20 unde uoluit assumendum et ubi uoluit constituendum quam ad Samuhelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. quod si illud in euangelio ideo nos non perturbat, quia dominus uoluit atque permisit nulla deminutione suae potestatis et diuinitatis id fieri, sicut ab ipsis Iudaeis, quamquam per- 25 uersis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri scilicet et uinciri et inludi et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione diuinae uoluntatis permissum fuisse, ut non inuitus nec dominante

3 cf. Iob. 1, 11 4 cf. Luc. 22, 31

17 cf. Matth. 4, 5

3 peteret P

2 spirituum V: omnium spirituum GP ptandos (s del. m. 1) P petiuit V: petiit GP V 9 prouidentissime GP: prouidissime V 13 dei V: om. GP 17 pennam V: pinnam P factum est P 23 nos ideo P

boli PV: diabolica P1

4 tem5 questionem 11 questio V 19 factum V:

24 diminutione P 27 scilicet PV: se a

26 dia

atque subiugante magica potentia, sed uolens atque obtemperans occultae dispositioni dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectui regis, diuina eum sententia percussurus. cur enim 5 anima boni hominis, a malis uiuis euocata si uenerit, amittere uideatur dignitatem suam, cum et uiui plerumque boni uocati ad malos ueniant et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, seruato atque inconcusso decore uirtutis suae et illorum uitiis pro rerum praesentium uel usu uel necessitate tractatis? 10 Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non uere spiritum Samuhelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea scriptura nomine Samuhelis appellat, quia solent 15 imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: sicut omnia, quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materie metalli aut ligni aut cuiuscumque rei aptae ad opera huius modi, quae etiam uidentur in somnis et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari no20 minibus solent. quis enim est, qui hominem pictum dubitet uocare hominem? quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaque nomina incunctanter adhibemus; uelut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus: „ille Cicero est, ille Sallustius; ille Achilles, ille Hector; 25 hoc flumen Simois, illa Roma", cum aliud nihil sint quam picturae, imagines. unde cherubin cum sint caelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperauit deus, super

27 cf. Ex. 25, 18

2 dispositionis P

3 sanctae P 5 uiuis P: uisis V

7 postulat aequitatis G'P: postulat" aequitas G postulatae quietis

13 macinationibus V 17 materie V: materia P apte V

19 nominibus

22 quaque V: quoque P quaeque a

V 9 praesentium PV: sententia P2
15 rerum PV: rerum omnium GP1
aut cuiuscumque V: uel cuiusque P
G'PV: in omnibus G1
23 aut V: om. P
26 picturae V: pictae G'P
V ex] ** ex (et ras.) P
VIIII.

24 sallustius GV: sallustius est P
picti G1 cherubim GP 27 finctae

61

arcam testamenti magnae rei significandae gratia non aliud quam cherubin illa quoque figmenta uocitantur. item quisquis uidet somnium, non dicit: „uidi imaginem Augustini aut Simpliciani," sed: „uidi Augustinum et Simplicianum“, cum eo tempore, quo tale aliquid uidit, nos ignoraremus. usque adeo s manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum uideri. et Pharao spicas se dixit uidisse in somnis et boues, non spicarum aut boum imagines. si igitur liquido constat nominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est, quod scriptura dicit Samuhelem 10 uisum, etiam si forte imago Samuhelis apparuit machinamento eius qui transfigurat se uelut in angelum lucis et ministros suos uelut ministros iustitiae.

Iam uero si illud mouet, quomodo et a maligno spiritu Sauli uera praedicta sunt, potest et illud mirum uideri, quo- 15 modo daemones agnouerint Christum, quem Iudaei non cognoscebant. cum enim uult deus etiam per infirmos infimosque spiritus aliquem uera cognoscere, temporalia dumtaxat adque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus 20 ista praedicantur, ut malum, quod eis impendet, antequam ueniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid diuinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. tantum autem audiunt, quantum omnium dominus atque moderator 25 uel iubet uel sinit. unde etiam spiritus pythonicus in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo et euangelista esse

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »