Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sicut ergo tribus gradibus ad peccandum peruenitur, suggestione, delectatione, consensione, ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tamquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini, altera iam prolata quasi extra portam, cum in factum 5 processit assensio, tertia, cum ui consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus quasi in sepulchro iam putens. quae tria genera mortuorum dominum resuscitasse quisquis euangelium legit, agnoscit, et fortasse considerat, quas differentias habeat etiam ipsa uox resuscitantis, cum alibi dicit: 10 puella, surge, alibi: iuuenis, tibi dico, surge, alibi: infremuit spiritu et fleuit, et rursus fremuit, et post deinde uoce magna clamauit: Lazare, ueni foras. Quapropter nomine moechantium, qui hoc capitulo commemorantur, omnem carnalem libidinosam concupiscentiam opor-15 tet intellegi. cum enim tam assidue idolatriam scriptura fornicationem dicat Paulus autem apostolus auaritiam idolatriae nomine appellat quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem uocari, quando anima neglecta superiore lege, qua regitur, inferiorum naturarum turpi uolu-20 ptate quasi mercede prostituta corrumpitur? et ideo quisquis carnalem delectationem aduersus rectam uoluntatem suam rebellare sentit per consuetudinem peccatorum, cuius indomitae uiolentia trahitur in captiuitatem, recolat, quantum potest, qualem pacem peccando amiserit, et exclamet: infelix egos homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum. ita enim, cum se

11 Marc. 5, 41 Col. 3, 5 Eph. 5, 5

GP

GP

[blocks in formation]

1 peccandum PV: peccatum GP1 assensio GV: ascensio P 12 fremuit post (om. et) P GP 18 nomine GP: nomen V malum (?) V 19 quando GP: 23 indomitae GP: indomitate V V: christum dominum nostrum P

1

J

infelicem exclamat, lugendo implorat consolatoris auxilium, nec paruulus est ad beatitudinem accessus cognitio infelicitatis suae, et ideo beati etiam lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.

[blocks in formation]

DE EO QVOD DOMINVS AIT: OMNI PETENTI TE DA. EX EODEM LIBRO.

Omni petenti te, inquit, da, non omnia petenti, ut id 329 des quod dari honeste et iuste potest. quid, si enim pecuniam. 10 petat, qua innocentem conetur occidere? quid, si postremo stuprum petat? sed ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest, et cui iuste negaueris quod petit, indicanda est ipsa iustitia, ut non eum inanem 15 dimittas. ita omni petenti te dabis, quamuis non semper id quod petit dabis; et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem te iniusta correxeris.

Quod autem ait: qui uoluerit a te mutuari, ne auersatus fueris, ad animum referendum est. hilarem enim 20 datorem diligit deus. mutuatur autem omnis, qui accipit, etiam si non ipse soluturus est. cum enim misericordibus deus plura restituat, omnis qui beneficium praestat faeneratur.

3 Matth. 5, 4 6 (et 18) Matth. 5, 42

19 II Cor. 9, 7

2 paruulus V: paruus GP 5 cap. CCCXXI Gv; num. om. P

6 de eo GV: deo P

ait dominus GP

(sic) de sermone domini in monte P potest scripsi: potes GPV

iuste V

7 eodem libro] Iribro 9 dari V: dare GP

13 cui iuste G3: cuius te GP quod

CCCV.

QVOMODO INTELLEGENDVM SIT: CAVETE, NE IVSTITIAM VESTRAM CORAM HOMINIBVS FACIATIS. ITEM EX LIBRO

DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECVNDO.

Cordis mundatio est tamquam oculi, quo uidetur deus; 5 cuius simplicis habendi tantam curam esse oportet, quantam eius rei dignitas flagitat, quae tali oculo conspici potest. huic autem oculo magna ex parte mundato difficile est non subripere sordes aliquas de his rebus, quae ipsas bonas nostras actiones comitari solent, ueluti est laus humana, si quidem 10 non recte uiuere perniciosum est. recte autem uiuere et nolle laudari quid est aliud quam inimicum esse rebus humanis, quae utique tanto sunt miseriores, quanto minus placeret recta uita hominum? si ergo inter quos uiuis te recte uiuentem non laudauerint, illi in errore sunt; si autem laudauerint, tu 15 in periculo, nisi tam simplex cor habueris et mundum, ut ea quae recte facis non propter laudes hominum facias magisque illis recte laudantibus gratuleris, quibus id quod bonum est placet, quam tibi, nisi quia recte uiuis, etiam si nemo laudaret, ipsamque laudem tuam tunc intellegas utilem 20 esse laudantibus, si non te ipsum in tua bona uita, sed in (te) deum honorent, cuius sanctissimum templum est quisquis uiuit bene, ut illud impleatur quod ait Dauid: in domino laudabitur anima mea; audiant mansueti et laetentur. pertinet ergo ad oculum mundum non intueri in recte faciendo 25 laudes hominum et ad eas referre quod recte facis, id est propterea recte facere aliquid, ut hominibus placeas. sic enim

23 Ps. 33, 3

2 Matth. 6, 1 1 cap. CCCXX P CCCXXII Gv GP item V: om. GP

6 quantam GP: quanta V

3 faciatis coram hominibus libro-secundo P: eodem libro V 7 quae tali oculo GP: quae talio loco V 13 placeret V: placet GP 15 errore] erro P 18 recte PV: om. G 21 in te deum scripsi: in deum G'V deum G3P

24 mansueti et laetentur V: mites et iocundentur GP (cf. tamen p. 990, 11)

etiam simulare bonum libebit, si non attenditur, nisi ut homo laudet: qui quoniam uidere cor non potest, potest etiam falsa laudare. quod qui faciunt, id est qui bonitatem simulant, duplici corde sunt. non ergo habet simplex cor, id est mundum 5 cor, nisi qui transcendit humanas laudes et illum solum intuetur, cum recte uiuit, et ei placere nititur qui conscientiae solus inspector est. de cuius conscientiae puritate quidquid procedit, tanto est laudabilius, quanto humanas laudes minus desiderat.

10 Cauete ergo, inquit, facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, id est: cauete hoc animo iuste uiuere et ibi constituere bonum uestrum, ut uos uideant homines. alioquin mercedem non habetis apud patrem uestrum, qui in caelis est: non si ab 15 hominibus uideamini, sed si propterea iuste uiuatis, ut ab hominibus uideamini. nam ubi erit quod in principio sermonis huius dictum est: uos estis lumen mundi. non potest ciuitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed 20 super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona facta uestra? sed non ibi finem constituit. addidit etiam: et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. hic autem, quia hoc reprehendit, si ibi 25 sit finis recte factorum, id est si propterea recte facimus, ut tantum uideamur ab hominibus, posteaquam dixit: cauete facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, nihil addidit. in quo apparet non hoc eum prohibuisse, ut recte fiat coram hominibus, sed ne ideo

10 (et 26) Matth. 6, 1

1 attendatur GP (om. potest) P

GP: luceant V

17 Matth. 5, 14-16

ut V: om. P 2 potest etiam V: etiam 8 quanto GP: quantum V 12 constituere PV: constitueretur P1 13 habetis V: habebitis GP 20 luceat 24 si ibi sit PV: 25 facimus PV: faciamus GP1 28 ad

si sibi ipsi sit GP1 didit V: addit P

23 etiam V: enim GP

recte fiat coram hominibus, ut uideamur ab eis, id est ut hoc intueamur et ibi finem nostri propositi collocemus.

Nam et apostolus dicit: si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem, cum alio loco dicat: placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia s placeo. quod qui non intellegunt, contrarium putant, cum ille se dixerit non placere hominibus, quia non ideo recte faciebat, ut placeret hominibus, sed ut deo, ad cuius amorem corda hominum uolebat conuertere eo ipso, quod placebat hominibus. itaque et non se placere hominibus recte dicebat, 10 quia in eo ipso ut deo placeret intuebatur et placendum esse omnibus recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur tamquam merces recte factorum, sed quia deo placere non posset qui non se his quos saluos fieri uellet praeberet imitandum. imitari autem illum qui sibi non placuerit nullo pacto quis-15 quam potest. sicut ergo non absurde loqueretur qui diceret: ,,in hac opera, qua nauem quaero, non nauem quaero, sed patriam": sic apostolus conuenienter diceret: „in hac opera, qua hominibus placeo, non hominibus, sed deo placeo, quia non hoc appeto, sed ad id refero, ut me imitentur quos saluos 20 fieri uolo." sicut dicit de oblatione, quae fit in sanctos: non quia quaero datum, sed inquiro fructum, id est: quod quaero datum uestrum, non hoc quaero, sed fructum uestrum. hoc enim indicio apparere poterat, quantum profecissent in deum, cum id libenter facerent, quod non propter gaudium 25 de muneribus, sed propter communionem caritatis ab eis quaerebatur.

Illi ergo perceperunt mercedem suam qui non ob aliud elemosynam faciunt, nisi ut glorificentur ab hominibus: non si glorificentur ab hominibus, sed si ideo faciant, ut glorifi- 30 3 Gal. 1, 10 5 I Cor. 10, 32 sq. 21 Philipp. 4, 17 4 placete omnibus G1PV: p. hominibus G3 5 et ego V: ego P 9 quod V: quo P 12 omnibus V: hominibus GP facto V 16 absurdum P 17 non nauem] - non 18 patriam GP: pariam : (signa add. m. 2) V

7 se V: si P 15 pacto P: autem V

(om. placeo) P non hoc V: in hoc P cerent PV: offerrent a

19 deo

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »