Obrázky na stránke
PDF
ePub

uoluntate malam (171, 25) ea (172, 7) ipso principem (181, 14) ante ruina (183, 14) deuitatione (202, 9) al. qui casus cum saepissime, ea praesertim aetate, inter se commutentur, quibusdam locis incertus haerebam, utrum accusatiuum an ablatiuum scriberem, uelut 151, 10 et 13, ubi Vaticanus cum optimis Augustini manuscriptis cognitione pro cognitionem exbibet; uel cum uerba utor, fruor, careo cum accusatiuo pronominum iunguntur, ex. gr. quod fruendum est (810, 6)

quod careret (200, 4. cf. 202, 4; 203, 22; saepe). A Vaticano aetate proxime accedit codex Ambrosianus

C 73. inf., VII, ut uidetur, saeculo scriptus '), litteris uncialibus exaratus. fragmentum hoc codicis Excerptorum olim integri foliis 72 compage solutis, quae adhuc extant, partem tantum minimam Excerptorum complectitur. initio enim libri quaterniones undecim desiderantur. liber ipse, qualis nunc est, a cap. CLV (p. 537, 9 quam consilium) incipit et continet usque ad fol. 24' capita CLV ad CLXXVII (p. 537, 9– 600, 9 et relictionem), inde a fol. 251–72' capita CLXXXII— CCXXV (=p. 616, 18— 730, 20 h. ed.). post folium 24 quaternio casu aliquo interiit. folia 73–76, VI uel V]I saeculo exarata, non ad Eugippium spectant, sed fragmentum euangelii secundū lucanū (sic!) continent. scriptura prior huius codicis rescripti commentarium ad euangelium s. Lucae exhibet, scriptum saeculo, ut uidetur, VI: quem Angelus Maius, qui hunc librum palimpsestum sicut multos alios tractauit et, dum priorem scripturam eruere conatur, magnam partem deleuit, ita ut singulae codicis particulae, uelut ex. gr. inscriptio capitis CLXIIII, aliae, nunc aegre legantur – hunc, dico, commentarium A. Maius in Scriptt. uett, nou. coll. III 2, 186. 191 sqq.

1) Reifferscheid (Biblioth. patr. ital. II p. 35) eum VII s. assigpat, cum Ceriani, praefectus bibliothecae Ambrosianae doctissimus, eum VIII demum saeculo exaratum esse affirmet, propterea quod tituli quidam capitum uel titulorum partes litteris langobardicis cursiuis exaratae sint. mihi codex ipse saeculo VII rescriptus, eae uero titulorum partes (sicut etiam quaedam uerba a m. 1 omissa), quae characteris langobardici sunt, in spatio a m. 1 uacuo relicto ab illo adiectae esse uidentur, qui s. VIII hunc librum correxit.

edidit. deleta igitur scriptura priore textus Eugippii saeculo, ut dixi, VII litteris uncialibus supra scriptus est. praeter librarium autem liber A etiam manum correctoris expertus est, qui saeculo, ut uidetur, VIII ea quae m. 1 omiserat suppleuit, aut quae peccauerat correxit, si quidem ex scriptura langobardica id conici licet: nam atramento quidem codicis, qualis nunc post A. Maium comparatus est, uix discerni potest, utrum hae correcturae a manu librarii an a manu correctoris profectae sint. atque leuiora quidem menda, uelut ubi quaedam litterae bis scriptae uel ubi per errorem accusatiuus pro ablatiuo positus erat uel alia eius modi, librarius ipse inter scribendum punctis supra positis uel lineolis correxisse uidetur, uelut: platonem (538, 3) anim animas (538, 16) euangeliom (565, 9) maliquis (577, 12) unumero (577, 15) multom (585, 19) paterem (586, 6) al. creberrimum autem mendorum genus est, cum librarius litteras syllabasue uel singula aut plura uocabula omisit, quod plerumque aberratione oculorum factum esse constat: quas lacunas corrector langobardicis litteris suppleuit. saepissime singulae syllabae librario inter scribendum interciderunt, uelut aequitas et felicitas (553, 21) uerem (558, 1) dit (566, 5) asit (568, 3) amali (632, 1) consium (636, 15) imanamur (717, 4) ni forte (720, 19) iustia (720, 24) al. nonnumquam tamen corrector syllabas perperam addendo uerba corrupit, uelut mutans p. 628, 13 repentia in repentia. sic etiam plura uocabula, quae librario aberratione oculorum inter scribendum interciderant, plerumque a m. 2 suppleta sunt, uelut: 539, 7; 562, 3; 563, 4; 568, 22; 584, 21; 586, 3; 620, 19; 621, 17; al.

Notae uero et argumenta, quae in margine libri leguntur, non ab uno adiectae esse uidentur, sed quasdam aut librarius ipse aut manus fere aequalis scripsit, uelut f. 3Ñ, f. 45.9., alias autem corrector adiecit, uelut argumentum, quod f. 37' (= p. 646, 1) litteris langobardicis scriptum legitur: doctrina

ti

ti

ni

[ocr errors]

cces

gi

[ocr errors]

ti

sci cypriani, uel f. 52 (= p. 681, 20) sententia haec ualde impugnat praepositos qui fratrum culpas desistunt arguere quae quasi iugiter ab immaturis & uitiosis uelut a repugnantibus committuntur. fol. 62" (=p. 706, 3) quidam, qui codicem legerat et fortasse etiam nonnulla correxerat, in margine litteris capitalibus adnotauit:

WALFRIT|vsq. HIC LEGIT. In libro A, qualem manus librarii edolauerat, multo crebrius quam in V uocales et consonae inter se permutatae sunt, quas corruptelas m. 2 ex parte tantum sustulit. itaque frequens est commutatio uocalium e et i, o et u, aliarum. uelut e pro i scripta est: crededit (537, 19) redebunt (539, 11) delapsa pro dilapsa (541, 13) laudantes (551, 18) tenuemus (553, 22) praeteretorum (554, 18) praefegurans (557, 3) uedeatur (574, 2) dessone (580, 2) al. i pro e: dicere pro decere (551, 17) iacit (557, 14) accidite (558, 26) discritionis (560, 16) exerciant et exercitur (560, 26; 592, 15) iohanni pro iohanne (565, 24) si pro se (572, 24) uirissime (573, 9) cornilio (579, 17) dicerit (581, 20) al. quo fit, ut saepe difficile discernatur, praesensne tempus an futurum, coniunctiuus praesentis an imperfecti restituendus sit: uelut scriptum est inducet pro inducit (540, 10) posset pro possit (552, 2) permittitur pro permittetur (551, 21) al. O saepe pro u scripta legitur: dispotationibus (540, 11) nomero (541, 3) potabis, quod m. 2 male corrigendo in portabis corrupit; scribendum erat putabis (561, 8). sic etiam p. 561, 14 pro ab uno quoque uitiose scriptum est a bono quoque; tempos (580, 20) com (584, 15) al. contra u pro o saepe scribitur: defunctus pro defunctos (540, 12) iussus (540, 14) cupia (552, 6) cummunis (552, 12) cumpago (552, 22) muntem (565, 21; 571, 19) cummemorat (569, 16) minur (584, 11) plurastis (586, 24) putu pro potu (587, 1. 3). ae pro e: expraessius (564, 11) interpraetatur (574, 12) adprachensus (574, 22); praecipue in aduerbiis in e exeuntibus: maximae (575, 24) al. i raro pro ae, uelut in graeco uocabulo inigmate (585, 2).

Consonarum saepe tenuis pro media scripta inuenitur, uelut: quit (559, 23) dicnus (563, 13) ficurate (564, 15. 25) custabunt (565, 17) pacani (577, 8) alapastro (567, 4). sic etiam interdum media pro tenui, uelut: gausam (560, 15) lebrosi (567, 8. 19) discrebat (576, 8) et increbabat (576, 14) labsus (591, 1) signifigat (591, 10). consonans s nonnumquam geminata : asscribserunt (541, 3) parassceuen (574, 17). praeterea memoratu digna sunt: resurreccisse (540, 17) commendatad pro ablatiuo commendata (559, 14) adsteterun (577, 4) accione (584, 21), alia. ita nonnumquam pro per (p) scriptum est in codice p (=pro): 551, 9; ptineret 553, 14.

Accusatiuus non raro pro ablatiuo positus est, uelut: laudem (551, 11) ipsum (561, 3) montem (566, 13) gratiam (577, 11). ablatiuus pro accusatiuo: uirga (560, 4) coniunctione (561, 5) ea - qua (564, 4) muliere (568, 2) recordata (574, 15) caelo (578, 12) al.

Hunc librum ipse totum a. 1877 cum editione Migniana contuli.

Codex Desno yersii, numero 1720 notatus, long. 0.31 m, D lat. 0.20 m, VIII saeculo partim litteris uncialibus maximis, partim minusculis et cursiuis merouingicis exaratus, ne eo quidem tempore, cum integer erat, totum Excerptorum corpus complectebatur, sed capita tantum CLXXV, sicut ex indice capitulorum initio libri addito cognoscitur. nam ultimum indicis caput est : CLXXV Quomodo dicat mattheus centorione ad dnm accessisse pro puero suo cum lucas dicat quod amicus ad eum miserit. ex lit de consensu euangelistarā secundo, h. e. caput CLVIIII huius editionis.

Liber '), qualis nunc est, prioribus quinque quaternionibus continet Epistulam Eugippii ad Probam, indicem CLXXV capitulorum, Excerptorum capita I usque ad XXVIIII, quod est huius editionis caput XIIII (p. 149, 8). capita sequentia

1) Hunc codicem primus L. Delisle accuratissime descripsit libello, cuius titulus est: Notice sur un manuscrit merouingien contenant des fragments d'Eugyppius appartenant à M. Jules Desnoyers. Paris A. Picard 1875.

g

de

anno 1882 commorarer, excussi. quae uero minuta atque nullius momenti esse uidebantur, in adnotationem criticam non recepi, ne farraginem inutilem lectionum nimis adaugerem. sed cum primae duae plagulae iam typis absolutae, plagulae autem 3. 4. 5. iam quidem typis descriptae, sed nondum prelo defunctae essent, factum est, ut uarians scriptura codicis D in plagulis prima et altera prorsus, in tertia, quarta, quinta magnam partem desideretur. quare hic quae memoratu digna sunt enumerabo, ne quid editioni deesse uideatur, quamquam ex his ad emendanda uerba scriptoris prorsus nihil redundat.

1, 1, praemittitur: IN NOMIN DNI IHV XPI INCIP PROLOGVS 1, 5 Probae] prope D euepius (g add. m. 2) 1, 9 conpigeram 1, 10 pollitis 1, 11 integraq. quibus (de add. m. 1) 1, 12 conteneat 1, 14 habuix (t ras.) habet (n add. m. 2) 1, 15

magnus D pr. 1, 17 eruditione Di 1, 18 omnis ortodoxi (h add. m. 2) 1, 19 antestites 2, 1 maiore stádio (o ras.) 2, 2 ampliore

usus Di 2, 3 multus D pr. aecclisiae Di 2, 4 inimicus D pr.

2, 5 uictoris Da uicturiae D pr.

2, 6 in tanto ieiunus D1 2, 7 cupiosius pascat (n add. m. 2) fortis D*

2, 8 diuini (?) D pr. 2, 9 demicantibus 2, 11 copiosa) et copiosa 2, 13 putantes (u ex 0, e ex i corr. m. 2) 2, 14 inuentum (tum in ras. a m. 2)

2, 15 condiendus Di 2, 16 prursus

2, 17 ***ruminando (ru in ras. & m. 2) 2, 20 posit adque D' 2, 22 ingente D 2, 23 scilicit D in peritia 2, 24 informare

sanare D1

2, 25 salamonis qua] 2, 26 animi 2, 29 senso censoque Di 3, 1 ardorem D1 3, 2 asolet D pr. 3, 8 dignatur D? saltim 3, 9 fortasse D2 forsitan D' 3, 10 a) om. D 3, 11 deuersae quaestionis D' 3, 13 cognuscat 3, 14 illi Di 3, 15 item 3, 16 antestis hieronimum post primum D? postremum Di 3, 17 quaestione: (m ras.) noscetur 3, 18 epistolar (m ras.) capitolo D 3, 19 uirtutis D1 3, 21 delectionis 3, 22 pendit retullit

3, 23 itaqure (a ras.) adque Di 3, 24 caretas Di 3, 27 habit 11

paene ultimus D? paene primus D' 4, 1 nutriendi contenit (i in e corr. m. 2)

34, 5 liber ad Hier. presb.] Incipit liber eiusdem stoli

34, 6 qua dicit] quo ait totā legē quis (uirgulas add. m. 2) 34, 7 unum 34, 12 honorando (?) D' hieronime 34, 13 nascentibus] nastibus 34, 14 uincolum D pr. 34, 16 cum (in add. m. 2)

34, 17 procederit 34, 18 questionem 34, 20 exaestimo

quae D1

iacobi apo

« PredošláPokračovať »