Obrázky na stránke
PDF
ePub

scriptus esse uidetur. nam quae corruptelae, quae lacunae proprietatesue scripturae in libro Vaticano inueniuntur, easdem fere omnes etiam Mediomontanus prae se fert. sed cum de hac cognatione utriusque libri alio loco copiosius expositurus sim, hoc loco rem summatim attigisse satis habeo, ut appareat, cur iis locis, ubi liber Vaticanus mancus est, Mediomontanum in constituendo textu ducem secutus sim. sic uterque liber p. 52, 27 pro uera scriptura corpore exhibet corrumpere et, 54, 22 post pro potest, 56, 25 sicut ipse pro sicuti se, 58, 8 cordis ei pro cordis sui, 65, 9 accinge pro accende, 69, 12 acceptione pro actione, 70, 23 temtatione minatur pro temtatio nominatur, 71, 1 autem pro aurium, 78, 20 peruentionibus grados pro peruentionis gradus, 132, 22 serui pro erui, 137, 24 uti (ut M) litteris pro utilitatis, 146, 3 quorum memorata pro cur commemorata, 633, 9 amicus pro animus, 633, 12 nosse pro non esse; 639, 1 scripserat manus 1 Vaticani morstrauit pro mors intrauit, quod eadem m. in monstrauit corrupit : hoc etiam Mediomontanus exhibet; 671, 1 perdiderunt pro crediderunt, 674, 18 peragatur (M1 V) pro per Agar, alia. praeterea quae uerba in Vaticano omissa sunt, eadem etiam in M desiderantur; cuius rei haec tantummodo exempla attulisse sufficit: 36, 11; 44, 13; 63, 2; 65, 24; 75, 28; 603, 22; 607, 16; 617, 13; 627, 16-20; 717, 16-18, alia innumera. sed librarius codicis M non solum quae in textu libri Vaticani legerat diligentissime excussit, sed etiam quascumque notas uel argumenta in margine libri inuenerat, religiose exscripsit. uelut in margine fol. 41 M et f. 21 V (= p. 63, 26) adnotatum est: pulchre uere; ad p. 71, 23 idem argumentum in mg. M et V adiectum: de uitanda flexuosa in ecclesiis cantilena; ad p. 139, 23: quomodo intellegendum sit aut in quo principio fecerit ds caelum et terram; alia.

Sed quamquam M plane ex libro Vaticano pendet omnesque eius corruptelas et lacunas prae se fert, tamen eorum, quae in V a manu altera uel correcta uel addita sunt, in M nec uola nec uestigium extat. uelut capiti CXLI per errorem in Vaticano (a m. 1) et in M titulus capitis CXLII praemissus est, quo

deleto in V m. 2 rectam inscriptionem restituit, cum in M error etiam nunc remaneat. p. 508, 4 in V a m. 1 negare scriptum erat, quod m. 2 in negatae correxit: negare etiam in Ma m. 1 scriptum legitur, quod m. 2 suo arbitrio in negari mutauit. p. 535, 6 M V1 nomina, V2 numina, 599, 1 MV1 qui,

i

V quia, p. 676, 6 MV auctoritatesti, V2 auctoritatesti exhibent. p. 888, 19 lacuna 17 litterarum, quae a m. 1 V relicta erat, a m. 2 uerbis ex tota uirtute perperam suppleta est: in M spatium uacuum 10 fere litterarum non expletum est. p. 897, 8 M1V1 uitiose exhibent: erimur; quod Vo in eripimur corrupit, M2 in eruimur correxit. inde sequitur codicem M ex V exscriptum esse, antequam hic correcturas manus 2 expertus esset, correcturas libri V ipsas saeculo demum VIII exeunte ortas esse.

Ipse etiam liber M manum correctoris aetate fere aequalis passus est, qui nonnulla emendauit, alia, quae a m. 1 inter scribendum omissa erant, in margine inferiore uel exteriore suppleuit. quod ex. gr. factum est p. 36, 1; 41, 6; 58, 16; saepe. cum autem a correctore eae tantum lacunae suppleantur, ubi in V uerba integra et incorrupta exhibentur, ea uero uerba, quae in V desiderantur, ne a manu quidem altera M addita sint, fidenter affirmari potest, codicem M etiam ad exemplar codicis V correctum esse. quare in constituendis uerbis capitum, quae in V non extant, CCCXLV, CCCXLVI, CCCXLVII, CCCXLVIII fidem codicis M secutus sum.

Huius libri capita quaedam H. Sedlmayer, collega doctissimus, a. 1879 contulit, alia ipse anno sequenti excussi, innumeros praeterea locos, ubi codex V ab editione Migniana discrepabat, inspexi.

Codex Parisinus, numero 2109 signatus, olim Telleri-T anus Remensis 259. Reg. 4015. 2, in quarto maiore. unde et quando Remos allatus sit, in folio secundo membranaceo adnotatum est: Liber Bibliothecae scu Amandi in Stabula (?) Anno 1668/2. hic liber saeculo VIIII litteris adeo nitidis et speciosis exaratus est, ut nunc in numero codicum reseruatorum in scrinio bibliothecae Nationalis ut specimen scripturae

VIIII saeculi propositus sit. numeri quaternionum, nonnumquam (uelut fol. 168': XXI) in calce foliorum adnotati, uulgo omittuntur. continet foliis 268 fere dimidiam partem Excerptorum, capita CLXV, usque ad caput CLVIII h. ed., neque umquam plura continebat, id quod ex indice capitulorum initio libri addito comprobatur, quo iidem 165 capitum tituli, eodem ordine decurrentes enumerantur. in folio primo membranaceo uersus quindecim prologi Heautontimorumeni Terentianae litteris capitalibus maximis exarati leguntur; sed minutissima sunt, quibus a uerbis poetae ex editionibus cognitis discrepant, neque digna, quae commemorentur. in Excerptorum calce, fol. 268', duobus hexametris adnotatum est, quo iubente liber scriptus sit:

a

Presbiter exiguus librum lotharius istum

ad decus & laudem dni sic scribere iussit.

Codex bis correctus est, primum a librario ipso, qui leuiora quaedam menda inter scribendum eliminauit, uelut corrigens p. 217, 22 tricameratum in tricameratam, 218, 18 utrens, 219, 20 mansorum in marsorum, 221, 16 accipiantur, 226, 3 reputuntur, 228, 2 inchoante, alia. grauiores autem corruptelas corrector librario aetate fere aequalis sustulit, uelut 281, 11 nouissimus corrigens in nos simus, alia. qui etiam ea uerba, quae librarius omiserat, ex codice parente suppleuisse uidetur. hoc ex. gr. factum est p. 211, 1; 229, 13; 236, 8; 244, 24; 253, 13; 254, 6; 275, 16. interdum tamen scripturae m. 1 et 2 colore atramenti et ductu aegre discernuntur, ita ut ambiguum sit, quid librarius, quid corrector scripserit. alia menda, quae in codicibus eius aetatis frequentissima occurrunt, uelut permutationes uocalium et consonarum, id genus alia, in libro T rarissima sunt.

Hunc librum ipse praeter capita 1-44 totum excussi.

Maximi autem momenti non tam propter uetustatem et inteP gritatem, sed quod subscriptionem codicis archetypi seruauit, est codex Parisinus 11,642, olim Sangermanensis, sicut in fronte libri adnotatum est: S. Germani a Pratis nro. 264

(olim 239). hic liber, in folio min., quaternionum XXVII + 5 foliorum, quorum fol. 217 magnam partem desectum est, VIIII saeculo exaratus, fol. 2' Epistulam Eugippii ad Probam, fol. 210 indicem capitum, f. 10-224 Excerpta integra complectitur. Excerptorum singula capitula usque ad fol. 218 plane eodem ordine atque in indice praefixo et in codicibus Sangallensi et Vercellensi se excipiunt. ultima indicis capita sunt: De magis pharaonis, De uerbo. ex libro de natura boni, Quare filius di in homine apparuit & sps in columba, De nutrienda caritate, Sermo de laude caritatis. Excerptorum uero cap. CCCLVI est De magis pharaonis, CCCLVII De ueruo (sic), CCCLVIII Quare filius di in homine apparuit sps in columba. sequitur deinceps inscriptio capitis CCCLVIII De nutrienda caritate, post quam explicit fol. 218. fol. 219", cuius ipsa scriptura ab antecedentibus differt, incipit a uerbis: est facta distinctio cet., quod est huius editionis caput CCCXL (p. 1078, 22). secuntur numeris et ordine ab indice et ab antecedentibus capitibus plane diuersis haec capita: CCCXXXI Quod exemplo domini temporalis contemnenda sit salus cet., CCCXXXII Quid amandum sit, CCCXXXIII De uera dilectione, CCCXXXIIII Quod qui fratrem diligit cet., CCCXXXV Quod ex ea forma, qua diligitur cet.. CCCXXXVI De amante et quod amatur cet.. quae sunt capita CCCXLI — CCCXLVI huius editionis. sequitur deinceps spatio aliquot uersuum uacuo relicto scriptura parum accurata et ab antecedentibus plane differenti omisso titulo: In principio erat uerbum, quod est initium capitis 366 De uerbo, et spatio unius uersus et semis intermisso: Quia ille uenit cet., quod est h. ed. caput 367. tum demum fol. 222 secuntur numeris omissis ab eadem manu, quae capita CCCXXXI sqq. exarauerat, scripta capita De nutrienda caritate et Incipit sermo de laude caritatis: quae capita exceptis illis duobus, quae alia manus in ultimo folio 222 uacuo adiecerat, eodem ordine atque in MV codicibus se excipiunt. quae folia sex (219-224) non ad codicem Sangermanensem pertinere, sed ex alio libro reuulsa huic assuta esse accuratius inquirentibus manifestum est. nam ne folium quidem ultimum libri Sangermanensis, qualis a prin

cipio erat, nunc desideratur, sed initio codicis ut folium primum praefixum est. ita igitur fit, ut postrema duo capita Excerptorum, De nutrienda caritate et Sermo de laude caritatis, bis in codice P legantur.

Ex duabus ergo partibus inaequalibus codicem Sangermanensem compositum esse ex his quae praemisi apparet. prior pars foliorum 219, quam littera P signaui, artissimo cognationis uinculo cum codicibus DGv coniuncta, eadem capita eodem ordine sese excipientia, fere easdem lectionum similitudines uarietatesque quas DG v exhibet. haec pars tota a correctore quodam foedissime tractata est, qui innumeris locis uerba a librario scripta deleuit et alias ex alio exemplari petitas lectiones in eorum locum substituit, ita tamen, ut ductus manus primae plerumque etiam nunc dispici possint.

Ab hac codicis parte prorsus differt altera libri particula, Q quae foliis tantum sex constat, quam littera Q insigniui. haec folia ad familiam codicum MV pertinere cum ex capitulis, quae in nullo alio uetusto libro hoc ordine se excipiunt, tum ex similitudinibus scripturae quibusdam, quamuis paucis, euincitur, id quod alio loco probabo. quae folia sex propterea maximi momenti sunt, quia subscriptionem illius codicis seruauerunt, qui cum iussu Reducis ex ipso fortasse exemplari Eugippiano descriptus esset, anno 581, cum Neapolis urbs a Langobardis oppugnaretur, iubente eodem Reduce, episcopo Neapolitano, a Petro notario emendatus et in archiuum cathedralis ecclesiae Neapolitanae tralatus est. fallitur igitur Mabillonius, cum totum codicem Sangermanensem ex illo Reducis episcopi apographo fluxisse opinatur: nam subscriptio tantum ad folia sex ultima spectat. quam subscriptionem 1), quae et scriptura ab antecedentibus capitibus differt et corruptelis uariis inquinata est, plenam atque integram hic repetam, codicis

1) Eandem subscriptionem etiam in codice Euippii bibliothecae s. Mariae Riuipullensis (Ripoll ?) in dioecesi Vicensi in Catalonia fuisse Petrus de Marca, archiepiscopus Tolosanus, testis est ap. Labbeum Diss. hist. de scriptt. eccl. I p. 776.

« PredošláPokračovať »