Obrázky na stránke
PDF
ePub

VIIII saeculi propositus sit. numeri quaternionum, nonnumquam (uelut fol. 168": XXI) in calce foliorum adnotati, uulgo omittuntur. continet foliis 268 fere dimidiam partem Excerptorum, capita CLXV, usque ad caput CLVIII h. ed., neque umquam plura continebat, id quod ex indice capitulorum initio libri addito comprobatur, quo iidem 165 capitum tituli, eodem ordine decurrentes enumerantur. in folio primo membranaceo uersus quindecim prologi Heautontimorumeni Terentianae litteris capitalibus maximis exarati leguntur; sed minutissima sunt, quibus a uerbis poetae ex editionibus cognitis discrepant, neque digna, quae commemorentur. in Excerptorum calce, fol. 268", duobus hexametris adnotatum est, quo iubente liber scriptus sit:

Presbiter exiguus librum lotharius istum

ad decus & laudem dni sic scribere iussit. Codex bis correctus est, primum a librario ipso, qui leuiora quaedam menda inter scribendum eliminauit, uelut corrigens p. 217, 22 tricameratum in tricameratam, 218, 18 utrens, 219, 20 mansorum in marsorum, 221, 16 accipiantur, 226, 3 reputuntur, 228,2 inchoante, alia. grauiores autem corruptelas corrector librario aetate fere aequalis sustulit, uelut 281, 11 nouissimus corrigens in nos simus, alia. qui etiam ea uerba, quae librarius omiserat, ex codice parente suppleuisse uidetur. hoc ex. gr. factum est p. 211, 1; 229, 13; 236, 8; 244, 24; 253, 13; 254, 6; 275, 16. interdum tamen scripturae m. 1 et 2 colore atramenti et ductu aegre discernuntur, ita ut ambiguum sit, quid librarius, quid corrector scripserit. alia menda, quae in codicibus eius aetatis frequentissima occurrunt, uelut permutationes uocalium et consonarum, id genus alia, in libro T rarissima sunt.

Hunc librum ipse praeter capita 1—44 totum excussi.

Maximi autem momenti non tam propter uetustatem et inteP gritatem, sed quod subscriptionem codicis archetypi seruauit,

est codex Parisinus 11,642, olim Sangermanensis, sicut in fronte libri adnotatum est: S. Germani a Pratis nro. 264

a

(olim 239). bic liber, in folio min., quaternionum XXVII + 5 foliorum, quorum fol. 217 magnam partem desectum est, VIIII saeculo exaratus, fol. 2 Epistulam Eugippii ad Probam, fol. 2 - 10" indicem capitum, f. 10" --224' Excerpta integra complectitur. Excerptorum singula capitula usque ad fol. 218' plane eodem ordine atque in indice praefixo et in codicibus Sangallensi et Vercellensi se excipiunt. ultima indicis capita sunt: De magis pharaonis, De uerbo. ex libro de natura boni, Quare filius di in homine apparuit & sps in columba, De nutrienda caritate, Sermo de laude caritatis. Excerptorum uero cap. CCCLVI est De magis pharaonis, CCCLVII De ueruo (sic), CCCLVIII Quare filius di in homine apparuit sps in columba. sequitur deinceps inscriptio capitis CCCLVIII De nutrienda caritate, post quam explicit fol. 218'. fol. 219", cuius ipsa scriptura ab antecedentibus differt, incipit a uerbis: est facta distinctio cet., quod est huius editionis caput CCCXL (p. 1078, 22). secuntur numeris et ordine ab indice et ab antecedentibus capitibus plane diuersis haec capita: CCCXXXI Quod exemplo domini temporalis contemnenda sit salus cet., CCCXXXII Quid amandum sit, CCCXXXIII De uera dilectione, CCCXXXIIII Quod qui fratrem diligit cet., CCCXXXV Quod ex ea forma, qua diligitur cet., CCCXXXVI De amante et quod amatur cet. quae sunt capita CCCXLI - CCCXLVI huius editionis. sequitur deinceps spatio aliquot uersuum uacuo relicto scriptura parum accurata et ab antecedentibus plane differenti omisso titulo: In principio erat uerbum, quod est initium capitis 366 De uerbo, et spatio unius uersus et semis intermisso: Quia ille uenit cet., quod est h. ed. caput 367. tum demum fol. 222' secuntur numeris omissis ab eadem manu, quae capita CCCXXXI sqq. exarauerat, scripta capita De nutrienda caritate et Incipit sermo de laude caritatis : quae capita exceptis illis duobus, quae alia manus in ultimo folio 222' uacuo adiecerat, eodem ordine atque in MV codicibus se excipiunt. quae folia sex (219–224) non ad codicem Sangermanensem pertinere, sed ex alio libro reuulsa huic assuta esse accuratius inquirentibus manifestum est. nam ne folium quidem ultimum libri Sangermanensis, qualis a principio erat, nunc desideratur, sed initio codicis ut folium primum praefixum est. ita igitur fit, ut postrema duo capita Excerptorum, De nutrienda caritate et Sermo de laude caritatis, bis in codice P legantur.

Ex duabus ergo partibus inaequalibus codicem Sangermanensem compositum esse ex his quae praemisi apparet. prior pars foliorum 219, quam littera P signaui, artissimo cognationis uinculo cum codicibus DGV coniuncta, eadem capita eodem ordine sese excipientia, fere easdem lectionum similitudines uarietatesque quas DG v exhibet. haec pars tota a correctore quodam foedissime tractata est, qui innumeris locis uerba a librario scripta deleuit et alias ex alio exemplari petitas lectiones in eorum locum substituit, ita tamen, ut ductus manus primae plerumque etiam nunc dispici possint.

Ab hac codicis parte prorsus differt altera libri particula, Q quae foliis tantum sex constat, quam littera Q insigniui.

haec folia ad familiam codicum M V pertinere cum ex capitulis, quae in nullo alio uetusto libro hoc ordine se excipiunt, tum ex similitudinibus scripturae quibusdam,

quibusdam, quamuis paucis, euincitur, id quod alio loco probabo. quae folia sex propterea maximi momenti sunt, quia subscriptionem illius codicis seruauerunt, qui cum iussu Reducis ex ipso fortasse exemplari Eugippiano descriptus esset, anno 581, cum Neapolis urbs a Langobardis oppugnaretur, iubente eodem Reduce, episcopo Neapolitano, a Petro notario emendatus et in archiuum cathedralis ecclesiae Neapolitanae tralatus est. fallitur igitur Mabillonius, cum totum codicem Sangermanensem ex illo Reducis episcopi apographo fluxisse opinatur: nam subscriptio tantum ad folia sex ultima spectat. quam subscriptionem *), quae et scriptura ab antecedentibus capitibus differt et corruptelis uariis inquinata est, plenam atque integram hic repetam, codicis

^) Eandem subscriptionem etiam in codice Euippii bibliothecae s. Mariae Riuipullensis (Ripoll ?) in dioecesi Vicensi in Catalonia fuisse Petrus de Marca, archiepiscopus Tolosanus, testis est ap. Labbeum Diss. hist. de scriptt. eccl. I p. 776.

scriptura in margine inferiore adiecta: primi eam ex codice ediderunt Labbeus 1) et Mabillonius ?), repetiuit Mazochius 3).

Et orationibus beatae & gloriosae semper uirginis Mariae hunc codicem excerptorum quem ex opusculis sancti Augustini beatae recordationis Eugippius presbyter & abba fecit & eum codicem dei aspiratione pro amore diuinarum scripturarum 5 adhuc in laica uita constitutus Redux misericordia dei episcopus conscribi fecit & praefatus Redux dei gratia faciente in eadem neapolitana ciuitate a uiro beatissimo Pelagio sedis Romae pontifice est episcopus ordinatus. & eo iubente ego

Petrus notarius sanctae ecclesiae catholicae neapolitanae ut 10 potui emendaui sub die iduum decembrium imperatore domino

nostro Tiberio Constantino perpetuo Augusto anno septimo, post consulatum eiusdem Augusti anno tertio, indictione quinta decima, obsidentibus Langobardis neapolitanam ciuitatem. quem codicem pro memoria recordationis nominis sui prae15 dictus episcopus deuote sanctae ecclesiae neapolitanae, cui praeest, pro aedificatione populi christiani noscitur obtulisse. et obtestor uos sanctos successores ecclesiae supra scriptae dei gratia succedentes in diuersis ordinibus constitutos per dei nostri omnipotentis f. 224' aduentum, ut hic codex in ecclesia 30 dei semper ualeat permanere, ut, quomodo fides aeterna est

1

1 orationib; 2 scerto quē Q : quae Mab. ex] add. Mab; om.

agustini Q 3 egippius @ egipius Mab. 5 constitutos Q 6 praefatus Mab: priuatu &, fort. priuatus 7 neapolitană ciuitatē Q uiro) uero Q 8 Romanae fort. 9 ecuesię 2 neapolitane e 10 die iduum] diei duũ Q dominū nrm

11 Constantino perpetuo Mazochius) Constantinopolis Q Augusto] agustini Q 12 post consulatum) P. c. Q agustini e 15 aecclesie Q

16 pro Mab: P Q populi] & populi Q clesie & scripta Q 18 gratię e 19 aduentu Q

17 ęc

1) Dissertatio hist. de scriptt. ecclesiast. 1 776 899.
?) Vetera analecta tom. II p. 11 -- 13. Paris. 1676.
, De sanctorum Neapolitanae ecclesiae episcoporum cultu p. 264 899.

christiana, sic haec oblatio codicis in ecclesia iure deo custodiente uobisque seruantibus ibidem perseueret. testes sitis etiam uos per confessionem meritoque beati Ianuarii martyris, ut sub nullo argumento, nulla alienatione, nulla commutatione de archibo ecclesiae uel iure aliquo modo discedat, ne cum 5 praedicto pontifice Reduce in diuino iudicio causas reddere uideamini. FINIT. AMEN.

1 hec oblacio e ecclesia custodiente scripsi: custodiendo

Q custodienda et Mab. 2 seruantib; Q: seruientibus Mab. ibidēmp feueret (mp add. m 2, u ex a (?) corr. m. 1): ibidem semper seruetur Mab. 3 meritaque Mab.

martiris & 4 alienciore (r ex n corr.) & comutatione & 5 archibo Mab.: archiba Q

aliquo] uel aliquo fort. discedebat e ne) nec & 6 in) im @ 7 Amen] add. m. alia.

Librum Sangermanensem Vindobonam missum ipse maximam partem, capita CCLXXIIII – CCCXXX A. Engelbrecht

meum in usum contulit. G Codex Sangallensis, numero 176 notatus, long. 0.42 m,

lat. 0.29 m, VIIII saeculo ab uno, ut uidetur, librario confectus, foliis 238, paginis bipertitis, totum Eugippium continet, et fol. 1 quidem Epistulam ad Probam, f. 1" - grb indicem capitum, fol. gub - 238** Excerptorum capita 366. liber postquam a librario absolutus est, duorum ) correctorum operam passus est, qui aut erasis et oblimatis uerbis librarii suas in eorum locum ex alio exemplari petitas lectiones scripserunt aut librum lectionibus et adnotationibus aliunde haustis referserunt, ita ut omnia, quae librarius et correctores scripserunt, enotare res sit immensi temporis et sudoris. atque in primis is qui non multo post librarium codicem legit et correxit, adeo inuerecunde munere suo functus est, ut uerbis, quae librarius scripserat, erasis aut extinctis alia in eorum locum

1) G. Haenel Catalogi librorum mss. tres correctores distinguit: „Correctores uitiose scripti codicis tres. primus pag. 18. 39 uel 71 etc. ad alia exemplaria prouocat. manus Ekkehardi IV uisitur p. 295 (?) 130. 214 etc. nota de cella S. Galli p. 298 (?) ab Ekkehardo adiecta.“

« PredošláPokračovať »