Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

Quod Eugippius in epistula ad Probam uirginem dicit, se Excerpta ex operibus S. Augustini compilasse, quo pluribus librorum diuini illius scriptoris cognoscendorum facultas esset, quia unum codicem facilius quis sibi parare posset quam multos, hoc certe assecutus est, si ex numero codicum manuscriptorum, qui adhuc extant quique in catalogis bibliothecarum, quae perierunt, laudantur ?), iudicari licet. multitudine autem librorum et magno ambitu operis excusatum erit, quod selectis codicibus usus sum, plures uero qui innotuerant excutere omisi. codices igitur uetustiores tantum excussi, codicibus uero, qui decimo aut posteriore saeculo scripti sunt, praeter unum Vercellensem abstinui. cum autem ambitus huius libri fines solitos iam egrediatur, hoc loco tantummodo de codicibus, quos aut contuli aut inspexi, eorumque condicione atque indole enarrabo, cur autem in textu, quem uocant, constituendo Vaticanum librum ducem secutus sim, alio loco copiosius exponam.

Omnium uero librorum, quos in edendis Excerptis adhibui, et antiquitate et integritate facile principem locum tenet codex Vaticanus, numero 3375 signatus, long. 0.33 m, lat. V 0.24 m, saeculo VII litteris uncialibus pulcherrimis atramento iauo exaratus: quem ipse annis 1877 et 1878, cum Romae morarer, cum editione Migdiana contuli. hic liber 306 foliis Excerpta integra continet praeter epistulam Eugippii ad Probam et

1) cf. Gust. Becker Catalogi bibliothecarum antiqui. Bonnae 1885.

primos triginta titulos indicis capitulorum initio libri; in extremo libro capita CCCXLV - CCCXLVIII cum parte capitis CCCXLIIII (inde a p. 1088, 9) desiderantur, cum pars maior folii 306 desecta sit, cetera perierint. in primo folio chartaceo, quo codex inuolutus est, manu Fuluii Vrsini haec lingua uulgari italica adnotata sunt: Eugippo abbate quasi un compendio di uarii scritti di S. Agostino in pergamena in Ira maiuscola in foglio. antico più di mille anni. Ful. Vrs. quaterniones libri non sunt notati. librarius in hoc libro scribendo ita diligenter et uerecunde uersatus est, ut iis locis, ubi in archetypo litterae euanidae quaedam legi non poterant, spatium uacuum tot fere litterarum, quot in archetypo deesse uiderentur, relinqueret, quae postea plerumque aut ipse aut corrector aequalis litteris aliquanto minoribus atramento magis fusco scriptis suppleuit. quod ex. gr. factum est p. 487, 23; 502, 20; 584, 14; 601, 12; 602, 23; 604, 20; al. quibusdam uero locis codicis parentis scriptura ita euanuisse uidetur, ut quid scriptum esset ne diligentiore quidem inquisitione extricari posset, uelut 423, 11; 468, 8, ubi manus prima seduce relicto spatio quinque litterarum scripserat, quae m. 2 perperam suppleuit, seduceret pro seducetur scribens; 533, 11. nonnumquam uero spatium uacuum relictum est, ubi prorsus nihil desideratur, uelut 507, 19; 655, 11; al.

Codex Vaticanus bis correctus est, primum a librario ipso, qui leuiora quaedam menda sat manifesta, uelut ubi accusatiuum pro nominatiuo uel ablatiuo scripserat, puncto supra posito uel lineola sustulit. huius modi correcturae passim per totum codicem inueniuntur. ita etiam p. 927, 30 infantia, quod primo perperam scripserat, in infantili correxit ipse librarius.

Non ita religiose atque modeste rem corrector gessit, qui sub finem VIII, ut uidetur, saeculi hunc librum denuo tractauit, singula uerba euanida atramento suo renouauit, uel totas paginas, ubi scriptura m. 1 delituerat, litteris langobardicis redintegrauit. locis enim quibusdam siue propter asperam membranae naturam siue alia de causa atramentum iam paulo post quam codex scriptus est detritum decidit, ita quidem, ut ductus litterarum manus primae etiam nunc sat manifesti sint et clara luce bonis oculis bene dinosci et legi possint, nisi forte manus altera, quae euanida uerba redintegrabat, supra scribendo effecit, ut legi nequeant. huius modi loci, ubi scriptura delitescens manus primae a correctore repetita est, sunt ex. gr. folia 209 210'; 211 212"; 226"; 237 238"; 243 244"; 247' 248'; 251' 252"; 253 254"; 255' 256"; 265 266'; 267'; 274'; 275

Iam uero quaerendum est, utrum corrector subsidio alius libri subnixus fuerit an correcturas ex suo ingenio addiderit. atque negari quidem non potest nonnullis locis pro iis, quae librarius parum accurate scripserat, rectam scripturam a manu 2 restitutam esse. quod ex. gr. factum est p. 46, 18 scribendo qua pro quo, 47, 3 quanto pro quando, 49, 3 aggerem pro aggere, 49, 18 debitum pro debitam, 52, 2 aliae tres pro aliae res, 188, 28 puniendum pro puendum, 819, 15 sedes pro sedis, 825, 9 esse pro es te, 829, 22 citharae pro cetherae, al.; uel ubi singulas syllabas uel tota uerba a m. 1 bis scripta deleuit, uelut p. 664, 16 excaecaecarentur; 665, 14 in sorte in sorte; 805, 24; 861, 3 frumentum intum.

Quae omnia leuia sunt atque ita comparata, ut ea fere quiuis latinae linguae non plane ignarus etiam subsidio libri destitutus ex suo ingenio corrigere potuerit. saepissime autem factum est, ut quae librarius optime scripserat, corrector, cum aut male legisset aut lecta non intellegeret, corrigendo deprauaret. uelut ex. gr. male correctum est p. 46, 21. 22 magis in maius, 49, 19 lingua latina in linguae latinae, 61, 7 cum in eum, 61, 21 dicentium in diceret iam, 62, 5 ut in et, 62, 11 huic in hic, 64, 9 me nusquam in mentisquam ), 72, 27 ubi ubi in ubi, 132, 24 propter quam in propter q; iam, 139, 24 operari in operarū, 142, 10 debuisse in in debuissetn, 146, 23 sit in fit, 192, 9 quoquo modo in quomodo, 205, 18 locos in loca. p. 212, 12 pro eius modi a m. 1 scriptum legimus eius. di: quod corrector mutatione perfacili uirgula

1) In adnotatione critica hoc loco pro V1 scribendum erat V?

a *

[ocr errors]

superposita in eius (= eius dei) corrupit. eum ne formarum quidem satis gnarum fuisse ex p. 224, 16 apparet, ubi genuinam scripturam m. 1 deperibat perperam mutauit in deperiebat. sic etiam scripturam m. 1 male correxit p. 228, 12 deberimus (pro deberemus) in debuerimus, 456, 26 sinceritate, quod optimum est, in sine caritate; 716, 18 scripserat m. 1 refordemur pro recordemur; quod cum corrector non intellegeret, d in m mutata reformemur scripsit, quod intellegi nequit. sic etiam 683, 23 optimam scripturam m. 1 acriores in ac.riores, 818, 17 contendit in consentit, 897, 8 erimur (pro eruimur) in eripimur corrupit. ne compendiorum quidem notas, quibus librarius rarissime usus erat, satis intellexisse uidetur, corrigendum existimans p. 80, 6 distams (= distamus), quod m. 1 scripserat, in distams. ex iis uero locis, ubi corrector erasa scriptura euanida manus primae uerba litteris langobardicis denuo scripsit, multa enumerare possum, ubi genuina librarii scriptura ä m. 2 aut corrupta aut omissa est; sicut p. 61, 23 uerba per exterioris ministerium: ego interior cognoui haec, quae a m. 1 scripta etiam nunc dispiciuntur, corrector omisit. neque uero usquam quae uerba librario inter scribendum interciderant a correctore recte suppleta sunt: nam etiam p. 888, 18, ubi a librario uerbis ex toto corde omissis spatium uacuum post mente relictum erat, perperam hanc lacunam uerbis ex tota uirtute expleuit. quae cum ita sint, fidenter negari potest correctorem iis locis, ubi uerba librarii aut mutauit aut euanida redintegrauit, subsidio alius libri adiutum esse. ubi enim uerba ab eo scripta a uerbis librarii discrepant, leuitati correctoris id tribuendum est, qui uerba librarii parum accurate lecta male renouauit.

Praeter bas quas dixi correcturas a manu altera etiam distinguendi notae, quae in codice inueniuntur, plurimam partem adiectae sunt. nam etiam si quaedam sententiarum distinctiones, uelut puncta (.), ab ipso librario profectae sunt, tamen pleraeque huius generis notae, ut signa interrogationis pronominibus uel aduerbiis interrogatiuis superposita (°), commata (,), semicola (:), octauo demum saeculo a correctore adiectae esse uidentur.

« PredošláPokračovať »